Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

rat.

Interim vero, imo dum vixero, Deum benignissimum cotidiδassidueque inter Sacrificium precabor, ut D. U. Rev* . diutissime servet, omniaque illius Instituta secundet, dc se liciter ecfauite. Ex Mamaeellis postridie Calendas Tanuarii. V. Re M. Dy . devinet. Orator. Ri. Ionion. Num. XXI.

Tho. VOLSEII Mandatum de extradendis M. Lutheri libris

A. Is 2I. d. I 3. M i. Commi fio ad monendum omnes Personas, Ecclesiasticasst culares, qu)d omnia Scripta tis Libellos Martini L. her Heretici, penes se existen. ad manus Episcopi, vel ejus Commissarii infra tempus assignat. afferant, bi tradani Iub Excommunicationis

Haereticorum paenis.

THOMAs miseratione divina Titini Ste Ceciliae Romanae Ecclesiae Cardinalis, Eboracensis Archiep. Angliae Primas, dc Apostolicae Sedis Legatus, ipsiusque Rcgni Cancellarius, necnon Sanctissimi in Christo Patris de Dni. LEONis divina Providentia hujus Nominis Papae Decimi, dc dictae Sedis etiam de

Latere Legatus ad illustrissimum dc Potentisi . Principem & Dom. nostrum HENni CuM Dci gratia AVI. dc Franc. Hibera. Regem Univcrsumque ejus Angliae regnum, ac omnes ic singulas ipsius Regni Provincias, Civitates, Terras, di loca illi subjecta, dc alia illi adjacentia. Uenerabili Fri. nostro Dno. CAROLO Herefordens Episcopo, ipsiusque in Spiritualib. Vicario generali, Salutem in Dno.

Cum a Et hoe ex STRYPII Memoriis loc. cit. sol. Is-I8. ut hic lege

retur , essicere voluimus. Diuili do by Corale

602쪽

Cum jam pridem praefatus Sanctissimus Dus. noster multos &varios Articulos sive Errores cujusdam Martini pestife- .ros & perniciosos, ac Graecorum Haeresim dc Bohemicam expresse Continentes; olim etiam per Concilia Generalia & summorum Pontificum Constitutiones, damnatos, & per ipsum nuper suscitatos, habita primitus super eisdem, dc eorum singulas diligenti discussione, atque matura Deliberatione, tanquam pestiferos, pernitiosos & haereticos, ac simplicium mentium seductivos, Veritatique Catholicae obviantes; ejusdem quoque Martini Libellos, scripta ac scedulas in Latino, vel quocunque alio Idiomate reperta, damnaverit, reprobaverit, atque omnino rejecerit, proque damnatis, reprobatis & rejectis ab omnibus Christi Fidelibus haberi debere, decreverit, & declaraverit. Inhibueritque idem Sanctissimus Dus. noster , in virtute sanctae Obedientiae, & sub majoris Excommunicationis sententia, atque etiam lite reticorum dc Fautorum eorundem, aliisque multiplicibus gravibus dc formidabilibus poenis, eo ipso, absque ulteriori declaratione, incurrend. omnibus & singulis, tam Ecclesiasticis quam secularibus Personis, cujuscunque gradus ac conditionis

aut praeeminentiae forent, Ne praelatos errores, aut eo tum aliquos, asserere, assirmare, defendere, aut quomodo libet favere, vel hujusmodi Libellos, Scedulas, Scripta, vel in iis contenta Capitula, legere, assci cre, imprimere, publicare, defendere, vel in sermonibus suis, sive locis aliis, private vel occult C, quo in quomodo tenere, praesumant. Prout in Literis prae satis sancti T. D ni. nostri sub plumbo cum filis sericiis rubet & glauci coloris pendentibus, more Curiae bullatis. Dat. Romae, apud Sanctum Petrum, Anno Incarnat. Dominicae, Milli φηλ. quingentemin. V icessimo, XIII. Kalend. yulii e Pontificat. sui anno

octavo, plenius continetur.

NOS igitur THOMAs Cardinalis Eboracens ac Legatus de Latere antedict. pro divina, ic ipsius Sancti T. Diat. nostri Reverentia, cque Oiscii nostri debito, hujusmodi Pelli, priusquam in hoc inclyto Angliae Regno radices agat, providere, ac, ne tanquam Vepris nocua latius serpat, viam prae cludere cupientes, de Consensu, Voluntate di Mandato expressis, prefati Po P tentiss.

603쪽

rentis . Principis, D ni. nostri Regis, quem dictus

Sancti T. Dnus. noster, tanquam praecipuum Fidei Catholicae Propugnatorem & Defensorem, per suum Breve, ad hujusmodi haeresim hoc inclyto suo Regno explodendum, extirpand. sum. mopere rogavit se horiatus eii , habitoque super hae re diligenti I ractata, di exacta deliberatione cum Reverendist . in Christo Patre dc Dno. D. IViuiamo C ixtuarisas Archiepiscopo, totius Anglia Primate, & Apostolicae Sedis Legato, ae cum nonnullis aliis venerabilibus Fratribus nostris, hujus Regni Praedatis, deque eorum consilio & expressis consensu , VOBIS Auctoritate nostra Legatina, qua iungimur in hac parte, firniuer injungendo, Mandamus, quatenus omnes & singulos, Abbates, Hio-νes, Gardianos & Praesidentes, Mona iteriorum, Prioratuum,& locorum Religiosorum quorumcunque, cujusvis Ordinis, tameXemptorum , .quam non exemptorum, necnon Collegiatarum

Decanos, Ρraepositos, & Custodes, Parochialiumque quoque Eeclesiarum Rectores, Vicarios, & Curatos quoscunque, tam vostrae quam cujuιvis peculiaris, sive exemptae jurisdiαonis intra vestram Dioecesin consilientes, distincte moneatis, de eis

injunsatis, seu sic moneri & injungi faciatis , quod proximo die Dominico, sive solenni post hujusmodi vestram Monitionem sive Injunctionem eis factam in Ecclesiis suis intra Missarum, sive Divinorum ossiciorum solemnia, cum major inibi convenerit multitudo, publice moneant, vel moneri faciant omnes di singulos Bibliopolas, Stationarios, sive Librorum Venditores, ac omnes alias & singulas Hersonas, Ecclesiasticas & Saeculares intra Praeis cinctum Monasteriorum, Prioratuum, Collegiorum sive loco.

rum aut Parochiarum suarum respectivὸ existentes, seu comm rantes, cujuscunque generis, status aut conditionis existant,

Ut omnia scripta, vel impressa, vita. Scedulas & Libellos dicti A misi Latiari, vel ejus nomine composita, edira, sive divul-rta in Latino, vel quovis alio Idiomate, penes se existentia ad os seu vestrum in hac parte Commissarium citia quintum decimum diem hujusmodi monitionem seu in junctionem ei fuct. pr xime & immediate sequent. afferant & ad manus vestras vel vestrii fusmodi Commissarii, roaliter tradant dc liberent, seu sc aia ferri,

604쪽

ferri , & tradi saetant. Recusantes vero, aut ultra dict. quintum decimum diem hujusmodi Scripta inferri , ut premissum est, de

realiter tradere, temere dc Contumaciter differentes, omnes de singulos, cujuscunque gradus, itatus dc conditionis existunt, maioris Excommunicationis Sententiam eo ipso incursuros, in tanquam haereticae pravitatis, dc haereticorum celatores & fautores esse reputandos, habend. 8c judicand. haereticorumque

poenis percellendos, dc puniendos, denuntient , dc decla

rent.

Praedictos etiam, Abbates, Priores, Gardianos, Praesidentes, Dec:mos, Praepositos, Custodes, Rectores, Vicarios & Cura tos supradict. ut supra moneatis, & eis injungatis, quod & ipsi omnia Scripta impresia, Libet Ios, seu Scedulas a dict. Martina comi sita δέ edita, aut sub ejus nomine divulgata, penes se exi

sientia, pari nnodo citra praedict. xv. diem, ad vos, vel vestrum hujusmodi Commissarium afferant. 8c realiter tradant. Quod si qui ex ipsis non curaverint, aut praedict. vcstras Monitiones de te execini non fuerint di Personis infra sua Monasteria, Prioratus, Colima, Parochia & Ioca commorantibus sprout eos re spective concernunt modo quo praemittitur, minime publicave rint, eos denistimis simili modo majoris Excommunicationis

Sententia innodatos, δέ tanquam haereticorum fautorcs habendos , ac eormn poenis afficiendos. Moneatis insuper omnes do sin

gulas Abbates, Priores, Gardianos, ic eis Auctoritate nostra injungatis, quod ipsi omnes de singulas Personas, Ecclesiasticas di Saeculares, infra Iimites Monasterioriura, Prioratuum, Collegiorum, respective existentes sire degentes, loco tempore dc modo praemissis, inscrete . moneatis, quod si quis hujusmodi libellos vel scedulas, scriptave, sive impressa didi: Martini Luther. opera, penes aliquem cujuscunque Status aut Conditionis fuerit, occulte servari aut sus 'rimi; ac Uobis, veI dicto vestro Com missario, citra praemisium diem quintum decimum tradi ac libe. rari ccmoverit; quod sic servantem, tenentem, & lupprimen tem y mox ipso quinto decimo, sub poenis, saperius expressis, vobis vestrove hujusmodi Commissario, denuntiet, dc reglir. δε revelet. Quod si testassis non ante pracinemoret quintum deci

605쪽

mum, sed postea ad alicujus notitiam pervenerit hujusmodi scripta vel ini pressa dict. Martini opera, a quovis celari, teneri &servari, tunc infra quindecim dies a lcmpore notitiae suae hujusmodi, sub poenis superius expressis, id vobis detegere, dc de

nuntiare non omittat.

Et quoniam universae Rei p. Christianae, praesertim hujus Regni, & locorum supra memoratorum plurimum interest, praeratas Literas Sanctis. Dni. nostri Damtiationem dict. Martini Lu-ther. & opinionum suarum perversarum continentes, divulgari dc publicari; Idcirco vobis committimus εc mandamus, quatenus ipsarum Literarum Apostolicarum transsumpta per Notarium publicum, in forma autentica redacta, di sigillo nostro sigillat. quae ad vos una cum praesentibus, transmittimus, in valvis, seu locis publicis Ecclesiae vestrae Cathedralis, aliarumque Ecclesii rum Regularium, Collegiatarum, Paroch. vestrae Dioc. magis insignium , firmiter assigatis; sicque affixa dimittatis, seu Litem niugi & dimitti faciatis. De die vero receptionis praesentium, eXecutionεque, earundem, & quid in praemissis seceritis, nos citra primum diem mensis Augusti proxime sutur. debite, distincte & aperte certificetis. Ac omnia dc singula, Scedulas, Libellos, Tractatus & opera praedict. Martini, edita, scripta & impressia, per vos recepta, vel aliter quovis modo in manibus vestris, sive penes vos existen. citra praedict. primum diem Augusti, nobis tradere, sive ad nos fideliter, dc absque ulla fraude transmittere curetis. Dat. sub sigillo nostro in AEdibus nostris prope I smer' XIIII. die mensis , Anno Dom. Is 2I. Sequuntur aliqui Errores pestiferi Martini Luther. &c. . Qui quidem Errores respective, quam sint pestiferi, quam rernitioli, quam scandalosi, quam piarum dc simplicium Mentium seductivi, quam denique sint contra omnem Charitatem, ac omnem S. R. E. matris, omnium Fidelium, &magistς. Fidei Reverentiam , atque nervum Ecclesiasticae Disciplinae, Obedientiam scit . quae Fons est & Origo omnium Virtutum; sine qua facile unusquisque infidelis esse convincitur, nemo sanae mentis ignorat. Nos igitur in praemissis, Eic. Num

606쪽

Num. XXII.

HENRICI VIII. Regis Angi.

Literae ad Ludovicum Palatinum de expellendo Luthero

HAnc Epistolam cum Ε. S. CYPRIANUS V. D. secundae

parti Actorum Resormationis sub tit. Reformations - Gr- unden , lingua Germanica editorum p. l . seqq. inscruisset, sed in Germanicum idioma translatam, Docti T. Κ APPIUS ex Originali nobis communicavit in ejus Spirilegio Ad acta Reform. Part. II. n. X I. pag. 4 8. seq. unde eam depromere atque D cumentis nostris inscrere voluimus.

. . . . . .

HEINRICUS , Dei Gratia Rex Anglie & Francie: ac Dominus Hibernie: Illustrissimo Principi, Domino, Lodovico, Comiti Palatino Rheni, Duci Bavariae, &c. Sacri Rho. Imp. Archidapistro, & Principi Elcctori, Amico meo Charissimo, Salutem. Α Luthero istic exortum incendium diabolicisque suffultum dolis, tamdiu, nec adhuc extinetum inter vos debacchari, tum veltra, tum Christiane rei p. causa longe gravius indolemus, quam ullis literis comprehendi, vel humana lingua possit explicari. Nulla enim hominum seu annalium memoria ante hec tempora recolitur, strenuissimam istam patriam, quae amictis Christianorum rebus firmissimum tutissimumque presidium semper esse consuevit, aut hereseos seminarium scienter admisisse, aut, si quod forsan incaute obrepsit, non confestim eiecisse. Quid namque Germanice nationi ignominiosius accidere potuit, quam

P 3 in

607쪽

in ea aliquem esse obortum, qui divinas leges, sanctorum patrum statuta, dc ad tot annos inveterata Decreta, ex iniqui potius animi licendia, quam ulla aut minima Christiane eruditionis synceritate, longe aliter quam hi, quorum divinitus insula doctrina, integerrimi mores, verissima semper & ratissima habuerint, suerit ausus interpretari Z Quod si innate stiperbie satisficere cupiebat, vel tristi in aliquos odio, vel sua ipsius ambitione torquebatur : tolerabilior aliquanto fuisset, si sacris saltem pepercisset literis. Nec heresim, aut Zizaniam sanctitatis pretextu inducendo superbum insectumque animum ingenti Catholice fidei discrimine centenderet explere, Christi gregem ab ipso autore deficere doceret. Uerum quum sceleitissimi illius hominis, aspirante diabolo, premeditata mendacia, confictique doli, qui, ipso religionis colore obducto, paucorum animos nonnihil obsula bant, sic tandem toti orbi innotuerint, in lucemque, volente Deo, prodierint: ut non valde sit laborandum, quo falsas pe

versasque ipsius opiniones ullis implius rationibus cons emus. Cum etiam sue i pie culpe conscius, furore atque heresi se nunctantummodo tueatur, per Catholieam fidem, per Christiane religionis incrementum, per illam, quam hereditario innatoque initituto vobis gerimus affectionem, per communem denique omnium salutem in Domino, rogamus & hortamur, ut Contagiose

huic extir es de pesti, immineratique exitio propulsando, velitis alacres admovere manus, arq : Lutherum istum, a Christo rebellem, nisi resipiscat, una eum heretice ausis libellis seinditus delere, ignique servandum credere. Sic enim splendorem v stium , nomenque Christianum augebitis di consertabitis. Niniae unius heretici astus ac fraudem, vel paucorum odium, seu super

biam tantum apud vos valere declarantiis, uE sacra divinaque omnia turbare queat, di invertere. Ad quod tam sanctum , tamque Deo acceptum opus perficiendusia, favorem, patrocinium, Vi rea, sanguinemque ipsum nostrum vobis ex animo offerimus ac pollicemur. Et feliciter valate. Ex rema nastra. Gren ci. Die

608쪽

Num. XXIII.

EIUSDEM Literae ad Fridericum, ejusque fratrem Johannem & Georgrum patruelem,

Principes Saxoniae A. Is L .HAnc Epistolam in Tomis Lutheri Germanicis mendose editam , eX protographo membranaceo typis imprimendam dedit Vir Doctiss. Ern. Sal. CYPRIANUS in Epistolis Clarorum Virorum ex Bibliothecae Gothanae autographis Lips. III 4. No. VI. pag. 9. & seq. quod nullum ferme ejus exemplum hodie inveniretur, etsi ab Em sero jam A. Isa I. publicata fuerat. Cons. SECKENDORFF. Hist. Lutheran. Lib. I. g. I si .

ILIustrissimi atque excellentissimi sa principes, clarissimi Domini, connatique nostri longe omnium charissimi, sincctam salutem, ac felicium successuum assiduum augmentum. Si quid sorte incideret, in quo admoneri me prosuerit, pro animi vestri comperta bonitate certissimam spem concepi, admonitionis vestra: beneficium nunquam mihi delaturum esse. Quam ego rem, quum animum erga me vestrum ex meo erga vos affectu metiens, indubie mihi peisuaserim, ingratus admodum ipse mihi videar, si in ea re, quae non ad honorem modo vestrum, sed fortunas quoque vehementer spectat, ego vicissim vos admonere negligerem.

Quid

a Inscriptio harum literarum erat: Illustri mis Dominis. Friderua Dei ratia Duci Saxoniae , Sacri. Romani Imperii Principi Electori , Lan tristo Thuring ae , Marchioni Misniae, ef Johanni ae Georgio, eade-grapia Duci s Saxoxiae, Laustraviis Thuriviae , Marchionibus Mids- , , cognatis amicisque nostras longe omnium carissimis. Dissiligoo by Corale

609쪽

ito. Quid enim ad vos dc tam potentes & in Christi cultum tam

devotos principes aut propius spectare pote it, aut debet movere vehementius, quam cohibendae factionis istius Lutheranae studium 8 qua nullam unquatri in terras nocentiorem malus invexivgenius, aut quae majorem perniciem sit illatura propediem, nisi

boni piique omnes obit iterint, & inprimis qui plurimum dc possvnr α debent principes. Non quod Lutherum censeam, qui viris probis ac prudentibus possit imponere, aut ea quae scribit, nesciam, esse tam impia, ut ea bonorum omnium aures exhorreant, sed quod sciam nunquam de suturam improborum hominum colluviem , quibus ineptissimus quisque aptissimus est magister, dc ut quidque maxime nascitur absurdum, ita maximo exceptum plausu summo studio & contentione propagent. Nam quod ad ipsum pertinet Lutherum, olim visus est nec indoctis, nec malis hominibus ut multa parum bene, ita quaedam non omnino male scribere. Verum ita statim profecit ita pejus, ut illicet multi perspexerint, quicquid unquam aut plausibile aut tolerabile, non alio secisse Consilio, quam ut meliorum ostentatione viam pararet peioribus & praelito melle venenum redderet vendibilius. Quam rem successione perpetua nocentiorum semper dogmatum adeo testatam reddidit, ut hodie neminem esse usquam putem, cui scintilla ulla maneat aut in capite cerebri aut pietatis in pectore, qui non eum totum cum sitis insaniis ex animo prorsus ejecerit. Etenim initio coepit utcunque

disputare, deinde irasci, paulo post incendi, postremo furere, jam in co demum libro, quo debacchatur in me, furias ipsas furore ac vesania superare. Quo in libro si quid scripsisset usquam

quod rem videretur attingere, si quid omnino mentis miscuisset amentiae , ' si quid non ablurdum prorsus emuxisset ei, quale vel

casia inici mente motis excidere, quanquam non admodum decorum Putem, ita me comparare, ut cum homine tali publice componar ac disputem ε, tamen Cum rex & propheta David non censuit indecorum ante arcam foederis nudum saltare cum quolibet, ipse certe non eram quenquam habiturus indignum, quocum ingratiam religionis pro fidei veritate dissererem. Nunc vero, quum

nihil ad rem respondeat, sed rationum loco proserat mera deli

610쪽

ria, alios cum illo congredi nec in hortabor nec prohibebo, ipse

Certe non committam, ut cum insaniente insaniam. Nam quisquis dc aequus lector & prudens libellum meum cum illius libro perlegat, is profecto sacile judicabit jam nunc Lutheri neniis satis superque responsum esse. Quod si quis illi tam inique faveat,

ut mea verba non sultineat inspicere, aut tam insigniter in stupescat, ut collatis utrinque locis non sentiat, rem adhuc responso non egere, huic nulla unquam responsione satisfecero, nam, qui

queam illis, qui nihil aut velint legere aut possint intelligere praeter Lutheri scurrilia jurgia 8 qui quum interim rem ad ilium

tractet modum, magna me affecit voluptate. Si quidem initio Cettus eram, rem quidem quam tuendam susceperam suapte natu- csse inexpugnabilem, adversus quam nec inferorum portae possint praevalere, sed imbecillitatis meae conscius, de meis tamen armis dubitabam. At nunc effecit hostis, ut orbi toti inclarescat alterum , nempe aut ipsum esse prorsus imbecillum, aut meas rationes admodum valuisse, quas contra nihil invenire potuerit praeter insulsa scommata & prorsus insana convitia. Quibus u me commoveri putat, egregie prosecto fallitur. Etenim quantumvis ille me vocet insanum, vocat opinor plus millies, nunquam tamen tam insanus ero, ut aegre feram quod insanus vocer ab insano: itaque aut mea me fallit opinio, aut illius in me ac regium nomen contumeliosa spurcitia, vos haud paulo magis quam me viri clarissimi commovet. Solet enim generosos animos nobilium reverentia quaedam inter se colligare, qua vel in hoste, quum oderint ac persequantur hominem, personam tamen honorent, ac revereantur ossicium: nec generosus fere quisquam invenitur usquam tam in civilis ac barbarus, qui vel inimicitiis ullis adduci possit, ut scurrilem in modum linguae petulantia conspergat nobilem : tantum abest ut quisquam ea nobilitate ac generosa virtutis indole, qua mihi persuasi quemlibet esse vestrum, aequo animo ferat, & principis dc amici nomen vilissimis nebulonibus haberi ludibrio. od meum de vobis judicium vel is affectus

confirmat imprimis, quem in memet ipse sentio. Num quum ne tantulum quidem me tetigerint omnia, quae deblateravit in me,

tamen perquam indigne tuli blasphemias illas, quibus Augustum

Caesam

SEARCH

MENU NAVIGATION