장음표시 사용
611쪽
I 22. Caesarem & caeteros Germaniae principes viritientissima lingua perfudit. Quos omnes in ejus ipsius libelli frontispicio, quem
in meum nomen evomuit, probro contumeliosissimo proscindit. mormatiam, inquit. ingressus sum, etiam cum scirem mihi violatam esse a Caesare fidem publicam, nam didicerunt principes Germaniae, olim de fide laudatissimae gentis, nunc in obseqrium, idoli Romani, nihil magis quam fidem contemnere, in perpetuam nationis ignominiam. Haec tam virulenta in Caesarem ac Principes Germanos convitia, quam falso ac sagitiose mentiaturos illud impudens ac mendaciorum sons perennis, vel illud indicat, quod hodie nisi mentiretur qui posset ista mentiri, non esi ςt. Quis enim dubitat quam facile potuisset meritum reportare
supplicium, si Caesar id voluisset ac proceres sed quis illud,
non dico Caesar aut procerum quisquam, sed vel honesto locon tus Christianus ullus in animum potuisset inducere, ut fidem violaret publicam ' ut illum, quanquam publicae fidei publicumbostem, per perfidiam tollerer, ut odio quod Munt nocentis, perdςret innocenxiam λ Istud, quum non Caesar promissi observanxissimus, non procerum aliquis, quibus nihil antiquius honore ducitur, non honesto loco natus Christianus quisquam, ut qui nihil non censeat posthabendum fidei, potuisset unquam cogitare, quis usquam vivit vere Germaneque Germanus, qui serre possit nςbulonem fraterculum, quae perpetuam infamiam inu-πrent nationi Germanicae, ea tam impudenter quam mcndacissime non cuipiam sui simili germano, sed proceribus omnibus Germaniae, atque ipsi quoque principum Germanorum principi per convicium exprobrare Caesari λ Demiror talia si Germani serant in isto. Nos profecto quanto magis indignamur, in tales a
tantos principes tantum licere fraterculo, tanto minus ejus men-
diu: iiν movemur: quae partim latine, quae legimus, partim germanise, quod audio, furiosus cruciat in me. Nam si quid ma- illis immiscuit, de cujus veritate poterat, quisquis rem non nosset, aliquid fortassc dubitare, nunc in animum succurret inoribus, nihil illius maledicentiae credendum, cui perpetuum institutum esse videat, dς Principibus prorsus omnibus, atque ipso eti---ntietat. Neque enim istud Luthero novum est,
612쪽
est, omnia comminiici ac fingere, quibus in odium principum
scelerate concitev atque extimulat populum. In quod negotium promovendum sceleratorum hominum catervam jam dudum contraxit atque adjunxit sibi. Itaque nulla unquam factio fuit seditiosa, pestilens, nefaria, quae sic religionem omnem tollere, leges omnes obruere, mores Omnes bonos corrumpere, res publicas omnes evertere, machinata sit, ut nunc ista conjuratio
rana, quae ic sacra omnia profanat, dc profana contaminat, quae ita Christum p r: edicat, ut ejus sacramenta conculcet, ita Dei huccinat gratiam, ut arbitrii libertatem destruat: ita fidem extollit, ut operibus bonis detrahat, & invehat peccandi licentiam: ita misericordiam sublevat, ut justitiam deprimat, & malarum omnium causam inevitabilem, non in Deum aliquem malum, quod Manichaei saltem commenti sunt, sed in unicum iIIum vere bonum rejiciat. Quae quum ad hunc modum impie divina tractarit, velut e coeno dejina serpens virus effundit in te
xas, in ecclesia commovet dissensionem, leges omnes abrogat, magistratus omnes enervat, laicos in sacerdotes concitat, utrosque
adversus pontificem , populos adversus principes, nec aliud plane molitur, quam ut, quod omen avertant is pcri) Germaniae primum populus, tarsuam pro libertate bellum indicat proceribus, deinde ut Christiani contra Christianos spectantibus & irridentibus Christi hostibus pro Christi fide ac religione depugnent. Quod si quis forte non credat ab uno homine nihil tantum unquam periculi nasci posse, huic in mentem velim subeat turcica illas rabies, quae quum nunc tot per terras & maria se diffundens maximam & pulcerrimam totius orbis partem occupavit, a duobus olim nebulonibus sumpsit initium, ut interim taceam lactionem Bohemicam, quae & ipsa, quis nescit, e quam exiguo vermiculo, in quam immanem Draconem, haud absque magno Germaniae malo, quam propere adolevit, ita proclive est, malam segetem nullo demetente crescere. Nec ullus unquam socio caruit ad nocendum, neque tam imbecillus est quisquam, quin securo possit ac tanquam lusurum spectanti lethale vulnus infligere. Quae res, quo minus contingat, in Praesente negotio principibus omnibus adnitendum est, adnitentur autem, si rem
613쪽
pro levi non habeant, nec existiment duntaxat esse scholasticam: sed quum & Dei res agatur & hominum, dignam intelligant, cui Christiani principes admoveant manus: quod ut nullius non incumbit officio, ita potissimum incumbit, cognati charissimi, vestro, ut qui lc proximi estis periculo, & sacillime ut serunt
potestis obruere, si nascenti malo propere eatur obviam, prius quam 3c improbi per malitiam & simplices per errorem in eum numerum ac robur coaluerint, ut facile cohiberi non possint. Cui ego rei prospecturos vos pro vestra prudentia & in Christi fidem observantia non dubito. Nam cum nulla possit haeresis exis oriri, quam vos fideles in Deum principes non vehementeraverinsemini, Lutherianam tamen, fieri non potest, ut non praecipuo quodam odio prosequamini. Nam licet homo vaniloquus non uno loco scribat, se in hoc electum a Deo, ut hanc doctrinam , quam ille solam vocat evangelicam, ad istum, quo coepit, modum spargeret ac praedicaret in mundo, vestra tamen prudentia facile deprehendit, nec illum afferre quicquam, Cur evangelica verba credatur melius intellexisse, quam veteres ecclesiae sanuete sanctos doctores omnes, quorum iste interpretationes omnes abigit atque contemnit prae tuis, dc multa non ignoratis per manus ab Apostolis olim tradita ubilibet hactenus observata perpetuo, quorum iste nihil blasphemus non exsibilat. Ad haec animadvertitis, spiritus hominis arrogans mendaX ac maledicus quam longe absit a Spiritu Dei Sancto, qui solet electis suis inspirare veritatem , lenitatem, modestiam, dc cum sui contemptu charitatem ac reverentiam omnium. Postremo doctrinam ejus videtis praetextu praedicationis evangelicae meram esse WFclusicam , a qua vos, Cognati charissimi, non dubito, toto pectore prorsus abis horrere, ut quam Germani proceres, atque inprimis, ut audio, progenitores vestri vehementer elaborarim extinguere, sed quoniam serius aliquanto coeperant, prorsus eXterminare non poterant: hactenus tamen prosecerunt, ut eam, velut perniciosam
helluam, intra quosdam Bohemiae terminos, velut in speluncam clauderent, atque cohiberent. Quae quum ita sint, dubitare prosecto non possum, sedulo provisuros vos, ne, quam vestri majores lluam occluserunt, ea vestra incuria sic reperiat exi
614쪽
tum, ut per Saxoniam prorepens totam pervadat Germaniam & affatu noxio inserum eructans ignem, illud spargat incendium, quod Germani toties voluerunt sanguine suo restinguere. Qua in re quanquam pro vestra bonitate vos tam propensos esse
non ambigo, ut neque monitore vobis neque hortatore sit opus, o tamen pro meo in vos affectu me continere non potui, quin ad voluntatis vestrae pronitatem di admonitiones meas & hortationes adjungerem. Etenim qnum nullum principem tam alienum putem, quin ei mihi videar id ossicii debere, ut qua in re possim, ejus honori consulam, vobis viri dignissimi ut id impensus exhibeam, cognati quaedam sanguinis inter nos necessitudo constringit, quandoquidem intelligo Serenissimos majores e stirpe clarituma Regum Angliae progenitorum meorum esse prognatos. Quae communio stirpis dc societas sanguinis sic animum meum assicit erga vos, ut nihil aut commodi prorsus aut incommodi vobis pota accidere, quod ego mihi vobiscum non existimem esse commune. Quam rem quo magis ac magis vos & admonere cogor & hortari, imo per omnia vos obsecrare sacra, ut quam maxime potellis mature detis operam, ut execrabilis ista Lutheri secta coerceatur, absque caede cujusquam si fieri potest aut sanguine, sin, id quo minus possit, pervicax obsistat audacia, quoquo modo coerceatur tamen, neque permittatis, ut leges, magistratus, principes, respublicae, divina denique atque humana omnia sic assuescant paulatim vilescere, conculcari, proteri, ut invalescentibus improbis, mussitantibus bonis, co tandem res perveniat, ut alteri perversae malitiae, alteri praeposterae patientiae Deum aliquando vindicem atque ultorem habeant, cui periculo si vestra occurrat industria, pacatae patri. se, discussi schismatis, restitutae concordiae, religionis cultae ac perpurgatae, ic apud homines eximiam laudem & apud superos immortalem gloriam consequemini. Valete Viri Clarissimi. Literas has obsignaturo mihi venit in memoriam, Lutherum in suis adversus me neniis excusare se, quo minus ad reliqua respondeat impediri transserendo Biblio. Visum est igitur hortari vos, ut omnium rerum maxime provideatis, ne id permittatur facere.
615쪽
ris. Nam ut bonum esse non negem, in quavis lingua legi Scriptuaram Sacram, ita certe Periculosum est, ex ejus versione legi, cujus mala fides fidem facit omnibus, id illi studium esse, ut hene scripta male vertendo pervertat, ut populus ea se legere putet in Scriptura Sacra, quae vir execrabilis ab execrandis hausit haereticis. Iterum valere Viri Serenissimi atque animo meo longoecharissimi. Ex regia nostra GrenWici die xx. Ianuarii Anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo tertio. Veser bonus consanguineus si amicus
CLEMENTIS VII. Pont. ROm. Bullae Leonis X. de Titido Defensoris Mer , confirmatio.
CLEMENS Episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio nostro Henrico. Angliae rini illustri, fidei defensori, salutem, di apostolicam benedictionem. Decet nos dono Dei altissimi in ea positos specula, unde omnium ac praesertim eorum, qui principatus di imperia a Deo optimo maximo obtinuerunt, longe di late merita prospicere posivmus, ita bene merentibus habere promptam Eratiam, ut uve nostra judicatio quid & quantum unicuique tribuendum sit, dc ii iudicando simus, & in remunerando liberales, sive eraedecessorum nostrorum Romanorum pontificum id fuit arbitrium, quoque Iibe
Cum igitur, tu, fili noster charissime, Henrice, non uno dialtero praeclare facto, sed perpetuo instituto vitae tuae regis maximi a Legitur haec Bulla ad Henrieum VIII. ditem in Conciliis Magnae
616쪽
ximi virtutem ita undique perfectam ec absolutam praestiteris, ut
di arma, quibus plurimum vales, & doctrinam ac sapientiam, ex qua summam laudem es adeptus, ad Deum dc Dei religionem defendendam semper contuleris, fideique sanctae etiam libro adversus Lutheri haeresim mira eruditione & eloquentia edito extiteris defensor, ac pene patronus, selicis recordationis Leo, dominus praedecetar dc frater patruelis noster, de consilio fratrum suorum de quorum numero tunc eramus) sententia, te ad caetera tua nomina regalia atque ampla, Fidei-voluit appellari, atque hoc eximio titulo, non tam laude hominum, quam ex cae- leui commendatione deprompto, serenitatem tuam insignivit,
quod tuis ab illo factum justissime ac sapientissime agnoscimus. Cum enim tuam & in regendis populis tibi creditis justitiam, Ec in amplissima potestate pari clementia temperanda moderationem, & christianae religionis integram, puram, inviolatamque observantiam , in Deum quoque ipsum , dc omnia quae Dei sunt, admirabilem quandam pietatem respicimus, cum intelligimus & cernimus quanto in bello consilio , & virtute polleas in pace, ut omnia ad subditorum salutem dirigenda putes, quemadmodum tu unus propemodum regum omnium, inaudita quadam magnitudine ingenii, duo diversa studia in unum conjuncta habeas, & quod in doctrina dc sapientia positum , quietem & suavitatem habet contemplationis , Sc quod in tumultu actionibusque civilibus agitatam curam suscipit rationis; in utroque vero usque adeo excellas, ut possis cum iis, qui in singulis elaborabunt, maximis & prudentissimis principibus comparari. Haec, inquam, de te cum conitamus & agnoscimus, omnem humanam laudem tua incredibili virtute inseriorem statuamus necesse est. Atque haec tanto in te praestanistiora admirabilioraque sunt, quod nulla unquam querela violata, nulla commutatione voluntatis fuerunt interrupta, neque vero aut privatae cupiditatis causa simulata aut popular, gloriae data, sed vera & incorrupta virtus 3 nec praemium aliud requisivit quam semetipsam, & theatrum unicum suae gloriae voluit esse Deum. Itaque in divinis serme versata rebus, incredibilem quodammodo & communi naturae repugnantem celebritatem assecuta Duiligeo by Corale
617쪽
cuta est nam belli labores & pericula ob eas causas suscipiun.
tur, ut aut ultio injuriae ab ho istibus repetatur, aut plus habendi cupiditas expleatur , tu nulla privatim laesus injuria, nullius rei alienae appetens, ubi primum sensisti sanctum sedem apostolicam,& ectae si asticam libertatem vocari in discrimen, tanquam pius filius matris tuum implorantis opem voce excitatus, bellum di ficile atque arduum suscepisti, tuamque pretustantissimam virtutem suis affectibus placatam, dc liberam alienis, acrem dc animosam praebuisti: deinde vcro cum reconciliatis animis eorum, qui sediu postolicae vim afferebant, expediret Christianae reipublicae arma
ubique poni, tu quanquam victor & in hostium agro, pluribus eorum jam urbibus expugnatis, castra habens, in obtemperando tamen publicae utilitati voluisti esse princeps. Neque arma solum sid quod alii quoque egerunt sed victoriam ipsam dimisisti,
longe majorem & diviniorem victoriam nactus; vicisti enim tuum animum, qui caeterorum omnium potuisset esse victor. Ita cum caeteri principes humanis quibusdam gradibus ad nobilitatem famae ascendant, tu ad singularem dc inusitatam laudem caelestibus operibus perveni sti. Secutum est tempus non minus damnosum christianae fidei quam turpe; quo turbante Germaniam impiis dc pravis opinionibus non mediocris in animabus fidelium labes facta est , quo tempore tu cum armorum movendorum pro sidci tutela occasionem non haberes, etiam praestantiora, dc ad simile opus accommodatiora tui ingenii ec doctrinae arma vibrasti, libroque in fidei christianae sacramentorum defensonem scripto ac divulgato, impiis haereticorum conatibus obis
viam ivisti. Qui quidem liber, sancto dictante Spiritu, eis luminibus ingenii scientiaeque refertus est, ut facile appareat, timam naturam, quocunque se verterit, ad omnia aptam esse, optimam vero Voluntatem, etiam Dei ope & munere in cunctis fulicem esse & fortunatam. Propter quae omnia titulum illum &cognomen ,, Fidei defensoris se Serenitati tuae per supradictum praedecc rem nostrum justissimis & plurimis rationibus delatum, nos quoque in apostolicae potestatis plenitudine beati Petri, & illius veri successis res, ex certa scientia & propria voluntate nosta approbamus, confirmamus, tibique perpetuum & proprium
618쪽
prium deputamus, Deum optimum maximum servatorem justorum regum supplicibus votis deprecantes, ut tantum & fidei suae sanαae tam beneficum Regem cum diuturna salute dc vita in ipsius consiliis εc factis omnibus secundans, ad extremum immortali tibi gloria parata largiatur, ut cum caeteris tuis titulis praestantibus & magnis, pii victoris, semper felicis, hoc praecipuum & maximum is Fidei defensoris ,, decus ac nomen te in coelum usque & ad percnnem illam beatitudinem comitetur. Dat. Romae apud sanctum Petrum. anno Incarnationis dominicae millesimo quingentesimo vicesimo tertio, tertio non. Martii, pontificatus nostri anno primo. Num. XXV.
THomam BILNEYUM spectatae virtutis ac pietatis virum
in ipso opere f. LX. p. Ist. I sq. descripsimus, atque, quomodo, cum primum carnis imuecillitate ad retractandum fuisset inductus, deinceps tanto majori cum parrhesia veritatem dc impavide & constanter ad extremnm usque, cui addicebatur, rogum fuerit professus, exposuimus: us igitur cum Epiuolas quasdam ex carcere priori scriptas nobis conservaverit FO XUS in Act. & Monum. Hist. Eccles. Anglice editis Vol. II. fol. 2i7. & seqq. cumquc inter eas una Latino idiomate scripta ibi legatur, eam, quippe quae totam conversionis ejus historiam nobis exhibet, in rei memoriam hic legi voluimus: Ea vero ita se habet.
619쪽
Reserendo in Christo Patri D. Churberto Tonsalis, Londini Di copo , T. Bilaos Salutem in Christo, cum omni subjectione ianio Praesuli debitam. Hoc nomvae, Pater in Christo observande, longe beatiorem
me puto, quod ad tua: Paternitatis eXaminationem vocari me contigit. Ea enim eruditione es, ea vitae integritate quod
omnos fuemur) ut ipsemet non possis alioqui divinarum in te dotium aestimator non admodum magnificus) quoties tibi succurrit, quanta tibi gratis secerit Deus, in illius laudes non erumpere, ac tecum in corde tacitus exclamare, fecit mihi magna qui potens est, & sanctum nomen ejus. In talem nunc me judicem incidisse gratulor, ac Deo, qui moderatur omnia, gratiam pro virili habeo. Et quanquam testis est mihi Deus nullius in omnibus meis concionibus erroris mihi conscius sum, nedum haereseos aut factionis squod calumniantur quidam, quaestus sui, quam animarum lucri avidiores tamen supra modum laetor, divina
haud dubie benignitate provisum este, ut ob veritatis testimonium ad Tonifalli tribunal sisterer: qui, si quis alius, optime
novit, nunquam defuturos Iannes ac Iambres, qui veritati resistam: n quam defuturos Elimates, qui conentur subvertere vias domini rectas , denique nunquam defuturos Demetrios, Pythonissas, Balaamos, Nicolaitas, Cainos, Ismaeles; qui omnes,
cum, quae sua sunt, non quae Iesu Christi, avidissime sectentur& quaerant, qui fieri potest, ut Christum sincere ac simplicitet annunciatum perserant ρ Nam si populus semel in Christum pro
se passum solide ac pure confidere occoeperit, ruent moX in vere fidelium pectoribus, quaecunque hactenus pro Christo amplexi sunt. Tune intelligent non hic aut illic Christum esse, sed Regnum Dei in semetipsis esse. Tunc intelligent Patrem ncque in monii in Samarnae, neque Hierosolymis adorandum esse, sed in omni loco, in spiritu & veritate. Qiiod si fit, actum de lucris suis putabunt belliae agri, quorum interest impleri illud Ezechielis, 34. Dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor 8c factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, dc dispersae
620쪽
sunt. Erraverunt g es mei in cunctis montibus, & in universo colle excelso, dc iuper omnem faciem terrae dispersi sunt greges
mei, dc non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. Imo, si quis requirere velit, ac in caulas Christi, unitatem dico fidei, errabundos reducere, moX insurgunt nomine
Pastores, sed revera lupi, qui non aliud de grege, quam lac,
lanam, pellem, quaerunt; animas Cum suas, tum gregis permittentes diabolo. Insurgunt inquam, ac Demetrii initar exclamant: Hic haereticus ubique suadet avertitque multam turbam,
dicens, quod non sunt dii qui manibus fiunt. Hi sunt, hi pater colende) sunt, qui, sub praetextu persequendi haereticos, ventris sui negotium agunt, inimici crucis Christi. Qui quidvis potius serre possunt, quam puram Christi
pro peccatis nostris crucifixi annunciationem. Hi sunt, quibus Christus aeternam minatur damnationem, cum ait, Uae vobis Scribae & Pharisaei, Hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Hi sunt, qui, cum ipsi aliunde ascenderunt, alios intrare
non sinunt. patet, quia si quis per me, inquit Christus, introierit, salvabitur, & ingredietur, & egredietur, & pascua inveniet: & hi non inveniunt pascua snunquam enim docent) dc alios post se trahunt, ut non per Christum, qui solus est ostium Per quod ad patrem pervenitur, sed aliunde per opuscula, quae ovibus, meito nonnunquam Christo, suadent, proponunt, dc injungunt, ad suum potius quaestum, quam animarum salutem speetiintes, hoc deteriores, quam illi, qui super Christum fundamentum aedificant lignum, remum , stipulam. Isti cientur se Christum scire, sed factis negant. Denique hi sunt medici illi, in quos mulier illa, annis duodecim sanguinis profluvio vexata, omnia sua consumpserat, nec alumenti quicquam senserat, sed deterius se habebat, donec vix tandem ad Christum venerat: quae simulatque fimbriam vestimenti ejus in fide tetigerat, sic sanabatur, ut statim in corpore id ipsum sentiret. O mutationem dexterae excelsi λ quam di mo miser peccator non semel sensi: qui tamen antea quam ad Christum venire potui, sic omnia mea insumpseram in ignaros medicos, indoctos confessionum R a audi-