장음표시 사용
641쪽
stemus, cui debetur. Cui Honorem, Honorem, &c. Ad Rom. I 3.
Regem honorifcate. I Pet. 2. Et sis cautus oportet, ne spreto eo
Dei praecepto, cui obedire teneris, illi obedias, cui nullam Obedientiam debes. Hoc enim grave Peccatum est. Mandat Deus, ut Regi obedias. Neque modo hoc praecipit, sed praeterea nisi feceris Damnationcm minatur. Ad Rom. I . Quicquid ergo mandat Princeps id facias oportet, quia sic praecipit Deus, modo nihil mandet contra Deum. Neque illi aut Verbo, aut Facto resistendum est, quia Potestatem habet a Deo. Et qui ei refinit,
Dei potestati relistit inquit Apostolus) a quo potestatem accepit. Et qui illi rc sistit, sibi Damnationem acquirit, inquit idem. Olmagnum Praeceptum, & ab omnibus observandissimum i Si vero,
ut ferves, non admonet Dei Amor, aeterna: Damnationis timore,
nisi deploratissimus fueris, servabis plane. Hoc est Praeceptum, quod ex voluntate tua pendet, ut facias. Potes enim id facere. Et nisi quidem id seceris, non modo praesentaneam vindictam, ex manu Regis meritus es, sed etiam aeternam, ex manu Dei.
Hinc ait Apostolus, Ideoque Potestati subditi estote, non modo propter iram, quia se potest vindicare de te, sed etiam propter Conmentiam, quia Praeceptum Dei est. Et qui agit contra Conscientiam, aedificat ad Gehennam . . Vis ergo non timere Prisci sIram 8 Obediens esto, & malum ne facito. Si enim non obedieris, malum facis. Iram igitur time.
Ab hac Ira, ab hoc jure Principis inobedientes assiciendi, eXimitur prorsus nemo, nullum genus hominum, nisi quos suo donaverit beneficio. Quicunque ergo is est, qui non vult timere gladium, Regi & ejus Legibus obediat. Sin autem, time, ouia potestatem habet a Deo Princeps, in hoc ipsum, ut ait Apostolus) quia Minister Dei est, ut inobedientes & malos Coerceat. Es enim consitutus ad Vindictam malefactorum laudem Bonorum ,
quos tuetur. defendit, honorificat. t Pet. 2. Et quemadmodum ad ejus ossicium pertinet, Bonos & Probos tueri & defendere, sic inobedientes & immorigeros, dignis poenis assicere. Hanc Potestatem habet a Deo. Palam est. Scripturae manifestae sunt. Est enim Verbum Dei, quo docemur, ut huic Potestati obediamus. Neminem prorsus excipit. Neque in sacris literis unum
642쪽
Iota reperitur, quod immorigerum & peccantem quempiam, a regia Potestate eximat. Non est ergo quod mireris, si delinquentem, aut Sacerdotem, aut Monachum, aut Episcopum, supplicio affectum victris, magis quam Laicum. Si malum feceris sinquit Apostolus rime potestatem gladii. Hoc enim omnibus, & ad singulos omnes loquitur. Nam si deliqueritis, quaenam gratia inquit D. Petrus si colaphisati sussertis. i Pet. 2. Conversationem igitur bonam habete inquit ne vobis detrectare possint homines, tanquam de malefactoribus. Subditi igitur estote, dcc. inquit. Ut simus ergo Regi dc ejus Potestati, ejus Legibus subditi in omnibus, quae ad hujus Saeculi negotia pertinent, mandat Deus ipse. Cum ergo hanc SUPREMAM Poteitatem habeat Deo, ut jam a Verbo Dei accepi stis, mirum est reperire tam stultos homines, qui hunc Regem SUPREMI CAPi Tis Appellatione ornari, quantum in eis est, non sinunt, dc ut non recipiant alii, aut imprudenter, aut impudenter ic malevole contendunt. Nonne supremi Capitis nomine dignus est, cui Soli in Terris data est Verbo Dei, illa quam diximus suprema Potestas p Uelim qui se Doctos arbitrantur, unam aliam Potestatem proserant e sacris Literis, quae possit huic aequari. Hanc ergo Potestatem habent Reges ab ipso Deo, ejus Ministri sunt, ab eo missi sunt, ut ait D. Petrus in priore loco) ejusque Vicarii sunt. Omnes ergo huic Potestati obediant necesse est, qui volunt esse subditi Deo. Alias quidem Deum vere rejicit, vel spemit potius, qui non recipit eum, dc ei non obedit, quem mittit Deus, cui expressam hanc Potestatem dedit. Vocetur idcirco SUPREMuM CAPUT, quia vere talis est. Verbo divino confirmatus. Id quod naturalis quoque Ratio, dc usus rei aperte docent. Quis nescit totum Regnum unum esse Politicum Corpus, sinsulos homines ejusdem Corsoris Membra esse ρ Ubinam est hu-aus Corporis Caput 8 Est ne aliud quam Rex t Aliud plane non est. Aliud usquam reperiri non potest. Usus rei hoc te manifestissime docet. Quid fieri, quid statui, quid decerni potest absque Regio Consensu λ Quid laxari, quid dissolvi, quid remitti, absque eodem potest ' Videsne supremi Capitis Supremam Po V testa.
643쪽
testatem p Cur detrectas illum suo nomine voeare Z Si id per Imprudentiam seceris, disce & resipisce. Si malevole, poeniteat te celeriter, & esto subditus Deo, qui hoc mandat. Sin autem, ut communis Pacis perturbator assiciaris, jure pateris, ic quidem divino. Mandat jus divinum, ut o dias. Paenam statuit Lex humana, suo jure. Hoc enim Regi statuendum relinouitur. Neque est Rex qui vindicat, sed Deus, cujus Minister est, dca quo hanc accipit Potestatem. Meum est enim Constium, dcc. Perme Reges inquit Deus) regnant, &c. Prov. 8. Mihi inquit Deus Vindicta ego retribuam, quia Minister, Vicarius meus, vel in
hoc saeculo retribuet meo nomine, vel ego aeterna poena assi- Ciam. Esto cautus, ne utrunque patiaris. Non potest plane non
utrunque pati , qui Verbum Dei contemnit. Quid aliud est quam Contemnere Verbum Dei, non obedire Regi, Ministro
Dei, Vicario Dei pNon Episcopum illum Romanum Vicarium Dei intelligo, qui
jure suo non habet quod agat, extra suam Provinciam. Episcopus est Romanus e Agat Romae Episcopum. In Anglia plus Potestatis non habet, quam habeat Can uarieUs Episcopus Romae. Nullum plane Verbum est in sacris Literis, quod illi extra suam Romanam Provinciam Ministerii quicquam tribuat. Id quod tibi exploratissimum essiciam. Si, quam tantopere ambit jure divino, Potestatem habet, Verbo Dei manifestum faciat, oportet..ed de Rowano Episcopo magis citram de Cantuariens , nulla pror est in sacris teris mentio. Ex hoc igitur fonte, hanc aquam haurire nequit, ubi nulla prorsus est. Quod ait se Petri Sucectarem esse, tum ab hac successione hanc Potestatem accepisse, si adesset D. Petrus, negaret plan8, di in hune mendacem haud dubie clamaret. Ol impostorem. Ol virum ambitiosum, 'superbum, arrogantem. Docuit me Magister meus Christus, Humilitatem, Abnegationem mei ipsius, jus seculi, 'totiusque Fastus ejus Contemptum, Pacem, dcc. Sed qui meo nomine Primatum sibi vindicat, quam habet nihil Humilitatis, docent perspicue quidem externi mores. EX fructibus cognoscitur Arbor. Pro Abnegatione sui ipsius, omnia pro
Volupinis ec libidine lacere ambit. Pro hujus Saeculi Coni cm-
644쪽
ptu, nihil tam amat quam quae sunt hujus saeculi. Fastu, Pompa, Gentium Principes vincit. Pro Pace Bellum ubique serit, non
aliam ob causam, quam ut vivat ipse, agatque omnia pro Libidine. Haec, inquam, dc longe plura de Romano Episcopo diceret D. Petrus, si adesset. Sed de Romanis corruptissimis moribus de abominabilibus, ut ait Psal. i 3. interim taceo. Non enim minori negotio Oceani omnem prope aquam exhaurirem, quam illos mores omnes recenserem, & pro dignitate tractarem. Deum precor pro Christiana Charitate, ut Deum agnoscere discat, agnitum amet. Ut, quae praecipit Christus, tandem incipiat studiosius Episcopus Romanus imitari. Ut quemadmodum jam plerisque annis, omnium fuit Abominationum sui uno vocabulo mala omnia complector Parens & Pater, non Christi, sed Sathanae Opera porrigens, ita & tandem resipiscat, ut de imo tam famoso Peccatore converso, gaudeant multi Christiani viri. qui nunc illum odio prosequuntur , Odio inquam bono dc justo. In quos sinquit Propheta odio habui. Et cumprimis discat Episcopus Romanus intra suos fines se continere. Stulte enim id vendicat haereditario jure, quod Sancti Parentes neque habuerunt umquam, nec habere voluerunt. Nihil enim minus arrogavit sibi D. Hetrus, quὶm hujusmodi Primatum. EXercuit nunquam. Ideo non exercuit, quia non accepit. Nusquam reperies illum, aut aliquem Apostolorum aliquando mistine, aut alicui jussisse quicquam. Illum ab Apostolis una cum DBanis missum legimus, Act. 8. Quod autem in Arariam fecit Petrus Acti. r. non ut mimrin habens, sed tanquam unum Apostolorum secisse, tam ex principio illius Cap. quam ex alia parte exploratum est. Ait enim, non ad Petri, sed ad Apostolorum pedes Ananiam agri pretium posuisse. Postea vero, ne Petrum in id fecille putaretus , superioris Potestatis gratia, non per manus Petri, per manus Apostolorum inquit
Lucas) febant Ana, tis prodigia multa in plebe, Spiritu Prophe.
tiae huic malo velut occurrente. Neque in alio loco, ut tolleretur murmur Graecorum Contra Hebraeos, multitudinem discipulorum convocavit Petrus, sed Duodecim, inquit, dic. Actos. Neque constat in illo loco. Quis eorum, ad Multitudinem sem
645쪽
monem fecerit 3 Dixerunt inquit &c. cum tamen praesentes
essent Duodecim omnes, quia sic narrat Lucas, quorum unus
Quod si absolui:im illam, quam jactant, haberet solus Petrus
Poteitatem, quid de Paulo dicemus, qui eo inconsulto, Corinthios , Galatas, Romanos , dcc. sua Doctrina solidavit Zmotheum Ephesis, Titum cretis, ut quae deessent, Corrigeret, Presbyteros per Civitates Constituerct, &C. pra: posuit Z ipsum Petrum in facie reprehendit, &c. t Neque Contulit Evangelium cum solo Petro, sed cum Apostolis, ad Galat. 1. Quod fiD. Petro Primatum Potestatis asserere voluerimus, ultra Iudaeos non protenditur Pauli testimonio, qui se positum ait Praedic torem Gcntium & Doctoren, i Timoth. 2. Et non minus crediis tum ei Evangelium Praeputii, quam Petro Circumcisionis. Neque Petrum, neque Apostolos reliquos omnes, quicquam illi contulisse, ait. Neque Petro Primatus quicquam tribuit supra alios Apostolos. Ait enim, Iacobus, Cephas & Dannes, qui videbantur Columnae esse , socieιatis dextras dederunt mihi Barnabae. Ad Galai. 2. In quo loco non modo Petrum aequat aliis, sed etiam primae Vocationis honore non praemittit. Priorem enim
Neque ad rem pertinet, quod Petro loqueretur Christus in Evangelio, dicens , Ego dico tibi, quia inu es Petrus, super hane Petram aediscabo Eecusam meam: Mart. II. Non enim aedificavit Christus Ecclesiam super Simonem Petrum, super Hominem, hoc esset plane super harenam aedificare, sed super illam Fidem, quam consessus est Petras, quod Christus esset filius Dei, & . Hinc ait in Simonis Petri persona omnibus Apostolis, Simon ecce Sathanas expetivit vos, &c. Ego autem rogavi, ut non desciat Fides tua, &c. Luc. 22. Quod autem dixi Christum loquutum omnibus Apostolis in persona Petri, ne videatur Somnium esse
meum, omittam omnes veteres Interpretes, tam Graecos quam
Latinos, dc solum mihi oranum, familiarem illum & domesticum, omnibus Romani Episcopi Adullatoribus Interpretem, accipio. In illo enim loco I 6. Mau. sic explanat. Et ego dico,, - , pro te inquit oranu Vpro Sociis tuis, quia Tu es Pe-
646쪽
,, trus, id est, Conse r verae Petrae, qui est Christus factus, ,, Et super hanc Petram quam consessus es, id est, super Chri-
,, stum, aedificabo Ecclesiam meam. ,, Haec oranus ad Verbum. Neque alius est sensus illius loci, Luc. 22. Fides etenim Petri, quam consessus est, non illius solius Perri est, sed totius Ecclesiae. Sic orans pro Fide illius, oravit Christus pro fide Ecclesiae, id quod solum Fundamentum est, I Corinth. s. Qtiod
autem addidit Luc. 22. Tu aliquando conversus, confrma Fratres
tuos , Hoc enim & ad omnes, dc ad singulos quosque Fideles, in Petri persona. loquebatur Christus. Est quidem ossicium uniuscujusque Christiani viri, Fratrem solicite docere, consolari, corripere, &C. ,, Convertamur igitur omnes sinquit ibidem Ambrosus dc caveamus, ne in perditionem, aliqua interis nos de Praelatione possit esse contentio. Item paulo post, Ser- monem ad Deum vertens, Tua inquit AEdificatio quaeritur, is non alterius Honor. Et ideo datur una omnibus forma sentenis tiae, ut non de Praelatione Iactantia sit, sed de humilitateis Contentio. Hactenus Ambrosus. Quod autem ait Christus ad Petrum, Et tu Conversus, &c. non sentit de sutura sua Potestate, sed quod modo, Cum conversus fuerit, & Fidem receperit, & quidem celeriter, quia primam Dei sequutus est Vocem, sui ait D. Ambrosus) studeat alios in eadem Fide confirmare. Id quod nullius Christiani viri non est officium, ut supra dixi. Hanc itaque Doctrinam omni . bus dedit in persona Petri, potissmtim Uerbi Praedicatoribus. , Non erati itaque Ecclesiae . Potestas in Persona Perri. Absit, ut ab humana Fragilitate pendeat Christi Ecclesia, sed cum esset primus Apostolorum, ordine, non Potestate, propter illum Primatum sinquiit Augusinus Oan. ultimo) non vere, sed figurata generalitate, Ecclesiae Personam gerebat. Quod autem ad ipsum Petrum proprie pertinet sinquit Augusinus) unus homo erat, Gratia, unus Christianus abundantiore Gratia, unus idemque primus Apostolorum, Sc. Lege ibidem quae sequuntur in nostram sententiam, adeo perspicue, ut nihil clarius. Primus erat Apostolorum primaria potestate praeditus. Erant enim Potestate
647쪽
Nee trina illa Interrogatio, una cum Commissione, ut oves pasceret, yoan. ultimo, magis ad Petrum quam alios Apostolos pertinet, nisi quod trina illa interrogatione confirmare voluit Christus, commemoratione prioris trinae Negationis suae , ut solidius in Fide incederet. Hinc ait, Sequere me. Neque trina illa Chri iti Interrogatio de Dilectione, omnes non solicite admonet de Fide erga Deum & Dilectione ejus, unde omnis
Si adesset itaque D. Petrus, nihil haud dubie magis aegre serret, quam quod suo Titulo suoque nomine, hanc plus quam secularem Potestatem sibi vendicat Romanus Episcopus. Si enim D. Petrus hanc Potestatem a Christo accepisset cum illo Mandato, ut solus exerceret, ab eoque suam Potestatem acciperent alii omnes, ut nunc sibi arrogat Romanus Episcopus, Sc peccasset valde Petrus, qui jussioni non obtemperabat , & perditissime errassent, qui absque eo in Ecclesia Christi ministrassent. Neque hanc rem tacuisset, in Apostolorum Actis Lucas haud
dubie, qui post Christi ascensionem Apostolorum Gesta scripsit. Sed quam alienum est ab Actis Apostolorum jam satis perspicue
diximus. Cum ergo hanc non haberet Potestatem D. Petras, unde arrogavit sibi Romanus Episcopus p A Principum scilicet atque Populorum nimia Tolerantia, & illius loci Episcoporum foeda Ambitione & Superbia. Id quod ut omni sole clarius perspicias, essiciam , neque tam multis. Primum, certius aliud nihil est sub coelo, quam quod Episcopo Romano aut Primatus aut Potestatis plus non tribuatur jure divino, quam cuivis alii Episcopo, sive in Anglia, sive in Gallia, sive in Italia, cum ne D.
quidem Petrus haberet. Superest ut eam, quam arrogat Potestatem, humano jure habuerit, necesse est. Plerique igitur ex prirnis Romanis Pontificibus neque ambierunt, neque exercere aliquando conati sunt, neque illis, aut eorum cuivis tribuerunt alii, talem Potestatem. Extant quidem nonnullae familiares Epistola: D. Curiani Episcos Carthaginenss ad Cornelium Romanum Episcopum, ducentos & quinquaginta circiter annos post Christum. Quantum vero Primatus illi tribuat, illarum superscriptio docet
648쪽
Meet non obscure: Cyprianus Cornelio Fratri inquit Saluum. Neque Epistolarum Verba ampliorem illi Potestatem tribuunt. Fidem vero Verbi Dei, quam ambo Apostoli Petrus & Paulus, tam sua Doctrina quam tandem Martyrio, solidam reliquerunt, prae meteris locis Romae, di venerati sunt prisci illi Patres, &integram adhuc CIpriani aetate, servarunt felices Romani Episcopi. Neque Damas Romano Episcopo trecentos dc quadraginta octo circiter annos, post Christi ad Patrem hinc reditum, alium Primatum tribuit D. Hieronymus in suis ad eum Epistolis, quam ut Fidem illius Romanae sedis imitetur, dc eam magnifaciat. God autem ait D. Hieroumus, Extra hane domum qai Agnum Comederit, prophanus es, in Epistola quae incipit, euoniam vetusto, Tom. 3. pag. s. Extra hanc Fidem haud dubie sentit; quantumvis in illo potissimum loco non tam sincere loqui videtur Erasmus, quam in aliis plerisque locis, qui illam Domum nimis
inadvertenter Romanae Ecclesiae Primatum interpretatur. Non enim in illa aetate agnoscebatur hujusmodi Primarus. Quod si aliud nihil extra sacras litoras hujus Primatus vim eneris varet, de ipsoque omnem Opinionem tolleret, satis, mea sententia, primum illud sanctissimum Niceni Nicenum J Concilium,
omnibus ut certam Doctrinam accipiant, sufficeret; in quo neque aderrat Romanus Episcopus, neque praeerat Uicaria quavis Potestate. Procuratorem ut Confrater & Coepiscopus illuc miserat, ini eodemque in hunc ordinem constitutus est Romanus
Episcopus, ut Apostolorum Petri & Pauli Honoris gratia, primum locum inter Episcopos haberet, alium Primatum nullum. Neque Graecorum Ecclesia inter tot Beatissimos, eosdemque in sacris Literis doctissimos Viros, alium aliquando de Romana Eeelesia Primatum agnoscere voluit. Id quod miretur nemo, eum postea in Africano Concilio ducentorum decem dc octo Episcoporum id idem negatum est Bonifacio Romano Episcopo, qui Ptimatum ambiebat. Praesens erat Divus Augustiuus, Aureislio Valantino Episcopo praesidente. Si verbo Dei hanc supremam Potestatem haberet Romanus Episcopus, tot optimos dc eruditissimos Patres u riusque Linguae haud dubie id non fugisset, neque negassent, quod sacra: Literae firmassent. Nulla ergo de Verbo
649쪽
Dei erat Controversa in Africano Concilio, quod ad Primamni Romani Episcopi attinet, sed an talem illi Poteitatem dedisset
Ricenum Concilium Z humanus consensus in dubium vocabatur. Hinc dc Romani Episcopi Procuratores, ut Niceni Concilii Articulos acciperent, rogarant Africani, & ne dolo circumveni in rentur, in Graeciam nuntios miserunt illi, qui afferrent. Haec gelia sunt ad quadringentos viginti quatuor annos ab anno salutis.
Non objiciat nobis Anglis argutus quispiam, quod Romanae sedis solicitudine, Regnante Lucio, primi omnium Provinciarum, Anno salutis humanae I 82. Christi Fidem accepimus. Quis nescit non hominis, sed Dei esse Donum, Fidem p ut ait Apostolus ad Rom. I 2. Id quod in hoc loco perspicuum est. Quia Lucium Regem non solicitavit Eleuiberius Romanus Episcopus, sed per Literas egit Lucius cum Euatherio , ut Christi Fidem, hoc est- as, acciperet. Mi sit itaque Eleutherius Fugalium dc Damianum iac. Neque non postea, Anno a Natali
Christi clos. Augusinum & Miletum s MellitumJ Monachos, una
cum aliis misit D. Gregorius, qui prope extinctam in Britannia Fidem, Anglorum Dominio, renovavit, normas religiosae vitae in Christo nonnullas dedit, &c. Haec dc nonnulla alia nobis, inquam, objiciunt, quibus sedis nos obligatiores docere cupiunt, quam alias Nationes 3 Paucis respondetur. Nisi Eleutherius rogatus a Rege viros misisset, qui sanctum conatum suum auximent, ejusque Petitioni satisfecissent, haud Episcopi nomine, sed Daemonis dignior fuisset. Magis miror illum non accurrisse. Gregorii licitudinem quis non laudat Z us Canones libenter Ethesertus Rex amplexus est, aliud non docentes quam sanas, & rcligiosae vitae in Christo Regulas, quibus velut duc retur sacilius in Fidem Christi novitius adhuc Populus. Non imperium sibi arrogavit, dominari non ambiebat, venit eXemplo Christi ministrare, non ministrari. Aliis Mandatis, Iussonibus, Imperiis regnare noluit, quam Verbo Dei. Non coegit Provinciae homines ad se venire, dirimendarum Causarum gratia, Citationibus, Comminatoriis, Excommunicationum FulminibusJ Populum vexare noluit. Tantum ad sanam vitam hortatus
650쪽
latus est. In hac re omnem solicitudinem exercuit, omnes vires exhibuit, quaerens non quae sua fuerunt, sed quae Christi. His Mandatis obediebat Chri itianissimus Rex , his monitionibus parebat Populus Deo deditus, non quia jubebat homo , Romanus Episcopus, sed quia mandat Deus. Non suis verbis hortatus est, sed Christi. Ab hoc verbo cum degeneraverit Romanus Episcopus, quid justius, quam illum, &ambitiosos ejus Canones omnes rejicere, respuere prorsus Z Non enim sunt Christi', sed vere hujus taculi Canones, quid ξ aliud quam Fastum, Ambitionem, Superbiam, Avaritiam non docent. Hinc insignis hujusmodi Primatus, hinc Dominium, plusquam Regum Gentium, hinc abhorrendum illud Pedum Osculum. Paulus dc Barnabas exsilierunt in turbam, etiam conscissis vestibus prae dolore, cum eos caepisset adorare Populus, clamantes , & nos mortales sumus, umiles Vobis Homines Act. I 4. Cum vcro ad Petri pedes procideret Cornelius,
illico elevavit eum dicens, Surge, ego ipse Homo sum. Achi io. Quoniam igitur modo cupit Romanus Episcopus ut ei sint audientes Christiani Populi, postquam omnia quae mandat tam sunt adversa Christo p Aut ergo Christus deserendus est, aut his moribus Romanus Episcopus. Nemo potest duobus his Dominis servire.
Quamdiu Christum sequuti sunt Romani Episcopi, nulla fuit omnium Christianorum Natio , tam illi subjecta , tam obediens s non supremae Potestatis gratia, sed sua sponte
quam Anglica, in magnam usque superstitionem. Neque non diu ic multis quidem annis intolerabiles ab hac sede Romana
molestias injuriasque substinuit Anglica Respublica. Postquam
vero, neque modus neque finis reperiri posset, prudentissimus Rex non aliter quam debuit, quamvis tarde, sua: Rei p. consuluit. Constituit ille, cui omnes Verbo D. obedire tenemur, ne obedientiam illi praestemus , qui nullo verbo Dei obedientiam exigit. Qui ergo Christianus & haberi & esse vult, Christi verbo obediat, necesse est. Regi obedire teneri verbo Dei, ut perspicue docuimus, Romano Episcopo lacutiquam. Iubet Romanus Episcopus, ut illi te subjicias: Iubet Rex, verbo X Dei.