장음표시 사용
581쪽
pertinaces Pharisaei, dc Simones magi, nullum est membrum putridum, corruptum, aut alioqui inietium: nec in ea locum habent Iudae similes, Caino, aut malo Diviti: recipiuntur in eam tantum oves & agni: putidi vel b ac foetidi hcedi removentur de excluduntur. Atque haec differentiacit inter Ecclesiam, quae alias capitur pro Congregatione bonorum & malorum, Ecclesiam quam nos credimus, quae sancta vocatur, sanguine Agni illius immaculati mundata atque sanctificata, extra quam non est latus. Quare in eam qui sunt vere Christiani convcnire debent, nam eadem Ecclesia eli communio sanctorum, qui omnes sunt membra capitis sui Jesu Chri lii: ita coadunati, ut simul coram visuri sint conspectum Dei. Hac est egregia fraternitas, in quam cooptati ic conscripti sunt quicunque vere sunt fideles, vocati a Deo ad communionem Filii sui Iesu Christi.
Credimus Zc confitemur remissionem peccatorum gratuitam, a misericordia & mera bonitate Domini nostri
Christi proicctam, qui mortuus est semel pro peccatis nostris, justus ille pro injustis, qui tulit peccata nostra in corpore suo ad Crucem: qui est Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Is est Iesus Chri itus ille jullus, qui noster est advocatus apud Deum: ipse est pretium reconciliationis nostrae: fidelis & justus ut nobis omnem iniquitatem condonet, sanguis cius delet chirographum quo obligati cramus, & mundat conscientias nostras ab operibus mortuis, ut serviamus Deo vivo, qui solus peccata condonat, dc abolet iniquitates hominum, ut Convertantur a vita
mala, dc deponant iniquitatem quae in manibus ipsorum est, ut tristitiam habeant, quae est secundum Deum, quae gignit certam poenitentiam ad salutem, cujus rei exempla habemus, Davidem, S. Petrum, filium prodigum, Peccatricem illam, ac plures alios Iudaeos. Ut non est inter homines qui macula careat, dc se justum praebere possit natus ex muliere: ita nec est quisquam per se innoxius coram Deo. Quum stellae non sint mundae in conspectu ejus: quanto minus homo in sua putredine, & filius hominis, qui nihil est quam vermis ξ Omnes facti sumus velut immundi, dc justitiae nostrae quasi pannus muli cris menstrualis,
dic. proinde singuli gratia Dei per Christum oblata opus babent, qui
582쪽
qui solus pro fidelibus satisfecit, quibus peccata non imputantur, quemadmodum incredulis atque reprobis. Camis re-J Credimus resurrectionem carnis benedictorum Dei, ad' possidendum regnum caeleste in aeternum: maledictorum vero Dei, ad ignem & cruciatum perpetuum, ubi erit ploratus, &c. Credimus item animas esse immortales: fidelium autem ac filiorum Dei animas quam primum ex hoc Corpore migrarunt, ad gloriam caelestem transire, in qua Dominus noller Jesus Christus residet, certi enim sumus ciam haeae nostrae commorationis in terra domus destructa fuerit, restare habitationem divinam, ac domum aeternam in caelis, quae non cit facta manibus. Infidelium vero ac reproborum animae, clim c corporibus discedunt, ad instrorum cruciatus se conserunt usque ad diem judicii dc resurrectionis carnis, ut ibi corpore & anima in perpetuum torqueantur in gehenna ignis inextincti. De Vita' Credimus vitam aeternam, nobis gratia Dei per Christum in oblatam, qui vere vita eli, ac mortem consecit, ut fideles vitae aeternae haeredes fiant, nam quotquot in ipsum credunt, dc mandata ejus servant, nunquam morientur: neque est
ulla condemnatio iis qui sunt in Jesu Christo, qui non ex carne, sed ex Spiritu ambulant: ii non subcunt reatum, sed transeunt a morte ad vitam. Qui enim credit in Iesum Christum non con-
demnabitur: qui vero non credit jam condcmnatus est. Hae sunt duae squas nobis ob oculos Scriptura ponit) viae, nec ullam novimus tertiam: quarum altera ampla quidem est & spatiosa, atque ea ducit ad interitum, quam magna multitudo dc frequentia hominum celebrat: altera vero ardia, quae ducit ad vitam, ac , pauci admodum per eam ingrediuntur.
De B - Credimus & confitemur, Dominum nostrum Jesum Chri-m m' a abolita Circuncisione instituisse Baptismum , per quem in populi Dei Ecclesiam recipimur, ut Domino consecrcismur, dc segregemur ab aliis omnibus qui varias & diversas religiones colunt: quae nota est & signum visibile. B. aptismus vero exterior, alium quoque interiorem nobis exhibet, gratiam scilicet Dei, quae cerni his oculis non potest, dc benevolentiam quanos prosequitur propter Jesum Christum, qui nos suo Spiritu
583쪽
baptisat, lavam, purgans ac mundans animas nostras ab omnibus pollutionibus 8c iniquitatibus, renovans corda nostra: atque eas explet consolatione, fiducia paternae ipsius bonitatis, ex veteri novam essiciens creaturam, vasa irae in vasa misericordiae mutans, idque virtute Dei invisibili sic in nobis operante, nam Christi
sanguis lavacrum est animarum nostrarum, non autem elementum. Forma autem baptisandi praescripta est a Iesu Christo, qui dicit: Ite, 6c docete omnes gentes, baptisantes eas in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Ioannes Baptista, Apostoli atque
alii ministri Ecclesiae baptisant, prolato verbo Dei ad sacramentum, ac signum visibile tantum donant: Dominus vero Iesus Christus αεχιποίμι,1ν, solus incrementum dat, Zc facit ut res signatas percipiamus: gratiis dc donis quae sub visum non cadunt, suos ornat. Quae sacrifici ad Baptismum addiderunt, praeter sacrae Scripturae authoritatem, ut sunt, aquae Conjuratio, Chrisma, sal dc sputum , mera sunt hominum Commenta. Errant etiam graviter qui pueros Christianorum a Baptismo remo
De fama Credimus di confitemur Dominum nostrinn Iesum Chri-ς a deinde ordinasse sacramentum Coenae, quae maria rum est actio, εc memoria mortis ac passionis Iesu Chriui, inccetu populi Dei ri te celebrata, in quo quidem panis de vinum distribuuntur Sc sumuntur, ut visibilia signa dc monimenta re rum sacrarum, corporis videlicet tisanguinis Jesu Christi, suspensi atque in cruce oblati pro peccatorum nostrorum remissione, legeneris humani cum Deo reconciliatione. Queisquis credit Iesum Christum tradidisse corpus suum, dc profudisse sanguinem ad remissionem peccatorum, ille comedit carnem dc bibit sanguinem
Domini, dc utriusque fit particem: considerans convenientiam earum rerum quae oculis subjici tur, & cibi quo corpus istud sustentatur, Cum iis rebus quae non videntur, atque cibo spirituali. Etenim ut Corpus in hac vita pane corroboratur, vinum que cor hominis recreat: ita etiam corpus Iesu Christi morti traditum, ejusque sanguis pro nobis effusus nutrit, confirmat, direficit animam trist dc amictum. Caeterum ne quis existimet
fignum visibile cum re per id significata, quae est invisibilis, ad-
584쪽
eo conjungi aut conglutinari, ut disjungi aut di tui nequeant,
quin unum sine altero esse possit. Nam Judas signum quidem coepit, rem vero significatam di fructum non percepit, nec unquam eorporis & sanguinis Jesu Christi particeps factus est: sed infidelitate sua partem sibi apud Sathanam est consecutus, &membrum Diaboli factus. Probet itaque seipsum homo, an syncera fide dc poenitentia cum Charitate Chrilliana conjuncta, ad
hanc sanctam mensam accedat: nam alioqui reus erit corporis di
sanguinis Domini, dum mortem Iesu Christi, dc consilium Dei
pro nihilo ducit, qui non temere sacrosanctum istud sacramen. tum instituit, sed nos hac ratione excitare ac perducere voluit ad ardentem sui & Batrum nostrorum dilectionum, ut vere es iciamur templa Dei, qui in nobis habitare dignatur, quemadmodum apud Ioannem testatur Dominus, Si quis me amat, servabit erisbum meum, & Pater meus illum amabit, & veniemus ad eum, atque cum eo habitabimus. Atqui istud non eo modo aceipiendum quo nonnulli opinati sunt, vorum Christi corpus & naturale, carnem dc osia in pane illo Coenae esse ac delitescere, aut in eum converti, nam haec opinio pugnat cum verho Dei, dc fidei nostrae articulis est contraria, in quibus clare habemus, Christum ascendisse ad caelos, sedere ad dexteram Dei Patris omnipotentis, unde & venturus est ad judicandum vivos & mortuos, sed Dominus Jesus Christus sacramento Coenae adest potentia, virtute, atque praesentia Spiritus sui in cordibus electorum suorum di fidelium. Nullus igitur Christianus carnalem quandam
inter Christum di ejus electos communitatem atque unitatem imaginetur, quamvis revera coadunati sint corpori ac sanguimillius, utpote carnis & ossium ejus membra, mysterium enim conjunctionis & communionis Iesu Christi magnum esse norunt fideles, atque haec ratio copulae cum sit spiritualis, hominis ingenio nec percipi nec intelligi potest. Christiani autem corporali Domini praeientia non opus habent. Incarnatio ejus & passio, ad salutem mortalium prorsus necessariae fuerunt: id quod ipse testatur, dicens, Exivi a Patre, & veni in mundum: rursus relinquo mundum dc vado ad Patrem : quare certum est, impostores esse, qui docent panem Coenae est e proprium dc reale sui lo
585쪽
quuntur Christi corpus. Errant etiam, qui assirmant, in Coena Chri iti corpus comedi corporaliter, Caro enim Comesta nihil proclcst: Spiritus est qui vivificat. Fideles igitur vere Iesu Chri-1ti carnem edunt, & sanguinem hibunt spiritualiter in ipsorum cordibus. Quapropter sacrilegi merito ceniendi sunt, qui istud
Sacramentum contemnunt: pii vero Credunt & Confitentur uno ore omnes, Coenam Dominicam publicum esse conventum ad
testificandum Jesum Christum panem esse vitae, qui de caelo deis scendit. ln Coena complementum est ac veritas Agni illius &iblennitatis Palcha: : participatio nempe Corporis sanguinis Christi: memoria mortis & passionis ejus: confessio fidei sub symbolis atque insignibus veri Regis: separatio dc segregatio ab omnibus sectis: coadunatio in unum corpus, mutua inter Christianos charitatis obligatio, nervus ac vinculum fraternae illius conjunetionis: exemplum ac monimentum posteris: arrhabo misericordiae Dei: figura Coenae aeternae. De Credimus es confitemur syncerum Dei cultum consistere in eo, ut voluntati ejus pareamus, atque omnem nostram diligentiam, operam, ac studium conferamus in hoc, ut, quoad in nobis erit, eam sequamur. Regula vero obsequii quod Deo praestandum est, in Praeceptis divinae Legis nobis praescripta est, quibus docemur, quid Deo primum, deinde quid proximis nostris debeamus. Porro finis praecepti est, Deo obedire in vera charitate, ex puro dc intesro corde, & conscientia bona, dc fide non s mutata. Haec demum est ratio suum Deo honorem tribuendi, qui nec ex nostro ingenio aut hominum traditionibus coli, nec quod cuique bonum re aequum videbitur, sed quod ipse praece- sit tantum fieri vult, nam omnia bona opera, quae praeparἐavit laus ut in iis ambulemus, in Mandatis ipsius habemus. De Lege.J Confitemur, agnitionem peccati ab ipsa Legis intelligentia proficisci, quae nostram nobis quasi digito ostendit imbecillitatem, quum nemo sit mortalium qui cam implere valeat. Omnes enim homines peccatores sunt: Legis neutiquam observantes: natura filii irie: justo Dei judicio obnoxii, & quovis reatu ac morte aeterna digni. Unde sequitur, nullum restare aliud remedium quam ut ad gratiam Dei dc milcricordiam vcniamus, quae
586쪽
quae nobis in solo Christo offertur: scut scriptum est, Uerbum
prope est in ore tuo, & in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quod si Dominum Jesum ore tuo consessus fueris, & credideris in corde tuo quod Deus suscitavit illum exmorruis: salvus eris, corde enim cruditur in justitiam, ore fit confessio in salutcm , omnis qui credit in cum non pudefiet. Nam Dei promissiones fide apprehenduntur, quae certa est cognitio amoris Dei erga nos, in gratuita Dei promissione, quam in Jesu Cluilio habemus, sun data: deinde per Spiritum sanctum in cordibus no1tris confirmata atque obsignata, qua gratis salvi fimus: nec id a nobis, sed dono Dei, non autem operibus, ne quis gloriari possit. Proinde Paulus omnia sibi detrimento esse duxit, nec pluris quam fimum aestimavit, ut sibi Christum lucrifaceret, utque in Christo inveniretur indutus non iustitia Legis, sed fidei, quae quidem justitia a Deo est. Praeterea idem alibi infert: Nos itaque scientes hominem non ex operibus, sed per fidem justificari: credimus etiam in Iesum Christum, ut per fidem in eum, non ex operibus Legis justificemur. Eadem est doctrina Domini nostri Jesu Christi, qui, quaerentibus discipulis, ecquis igitur salvus fieret 8 respondit, apud homines id quidem, esse impossibile: apud Deum vero, omnia esse possibilia. Ubi itaque restat gloriatio Z prorsus excluditur. Qtia tandem lege ξ operum- ne Non: scd per legem fidei, quae reputatur ad justitiam.
Confitemur bona opera, quae Deus priae paravit ut in iis 'e' ambularemus, quaeque in verbo ejus proposita sunt, fieri debere atque studiose adimpleri non quidem spe promerendi aliquid apud Deum, aut metu aeterni exitii: sed ex ossicio atque
amore, quo Communem omnium nostrum Patrem complecti oportet, ut obsequium nostrum ad ipsius gloriam & proximi aedificationem spectet: utque vera ac viva fides, tanquam arbor a bonis fructibus, dignoscatur. Huc tendunt verba Petri. Cum ait. Quamobrem, fratres, date operam ut bonis operibus ceristior reddatur electio vestra, conversationem vestram inter gentes habentes honam, ut in quo detrahunt de vobis tanquam maleficis , ex bonis operibus vos aestimantes, glorificcnt Deum in die
visitationis. Quoniam autem frigidi pigri ad omne opus bo-- di num
587쪽
num impii in hoc se excusant, quod Lex sit impossibilis carni, atque ita ducti falso gaudio, sibi in peccatis Placent: certum est, quod qui veram fidem habebunt, fructus illius ec opera quoque
producent: increduli vcro mala opera perpetrabunt, necnon hy-
Iiocritae qui tantum fidem mortuam jactitant, quos Divus Pau-us inquit, ore quidem confiteri se Deum nosse, operibus verbnegare: quandoquidem abominabiles sunt, infideles di ad omne
opus bonum inutiles. De Je a Credimus δc confitemur, sobrietatem & continentiam no-J N30 a praeceptis divinis, in omnibus rebus servandam. Jejunium quoquc nobis in Scriptura injunctum est, quod corporis amictione atque humiliatione constat, non id quidem ut tantummodo caro assii gatur, sed ut alacriores, magisque ad precandum idonei reddamur. Unde facile patet verum jejunii usum his temporibus negligi, imo prorsus aboleri, quod quidem Isaias repre-nendit in Iudaeis, atque ostendit quinam jejunio abutantur. Nolite inquit, jejunare quemadmodum ad hunc usque diem fecistis, δέ c. Confitemur etiam in veteri quidem Testamento certos. inhvic cibos fuisse prohibitos, quorum tamen apud Christi nos liber mansit usus per Iesum Christum, qui nos plane immu-ncs ac liberos fecit ab istiusmodi ceremonia atque servitute Legis. Qua de re omnia munda mundis, contraque impuris dc incredulis nihil purum esse potest, quorum mens dc conseientia impura est. Atqui esca nos Deo gratiores non reddit, nam quod per os intrat, nequaquam hominem inquinat: omnis creatura Dei bona est: proinde nec aspernanda, modo cum gratiarum actione utamur, sanctificata enim est verbo Dei & oratione. Sed diligenter nobis videndum est, ne libertatem hanc ad camis voluptatem traducamus, atque inprimis Cautio adhibenda, ne corda ingluvie aut ebrietate, aut solicitudinibus ec curis hujus seculi impediantur , ac penitus obruantur.
J Confitemur Reges, Principes, nc Magistratus personas esse a Deo constitutas, ut gladium gestent ad bonorum defensionem, atque punitionem facinorosorum. Ideoque iis obedientia debetur non modo propter iram, sed etiam propter con
588쪽
frientiam. Reddendum enim suum cuique, tributum, vectigal,
honorem dc alia pro suo cuique jure persolvenda censemus. Ad Regem in primis obedientia pertinet, utpote qui caeteris dignitate praestet: ad Duces vero, quod ab illo missa sint. Omnibus denique proceribus ac magistratibus parendum, quod Deus in hoc ordinavit, ut praemio bonos, sceleratos vero poena assi
De pastoribusa Confitemur ministros & Ecclesiae pastores, exemplo νηκ' /- a gregi , fidelibus esse oportere, in sermone, con suetudine, charitate, fide & castimonia aliis praelucere, concionando Verbum Dei, & perseverando in syncera doctrina. Contra vero pastores avari, qui turpis lucri causa sub pretextu nihilominus cultus Dei, falsas doctrinas comminiscuntur, istiusmodi mercatores, propolae, qui suarum rerum aspectum atque eandem rem plus millies vendunt, qui templum Dei prophanant, ut speluncam latronum essiciant: qui pecunia, se animas e Purgatorio ut vocant, redimere posse confirmant, atque accepto prccio veniam & peccatorum remissionem promittunt, qui mala opera venditant: tales inquam, impostores, sacrilegi, atque idololatrae, de gradu demovendi Regum ac Magistratuum authoritate, aliique in ipsorum locum substituendi sorent. Quanquam hoc tempore plerique se a Principum obedientia non modo subistraXerint, eorumque juga plane excusserint: sed etiam ambitione ac tyrannide diabolica totius sere orbis dominatum sibi attribuerint. Principum potentiam atque authoritatem usurparint, derelicto proprio ossicio, quod erat gregem Dei pascere, providere ei non invito, sed alacri & prompto propter Deum animo : non autem, occupare imperium in Clericatum, quemadmodum satis declarat triplex illa Antichristi corona, regnum etiam Episcoporum atque Abbatum, qui tandem stipendium iniquitatis suae recipient. Sed cum αεχιπάροιν ille venturus est, qui fideles servi inventi suerint, coronam gloriae incorruptam accipient.
589쪽
. 'PROTESTANTIUM Ordinum Epistola
ad Aranciscum Reg. Galliae pro Merindoliensibus
FRANCISCO primo, Regi Galliae, Principes atque
ordines imperii Ro. Germanici Protestantes Salutem & Obsequium nostrum.
SErenissime atque Christianissime Rex ; Quoniam ea benevolentiae signa Rogia dignitas vestra nobis semper cxhibuit, qua argumento esse possint, Regiam Majestatem vestram, optimo esse&amicissimo erga nos animo, aliquoties etiam experti sumus apud Regiam Cessitudinem vestram, nostras preces non parum habuisse momenti: Itaque nunc etiam de quorundam privatorum incolumitate, qui partim in variis regni vestri locis, praesertim Gratianopoli, dc aliis Provinciae Urbibus capti tenentur, partim cum parvis liberis miseri reliquerunt suas domos, & in cavernas fugere coacti sunt, propterea quod de Doctrina Chrisiana idem sentiant quod Ecclesiae nostra: profitentur, ad Reg. Cels. vestram scribendum dc pro illis intercedendum duximus. Magno dolore assicimur, quod cum negari non possit, multos veteres abusus haerere in Ecclesiis, ita tamen exarserit iracundia passim, ut & salutares sententiae obruantur, dc non solum homines privati, sed etiam gentes totae veniant in periculum : Quae cum supplices fiunt Regiae Cels. Vestrae, existimet Rcgia Cels. Vestra non nos tant lim, sed ipsam Ecclesiam Chrisi lugentem jaccre ad pedes summorum Regem, Sc opem implorare, ne lux exorientis Euangelii extinguatur, & ut modestis hominibus ac Christi membris parcatur. Scimus hos, qui propter piam docti inam sunt in odio, interdum praegravari aliis criminibus, ac dici sellitiosos. Vidimus
autem confessioneui aerumnosorum illorum oblatam curia: Gratia
590쪽
io I. nopolitanae bad, & purgationem objectorum criminum. Quare magis deprecandum esse pro eis duximus, quia doctrinae confessiopia est, & haud dubie pura sententia Catholicae Ecclesiae
quam & nos profitemur. Oramus igitur Regiam Cels. Vc stram ut tum captivorum illorum, tum aliorum, si qui propter easdem causas periclitantur, vitae parcat, eosque dimittat incolumes. Audimus quidem, nonnullis ita veniam concedi, ut abjiciant
consessionem doctrimo, quam ipsi piam esse non dubitant: Quod cum succre ipsa morte sit acerbius, Oramus ut Regia Cels. Ucitra id quoque propter Deum mitiget. Neque enim ignorat Majestas vestra, quam grave sit aliquid, praesertim in Religione,
contra conscientiam approbare.
Erit haec clementia grata Deo, & habebit praemia divinitus, scut Pal. inquit. Beatus qui intelligit super egenum si pauperem,
in die mala liberabit eum Deus. Quare ut hac in re erga miseros illos, ubicunque sint, se clementem praestet Regia Majestas vestra, etiam atque et i .im oramus. Idque erit tum nobis, tum omnibus istis, qui nobiscum eandem Religionem profitentur, maximi beneficii loco, praesertim, si intelligamus illos nostra intercessione fuisse liberatos:& apud bonos omnes non vulgarem clementiae & moderationis laudem Regia dignitas vestra obtinebit. Nos etiam, si haec impetrabimus, quemadmodum hona. spes est, studebimus vicissim, quibus poterimus ossiciis memores &gratos animos testari, optantes ut Deus Opt. Max. Cels. Ucitramdiu servet incolumem & florentem. ) Datae Rathbonae vicesimo
tertio Maji, Anno Christianae salutis, M. D. XLI.
a Ea est Consessio, quam No. XU. exhibuimus. ' Leeitur haec Epistola in Volumine Epistolarum Philippi MELANCH PHONIS E ditionis Londinensis , in folio. Lib. III. Ep. z. p. 'S8. 689.
