장음표시 사용
661쪽
bitionis aut malitiae e=ectus explendos, divers o suo fra se
teratissimo pervertantur : Neve ad alium praetextum possint valere , N longὸ diversum essectum orbi producere , quam sanctissima rei facies prae se ferat. Ac primo quidem Perpendendum nobis
videtur, quis pote itatem habeat convocandi Concilium Ocumenicum Secundo, num causae allegatae ejus sint ponderis &momenti, ut necessario Concilium requirant Oecumenicum,
nec aliunde remedium adferri possit Z Tertio, qui in Concilio Oecumenico Iudices esse debeant. Quarto, quis ordo in illo sit observandus, & an sententiae Patrum in Consilium sint vocanda: ξ Quinto, quales doctrinae probandae sint dc desendendae 3 cum aliis rebus, quae in Concilio Oecumenico ex ratione& aequitate sunt observandae. Primum quod attinet, nobis quidem videtur, nec Episcopum Romanum nec ullum Principem, cujus dignitatis aut gradus sit, pota propria aut horitate, convocare aut indicere Concilium aliquod Ocumenicum absque conis sensu & assensu coeterorum Principum Christianorum, cum primis eorum, qui in Regnis dc Dominiis suis habent Imperium meis rum, hoc est, qui habent integrum, absolutum dc supremum dominium & authoritatem in suos subditos, nec aliam superiorem potestatem vel authoritatem agnoscunt. Hoc autem verum esse, aut horitate & exemplis plurimorum inducti credimus. Quod, quoniam icediosum seret multis deducere, hoc loco omittimus. Atque in testimonium determinatae hujus nostrae sententiae atque opinionis, Praemissias conceris
nentis, nos Praelati & Clerici subscripti, in Synodo Provinciae
Cantuarienses congregati, totumque ejus Clerum repraesentantes, praesentes nominum subscriptione communivimus, 2o. Iudi,
Anno Domini Henrici Octavi, 28. Signatum ab Thoma Cron elio, Thoma Cantuariens, yohanne Londono, cum is . Episcopis & Abbatibus, Prioribus, Archi-Diaconis, Decanis, Advocatis, Clericis, aliisque Ministris 49.
662쪽
Declaratio de Concilio a Paulo III. P. R. indicto
Mantuae celebrando. CVm orbi pene testatissimum sit, nos jam pridem prorsus in
hanc unam rem incumbere, ut 6c vetus honos & pristina dignitas sacris literis restituta tandem aliquando sit, existimamus nostras partes esse, non tam nullam restaurandae religionis occasionem omittere, quam omnibus Romanorum pontificum machinis, qui nunquam desinunt veritatem turbare, obviam ire. Huc nos cum veritatis studium, tum jampridem a nobis susceptum religionis patrocinium vocat. Certe, cum PAULUS Episcopus Romanus, maximis propositis praemiis, undique homines doctos ad veritatem oppugnandam conducat, neminem non in collegium Cardinalium cooptans, a quo aliquam imposturarum defensionem sperare possit, jam pridem nos non potuimus non anxio animo esse, non saepe cogitare, quid tantus rerum & ingeniorum
apparatus sibi vellet 8 Qtiod res cst, divinabamus. Nimirum jamdiu ad Pontificum fraudes ic stratagemata assuefacti, facile augurabamur, hominum in verba & voluntatem Pontificis Romani juratorum Concilium, quod illi falso generale appellant, etiam tum futurum, cum nondum ulla Concilii mentio esset. Quid multis 3 Tandem, rebus recte ad fraudem constitutis, Concilium ad quod, vel neminem, Vel quam paucissimos ex Christianorum Monarchis accedere posse, Paulus Pontifex certo noverat, indicitur. Videlicet & tempus, quo celebrandum erat, dc locus
a Seriptum hoc prorsus memorabile, Witebergae apud Ioh. Lust rs3 .impressum, ac deinceps repetita vice editum, in Biblioth. Brem. Clast. U. n. VII. p. so7. & seqq. ut inter haec Documenta legeretur, bona cum Lectoris venia essicere voluimus. Diqitigod by Corale
663쪽
quo suturum statuerat, poterant illi certo promittere, Regem
nullum adsuturum. Bulla quo non vadit Z quem regum non accersit, audax regum
minister, & ad fraude causam nascipiendam, di ad promovendam indicti Concilii simulationem ρ Nam quis est, qui non existimat, Paulum &suos, simulare potius, quam eX animo moliri generale Concilium λ Quis enim est, qui minus desideret publica hominum Christianotum comitia, quam ii, quibus plane de causa sua desperandum est, nisi ipsi judices de suorum adversariorum lite pronuncient 8 Certe nos, qui non nisi aegre a regnidi rei publicae nostrae procuratione avocamur, possumus ad hoc Concilium nec venire ips, nec procuratorem quenquam nostra causa eo mandare, neque culpae mel levem aliquan uspicioriem metuere. Quis enim nos accuset, quod illo vocante non veniamus, qui nullum jus vocandi nos habet' dc ut demus, jus illi esse, ut largiamur, quod nemo, nisi sacrarum literarum imperitus, illi dat. Quid attinet ad id Concilium accessisse, in quo nisi vera oppugnes, salsa confirmes, nullus tibi locus sit 3 Vident omnes, qua integritate, fide, religione, isti res controversus explicaturi sint, qui hoc turbulentissimo tempore se de his disceptaturos polliceantur. Cum Mantuam ad hoc Concilium celebrandum delegerint, nonne palam est, quam nihil fructus ex hoe consessu respublica Christiana sperare debeat ' An est quisquam Christianorum principum extra Italiam, quisquam etiam Italus, qui, cum diuentiat ab Episcopo Romano, ausit isthuc
accedere ' Cum accedat nemo, qui oppressae veritati audeat vocem commodare, hoc est, vitam dedisse. Mirum ne est, si Papa judice, nemine repugnante, ne reclamante quidem, papatus patroni hoc impetrent, .ut Papae autoritas, jam pridem labefactata, ac prope collapsa quoque, nunc isto Concilio restituatur Hoccine est rebus affictis, turbatis religionibus, concussae veritati opem ferre 3 Υun' Paule Pontifὐκ, vel tuorum quisquam, unquam aliquando vel per somnium cogitet si ad istum m laum, solis, sine ullo adversario, de rcbus controversis vobis pronunciare liceat) Ecclesiae Ecclesiasticorumve morbos, qui irreps runt in Ecclesiam, non aliunde potius, quam ex hujusmodi Con
664쪽
eiliis, sanare 3 Est protecto admodum verisimile, vos, qui nihil
aliud quam quaelium quaeritis, libenter ea antiquaturos, quae invito Christo , invitis sacris literis, per aliquot secula vestri lucri causa per veitros majores constituta sunt. Imo cum illi, quoties flatus sui quaestio, honos, potetias, primatus, in judi- ' cium adducebantur, perpetuo proculcatis Dei legibus, per scelus dignitati suae, vel ut verius loquamur, intolerabili superbiae
consul thim vellent, an non certum pene esse potc it, vos nequaquam filios degeneres patrum vestrorum vestigia secutuo ros, novosque canones, qui majorum decreta tutentur, statuturos esse
Sed, quid nostra reseri, vcl quid illi olim decreverint, vel quid
deinceps vos statuatis, cum Angi ia jam pridem vestiis fraudi hus aeternum v cledixerit Z Nihil Romano Pontifici negocii cum Anglis, nihil commercii. Certe ut nobis negocium facessat, meroces suas posthac nemini nostrum obtruserit. Ea vero quae ille figit uci refigit, nihil ad nos pertinere volumus, certe quidem non magis, quam quae quivis alius Episcopus statuit. Verum ne videamur orthodoxis hominibus animi libidine abuti potius, quam judicio duci, hic orbi testatum volumus, nos synceram fidem dc doctrinam Chri ilianam , dc ea omnia, quae has vel juvent, Vel ornent, amplexari, profiteri, perpetuoque pro sessuros, omnia fidei dogmata ita nobis curae esse , ut de regno nostro libentius periclitemur, quam ullum fidei dogma
apud nos periclitetur. Testamur a Catholicae fidei unitate, neque discessisse nos, ncque unquam discessuros, imo vitam dc polituros potius esse nos, quam ullus hujus fidei articulus apud Anglos concidat. Teilamur nos, qui in hac tota causa nihil
aliud, quam Christi gloriam, & orbis cum utilitarem, tum tranquillitatem spectamus, impostores diutius ferre non posse, Imo vel hone itissimis rationibus nos adductos, repudiasse pontificum Romanorum autoritatent, sententias, decreta, Concilia. Testamur denique, nos neque antehac unquam ad pumica Christianorum comitia venire recusasse, neque nunc, non omnem operam nostram , studium , fidem polliceri, quo religio turbata
aliquando suo loco consistere possit. dc C;ulerae Controversiae, quae orbem jam diu vexant, tandem finiantur. Tantum ChristianOS
665쪽
stianos omnes admonitos etiam atque etiam volumus, nos diutius pati non posse, ut ii putentur errores tollere velle, qui modis omnibus hoc agunt, ne quisqtiam citra capitis periculum Cosconvellere pollit. Concilium volumus, expetimus, atque adeo
effagitamus, sed quale inter Christianos celebrari par est, hoc cit, liberum , quo quisque intrepide, quae vera sunt, dicat. Piam
volumus, ubi omnes omnem operam tuam Christianae pietati restituenda: non opprimendae veritati navent. Generale volumus,
hoc est, eo tempore & loco Celebrandum, quo, sine suo periculo, quisque, qui gloriam Christi quaerit, adesse, libereque
sententiam suam dicere possit. Tum enim Concilium generale videri potest, vel cum nemo Christianorum, qui dissentiat ab Episcopo Romano, abcsse cogitur, vel cum, qui adsunt, nullo proposito terrore, impediantur, quo minus quae vere sentiunt, audacter pronuncient. Nam quis est praeter pontificem Romanum, Cardinales, dc Episcopos aliquot papisticos, qui non ad ejusmodi Concilium lubentissimo animo veniret 8 Rursus, quis tam stultus esse potest, ut, cum videat Pontificis Romani causam pene solam agi, pontificem Romanum in hoc Concilio regnare, dominari, praesidere velit 3 Imo, si iste, qui causam suam nullo modo apud alium quam se judicem defendere potest, perpetuo judex, litem non tam dirimat, quam impios errores constituat, quid magis in republica Christiana veritati perniciosum excogites, quam generalia Concilia 3 Atqui ut de istorum audacia aliquid dicam, quo jure, quove titulo ad Concilium a pontifice Romano vocentur Reges t An cum olim Concilia omnia Imperatorum , Regum dc Principum autoritate, consensu dc
mandato fieri consuevcrunt, non par est, vel ut hodie fiant, velut cur non fiant, causam adseratis 3 Verisimilius est, inquiunt, Pontifices religionis curam suscepturos quam Reges. Expertus est. orbis magna cum pietatis clade, quanta fide hoc negocium, isti tractent. Annon nunc videmus omnes, quam probe Paulus Pontifex constituendae tyrannidis suae occasionem captarit Z Non videmus, quod tempus homo religiosus ad generale Concilium delegerit 3 Annon verisimile est, hunc ex animo cogitare de re
666쪽
Rex Galliae, duo potentissimi principes, sic acribus studiis inter
se bellum gerant, ut neque illis, neque cuiquam Christianorum Regi, ullus Concilii locus relictus videatur Z Age vero, age,
Romane Pontifex, occasio, quam tot annos tu& tui omnes, tam ardentibus votis optallis, contigit, praesentem preme, porrec tam ad scelusia fraudes ansam arripe. Convoca Cardinales, Creaturas plane tuas, ollende, illudendi principibus & populo Christiano occasionem mire in tempore sese obtulisse. O homines,
quod aegre dicimus, planc stultos, & quod libenter dicimus, prorsus improbos. Diu apud principes populumque Christianum hac suspicione laborastis, vos quidvis velle potius, qui probe
simulatis ac dissimulatis omnia, quam generale Concilium. Antam stultos esse vos par est, ut nunc aperte omnibus ostendatis, nihil moliri vos aliud, quam ut privatis his vestris conciliabulis legitimi, catholici, generalisque Concilii spem omnem orbi praecidatis p Tantum ne odium cum veritate geritis, ut nonnisi illa Plane in aeternum exilium ejecta cessetis p Vivit Deus, nec illo vivo ad tantum dedecus, contumeliam, injuriam, veritas vocari potest. Fallimur, ad haec omnia vocari potest, venire non potest. Quis non vehementer doleat, homines tanta audacia esse, ut aperte hostilem animum in Christum gerant λ Rursus, quis non assiciatur summa laetitia, parem cum impietate stultitiam conjunctam es e Orbis, o Paule pontifex, non nunC in tenui uadam suspicione versatur, ut olim, imo positas ante oculos raudes vestras cernit, immortale illud vestrum in veritatem odium detestatur. Vident omnese quantas tragoedias ille vester concordiae unitatisque praetextus in orbem Cnristianum invexerit. Intelligunt veltrum laciendae pacis studium, contra Rei p. tranquillitatem, a seditione diu stetisse. Cernunt, vos nunquam acrius religionem oppugnare, quam tum, cum eam maxime defendere videri vultis. Dolent, summas ingeniorum vires fraudum patrocinia tam diu sustinuisse. Dolent, rationem vim omnem suam, ad scelus, superbiam, impietatemque promovendam convertisse. Dolent, virtutes etiam aliquot operam suam vitiis locasse, sanctimoniam hypocrisi, prudentiam calliditati, justitiam tyrannidi. Gaudent, sacras literas nunc tamdem pro se non contra se, pug
667쪽
iure. Gaudent, Deum non nunc Deo negocium lacessere, Christum non nunc oppugnare Christum. Gaudent, non tam olim calliditatem veritati vim fecisse, quam nunc factum esse, ne polthac plus agat contra religionem audacia, quam pro veritate constantia possit. Vident, olim omnium pene vestrorum Conciliorum finem fuisse LUCRUM. Vident, vestra commoda vel Cum veritatis intςritu vos ambiisse , vos maluisse Evangelicis praeceptis iraudem sacere, quam vestram autoritatem, hoc est, audacem impudentiam labefactatam, cernere. Certe Paulus Ponti sex vix hodie aliud agere videri potest, qui principibus, tot tantisque rerum tumultibus OCCupa is, ac paene obrutis, etiam Concilium generale, si Diis placet, indicit, quam ut posthac titulum aliquem habeat, quem suae improbitati praetexat, si tum is ad Concilium venire recuset, cum tempus α Iocus commodior de religionis negociis consultandi sese obtulerint. Licere sibi putabit , par pari reserre. Putabit fas, tum non venire , . quod reges hodie non veniunt. Superi velint, ne perpetuo mutuis conviciis nos inter nos riXemur, neve cum maxime dissentiamus, jactemus utrique, nos meliorem partem defendere. Velint, ut veritas firma tandem & constituta nefarios impostorum conatus
frangat. Velint, ut orbi Christiano reddita pax & tranquillitas disceptandi tempus & spacium de religione Christiana aliquando dent. Nisi enim Reges inter se conveniant, depositoque bello
pacis artes amplectantur,. non videmus, quid aliud sit Concilium sndicere, etiam si Concilium maxime expetis, quam oleum &Operam perdere. Immo vero, cum illi bello di armis occupati, nihil aliud quam bellum cogitent, Pontifex non omnia in rem suam conversurus videatur, non confirmaturus errores, si istis absentibus Concilium λssuretur. Nimirum cum illis non vacet adesie, qui alioqui adsuturi erant 3 dc nobis de jure nostro tantum Pontifici cedere non lubet, non ille et in rem suam, dc in errorum delasionem, pulchre omnia statueret Z Quomodo quisquam nostratium Mantuam, tot periculis adeundam, tam procul a nobis dissitam, tot tuis, o Paule, parentibus, cognatis, amicis, quos vel eadem patria, vel naturae foed cra, vel lucri spes, vel alia quaevis causa tibi paravit, undique circumseptam,
668쪽
non recuset adire, qui prorsus amens non sit 3 Annon perire dignus est, qui vivus vidensque in flammas se conjicit cum is de
vita periclitetur, qui Cremonam, Mantuae vicinam urbem, hac tempestate adierit, hostis tuus, hoc est, ut vulgus haereticorum hominum interpretatur, haereticus, an nostratium quisquam tu-.to vel intra Mantuae muros versabitur Z Quid Z quod, Mantua, si justus celebrandi concilii numerus eo accedat, vix tot hospitibus excipiendis satis ampla est Z Quid quod iter omne, quo hinc
Mantuam usque nostris cundum sit, plenum periculis es 8 An nescitis hanc Legum omnium vocem & sententiam esse, cogi neminem per loca nusquam tuta ad Concilium venire λ Quid quod hactenus nullam eundi & redeundi liberam facultatem, nullam securitatem ab iis, quorum sub ditione ea loca sunt, nobis impetraveritis Z Quid quod, si hanc etiam impetrassetis, temerariorum notam subeamus nos, qui cum justo alioqui timore deterreri & potuimus & debuimus, tam periculoso itineri nosmet
commiserimus Z Nam nae ille profecto, qui rebus sic se habentibus, ut nunc se habent, ex Anglia ad Mantuam proficiscitur, securus esse potest, si mentis illi nihil sit, certus elle non potest. Nam cui ignotum est, quoties Romani pontifices in hujusmodi negociis fidem sesellerint' Quoties per pontificum fraudes, perfidiam scelus interierunt hi, qui data fide, neque in itinere, neque in terra Concilii, neque dum redirent, quicquam periculi illis creatrum iri ad Concilium venerint' Novum non est Papas perfidos esse, promissis non stare, contra jusjurandum, bynorutili virorum sanguine cruentas manus foedare Sed nimium diti in
istis moramur, quin nobis cum caeteris nationibus communia
sunt, ista diutius non persequemur, ad ea orationem conversuri, quae privatim εc seorsim cum Anglorum Regem, tum omnes 1 os commovere debent. t
Estne quisquam hominum, qui nesciat, Paulum Pontificem animo plane hostili in Regem en illum modis omnibus omnes insidias struere saluti, cum Regis, qui tyrannum ejecerit, tum Episcoporum ac nobilitatis plane interitum moliri, quod summi, istorum studiis ejectus siti Quis non videt, hominem ade jam flagrare odio, ut diutius vel irae impetum cohibere, et in-
669쪽
minem non provocans in Regis caput, in regni Cladem neminem non armans. Iam totum triennium nihil aliud quam populum Britannicum, nunc pecuniis, nunc ultro delatis honoribus, adseditionem concitat. Nihil dicemus, quanto itudio, quanto cum scelere, principes Christianos contra nos excitare Conatus sit.
Haud dubie homo Christi vicarius, vita ostendit, quomodo, quae Christus dixerit, intelligat. Uicarium se putat, cum sibi liceat illud Christi dicere. Non veni pacem mitIere in terram, sed gladium. Gladium inquam, non illum, quo Christus suos
armatos voluit, sed quo immanes homicida: in proximorum sanguinem, caedem, strages abutuntur. Non valde miramur, si Lepe in alios saeviant, cum nobis, quorum beneficia nec pauca, nec mediocria senserint, pro gratia contumeliam, pro bene meritis injurias rei endere student. Non libet hic commemorare, quot nostra o mcia, in pontifices Romanos Collata, perierint.
Valeant ingratissimi homines, indigni plane vel hominum nomine. Certe ejusmodi, ut nescias, Deusne, an homines eos prius 'odisse debeant. Nos, nisi didicissemus, vel inimicis bene velle, quid istis tam male imprecemur, quin minus quam pro eorum in
nos maleficiis imprecati videamur 3 Tantum hoc imprecamur, Deus mentom meliorem illis ut det. Nos, gratia sit superis, seditiosos illorum conatus irritos redidimus, ita tamen, ut perpetuo nobis ab inimicis cavendum arbitremur. Certe quamdiu isti nobiscum simultates gerunt, non committemus, ut greX a nobis descrtus a lupis sanguinariis dilanietur. Ιmo insidiae omnes nunc cum nulli, nisi insidiatoribus, obsunt, Consumantur. Saepe indicent, quam nobis male volunt, quam cupiant nos laedere.
Cognitus hostis nonnisi stultum & incautum laedit. Manet, manet alta mente repostum spreti judicium Clemcntis septimi, Pauli tertii. Metuunt, ne si nos damno nullo assciamur, caeteris principibus Christianis exemplo simus, ut Romani pontificis injustum alioqui imperium diutius non serant. Dolent sitae tyrannidi, avariciae, superbiae, iter omne apud Anglos praeclusum esse. AEgretatiuntur, a majoribus nostris concessa privilegia. hoc est, li- eram irae dandi illudendique civibus nostris, atque adeo nobis
670쪽
ipsis, ereptam licentiam. Iniquum putant aequa a se postulari, qui legibus nullis se subditos esse volunt. Injuriis amci se credunt, quod illi alios ne assiciant prohibeantur. Vident interdictas indulgentiarum . merces, ingentem auri vim hinc sibi periisse. Diplomata nulli jam obtrudi possie. Nimirum Anglia infamiam
posuit, Nemo est, qui nesciat, stulte facere eos, qui aurum plumbo, etiam si Petri & Pauli facies ad in posturas prostct, Commutant. Imo dolent sanctorum vultus horum audacia, ad quaestum cogi. Certe nisi superi nobis irati mentem adimant, Papae nomen etiam apud Anglos brevi interciderit, nedum auctoritas ulla illi fuerit. Prosecto jus ille suum in nos, ac cives nostros, post hac nunquam exercebit. Ab illo consilium petere tum volumus, cum lubet decipi, selli, errare. An si ex fraudulenter jactis fundamentis fraudulentam sore totam fabricam conjicere fas sit, ab istis expectas aliud, quam pietatis Christianae cruces, carceres, flammas p Ueritatis vulnera λ cicatrices p interitum Z Aliud siquid erit in hoc Mantuanensi consessu statutum, nobiscum Cogitate , Pontificum non mediocrem laudem esse , honestatis specie ad honestatis perniciem subinde abuti. Volunt, cum libet, quaedam in gratiam concessisse videri, nusquam magis metuendi , quam cum maxime nobis obsequundant. Falli volunt, hoc est, Iatiuntur quaedam sua dogmata explodi, abusus aliquot repre cndi. Ucrum cum iita largiuntur, plura & Ionge graviora poscunt. Vix fieri potest, ut tibi ab istis satis caveas. Profecto accedant ad has technarum nundinas, ad has fraudum ossicinas, qui
volunt, nos jus nostrum incolume volumus. Nos neque vetatemus ipsi, neque quenquam nostrum procuratorem illic esse patiemur.
Hactenus hanc rem ita disputavimus, perinde ac si Mantuae Concilium futurum esset. Nunc paucis de ea bulla dicemus, quae nuper Concilium ad Calendas Novembres, nullo ubi celebretur, designato loco, prorogarit, An non verisimile est, si nusquam celebretur, si Papa locum nullum, quo victoriam sp rantes mystae sui confluant, reperiat, si denique Concilium nullum nullibi sit, nulla decreta in eo contra religionem Christianam constitutum iri Z Factum, ita Deus bene amet Paulum de