장음표시 사용
651쪽
Dei. Humano jure sibi vendicat Romanus Episcoms: Si te Chriastianum fatearis, Dei verbo parebis. Si me diligis inquit Christus serva mandata mea. Nam quicunque non diligit me, mandata mea non servat. Et quicunque non mecum es , contra me est , inquit. Ut ergo sis ex parte Dei, agas quod mandat Deus, necesse est.
Alias quidem eris plane de inimicis illis, qui noluerunt Regem regnare super se, ut ait Lucas, cap. I9. Moriemini in peccatis vestris, quia Deum non modo non diligitis, sed etiam odio: eum habere videmini, quia Verbum ejus rcspuitis, dc plane contemnitis, postquam id docti citis, nili spreta omni humana Potestate, Verbo Dei obedicritis. Verbum Dei est, Obedire Regi, non Episcopo Romano.Quodam tacito humano consensu irrepsit in hanc ditionem Romanus Episcopus. Ex multis, di quidem justissimis causis, ut partim supradiximus, expressis consensu sancitum est, huic Potestati amplius ne subjugamini. Hoc mandat Deus, quia Rex, Dei in terris Minister, Cui verbo Dei suprema Potestas datur, hoc praecipit. Utitur jure suo. Non vult amplius pati, ut qui diu nimis, non alia quam precaria Potestate usus est, illum esuo jure extrudat. Huic sanctioni obedire tenetur quisquis est, ut cum primis Regem . Reip. Supremum Caput diligatis, ut Vos hujus capitis membra estis. Dilig.ιris vos invicem magis ac magis, sicut ego inquit Christus di dilexi vos. Ut ab hac unanimi ------ quietam in hac momentanea vita agatis, & post hanc vitam, Filii sitis Dei, co-h:vredes Christi, quem diligitis, cujusque Verbo obediistis invitam aeternam. Numa Diqitiam by GOrale
652쪽
Observatione Legum Ecclesiasticarum a se reformatarum. 1s 4. HENiricus octavus Dei gratia Angliae & Franciae rex, fidei defensor, dc dominus Hiberniae, ac in terris Anglicanis, sub Deo, caput is premum, omnibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, clericis, ducibus, marchionibus, comitibus, haronibus, militibus, generosis, ac aliis cujuscunque generis hominibus, subditis & legiis nostris, per regnum nostrum dc dominia nostra ubi libet commorantibus, salutem, & evangelieae
Cum vos, optimi cives mei, mihique charissimi, me nunc unum atque solum hujus regni principem, in terrisque, secundum Deum, hujus ecclesiae Anglicanae unicum supremumque caput, quemadmodum divini atque humani juris ratio postulat, potestatemque tam ecclesiasticae quam mundanae politiae mihi majoribusque meis ipso jure divino concessam verum multis seculis unius Romani episcopi malitia, fraude, dolis, atque aitutia ereptam ad me, dc succe res meos pertinere, una voce, uno omnium assensu Unoscitis; non possum indies magis manisque muneris atque omcii mei rationem non habere, deque illustranda Dei gloria, de christianae pietatis vera doctrina propaganda, de imperii hujus incolumitate, & quiete tuenda, summi animi cura atque cogitatione non osse solicitus. Occurrunt enim subinde animo meo verba illa, quae Sapientiae, cap. septimo, habentur, ad hunc modum: ,, Audite reges, & intelligite, quoniam data est a Domino potestas vobis, dc virtus ab altissimo, qui interro-
a) Has literas nobis conservavit docti L. STRYP. in Uita Th. Cranmeri Ανpend. pag. 72. atque inde eas videmus insertas Collectioni Conciliorum magnae Britanniae Tom. III. sol. 779. 78O. ad Λ . 13 34.
653쪽
gabit opera vestra, & scrutabitur cogitationes. Ad vos ergo reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam dc ne excidatis. Qui enim custodiunt justitium, juste judicabuntur, & qui didicerunt justa, invenient quid respondeant, &c. Hinc facile
perspici potest, exastissime a regibus potestatis suae reddendam esse rationem, illosque gravissimas mancre poenas, si non, ut oportuit, in rep. administranda sese gesserint. Quod si tanta cura ac solicitudine quibuscunque regibus opus est, quam anxios igitur ac solicitos christianos reges esse debere Consendum est, quibus non politia modo civilis, sed ecclesialtica etiam potestas data est y Hos enim non tantum quae ad humanam societatem pertinent, sed etiam quae divinae christianaeque religioni maxime consentanea sunt, curare necesse est. Praesentem
hujus seculi felicitatem principes christianos ita metiri convenit, ut hac potestate sua ad Dei cultum dilatandum utantur, & in hoc incumbant, ut recta doctrina propagetur, orneturque Dei gloria. Cum igitur a christianis regibus justitiam in imperio, pacis tuendae curam, pietatem, studium juvandae & ornandae religionis christianae, exigi animadverterem, nihil mihi potius esse debere judicabam, quam ut omnes inirem rationes, quominus in hoc meo regno haec a me desiderentur, quoad possem, muneri imposito satisfacerem. Hoc ut facilius expeditiusque praestare valeam, non ignoratis vos, quantam curam adhibuerim in illis rebus promovendis, tuendisque, quae huic negotio maNime Conducere, atque adjumento esse videbantur, quae Contra impedire atque obesse visa sunt, quanto studio tollere ac delere conatus sum, assidueque Conor.
Abunde enim vobis declaratum hact enus suit, quam in hac nostra Britannia , multis retro seculis, Episcopi Romani vis injusta ac non serenda, sacrosancto divino Numini inimica fuit, tantopere rcligioni christianae, verae doctrinae propagandae adversata est , quantum huius rei publicae pacem ac tranquillitatem saepissime interturbavit, potestatemque regiam divinitus constitutam labc factando , debitam omnium Obedientiam a vero ac justo principis sui imperio contra omne jus divinum di humanum ad se transferre ausus est. Hujus potestatem
654쪽
tem huic cum divino inunere sublatam esse manifestum est, iane quid superesset, quo non plane fractam illius vim esse constaret, leges omnes, decreta, atque instituta, quae ab auctore Episcopo Romano profecta sunt, prorsus abroganda censuimus. Quorum loco ut facilius inposterum Dei optimi maximi gloria illustretur. dc vera philosophia christiana, regnumque Christi Vigere possit, dc quo omnia decenter & ordine in Christi hac ecclesia gerantur; en vobis auctoritate nostra oditas Leges damus, quas a vobis omnibus suspici, coli, & observari volumus, dc sub nostrae indignationis poena mandamus, ut vestra in Deum Pietas, amor erga patriam, principemque vestrum obedientia, non sine immensa divini nominis gloria omnibus conspicua sit, ac vosmetipsos non minus de vestris rationibus solicitos ostendatis, quam ego vestra causa de officio fuerim meo; stricte praecipientes, ut his nostris constitutionibus vos omnes dc singuli tam in judiciis quam in gymnasiis utamini; severe prohibentes, ne quisquam vestrum alias, praeter has dc regni nostri leges admittere praesumat. Valete. Num. XXXII.
Literae ultimae ad Regem Henricum.
MAjestatis Tuae offensio & mea in carcere detentio, adeo
insolitae mihi sunt res, ut quid scribere, aut quomodo me excusare debeam, ignorem. Quandoquidem ad me mittis mania datum ut veritatem fatear, & sic gratiam apud Te impetrem per talem, quem juratum hostem meum esse nosti. Vix accepi nuntium ab eo; quin mentem Tuam abunde perceperim; quasi confitendo veritatem, salutem atque libertatem impetrare pollem, ideoque sponte mandatum Tuum exequerer.
655쪽
Neque vero Clementia Tua unquam sibi imaginetur, Uxorem
Tuam crimen consessuram, quod ne quidem ei in mentem venit. A. que, ut quod verum est, dicam, nullus unquam Principum uxorem habuit in cunistis officiis, veroque amore, magis fidelem, quam Tu in Anna Bolenia deprehendisti, quo nomine potui sem contenta esse, si Deo dc Clementia: Tuae visum fuisset. Neque tamen in mea Exaltatione ita mei sum oblita, quin talem
mutationem, qualem nunc eXperior, praeviderim, cum enim fundamentum exaltationis meae, sola voluntas Tua fuerit, non me latebat, minimam alterationem essicere posse, ut eadem voluntas in aliud objectum dirigatur. E conditione mediocri me selegisti, ut emem Regina di socia Tua, longe supra meritum M desiderium meum. Quod si tum me isto honore dignam judicasti, ne permitte quaeso, ut levis aliqua voluntas, vel malum adversariorum meorum Consilium, favore Tuo Regio me privet, neque ut crimon, indignum illud crimen animi perfidi erga Clementiam Tuam, maculam inurat sidelissimae uxori, aut filiae Tuae: Explora me, Rex optimc , sit autem exploratio juxta leges ic aequitatem, nec permitte, ut hostes mei jurati & actores sint & judices, imo fac, ut publicam subeam explorationem,
Veritas enim mea non metuit publicum opprobrium; tunc vi
debis, vel innocentiam meam demonstratam, suspicionem de conscientiam Tuam pacatam, ignominiam & calumnias mundi suppressas, vel culpam meam publice manifestatam. Quicquid Deo & Tibi placuerit de me decernere, Clementia Tua libera erit dc immunis a Censura publica, Culpa autem mea legitime demonstrata, liberum Tibi erit dc coram Deo dc coram hominibus, non solum de me, Ceu perfida uxore, supplicium sumere, sed dc affectionem Tuam erga Personam illam, ob quam id sum quod sum, sequi, cujus nomen jam ab aliquo tempore indigitare potuissem, Non enim suspicio mea hac in causa Te la
Sed vero decretum est, ut non solum mors mea, sed infamis etiam calumnia, medium sit ad fruitionem desideratae Tuae selicitatis perveniendi, Deum precor, ut Tibi dc inimicis meis, ceu initrumentis, gravia condonet peccata, neque exactam a Te
656쪽
exigat rationem Tuae erga me actionis crudelis & Principe indignae, in ultimo judicio, ubi & Tu dc ego brevi comparebiamus, & ubi, procul dubio, quicquid mundus de me judicet
innocentia mea publice di sufficienter manifestabitur. Hoc nunc peto, ut ego sola feram onus offensionis ruae, nec idem innocentes illorum Nobilium tangat animas, qui ut audio)mei causa in carcere detinentur. Si unquam gratiam in v cni in oculis Tuis, si nomen Annae Bolaniae unquam gratum suit auribus Tuis, noli petitionem hanc recusare; quare, ne ulterius tibi molesta sim, Sacro- Sanctam Trinitatem supplex oro, ut Tuam Clementiam benigne conservare, Sc in omnibus actionibus dirigere dignetur. E lugubri carcere in Turri, sexto Maji. Fidelissima & obsequentissima
ΡRimis, Omnes Episcopi & Concionatores tenentur populum instruere, ut universae Scriptura: Sacrae, tribus Symbolis, Apostolico , Niceno dc Athanasii, fidem adhibeant 3 tenentur quoque omnia interpretari juxta illa, dc iisdem verbis, atque omnes illis contrarias haereses, praecipue a quatuor prioribus . Conciliis damnatas, rejicere. Secundo, De Baptismo populus informandus: esse Baptismum Sacramentum a Chrillo inititutum , in Remissionem peccatorum ν a vid. FULLERI Hilior. Eccles Magn. Britann. sol. 2Iq. seq. unde eos deproivisit is V RNE PUS, eosque tuae inseruit Historiae Resorin Eccl. Anglic. Vol. I. Lib. III. fol. I 22. Diuitigod by Cooste
657쪽
rum, sine qua nemo possit consequi vitam aeternam: neque se lum adultos, sed etiam infantes posse & debere baptizari, in remissionem peccati originalis, dc impetrationem donorum Spiritus Sancti, per quae in filios Dei assumantur. Nullum baptizatum esse rebapti Eandum. Opiniones Anabaptisarum dc Pelagianorum abominandas esse haereses: adultos Baptismi admini 1trationem petentes cum eo conjungere debere Poenitentiam dc Contritionem propter peccata, ac Articulos fidei firma fide reci
Tertiis, De Resipiscentia populum instruendum, eam a Christo fuisse institutam, & ad salutem absolute esse necessariam. Consistere eam in Contritione, Consessione& vitae Emendatione, Cum externis operibus charitatis, quae sint fructus res piscentia convenientes. Contritionem esse internum pudorem & dolorem de peccatis, quibus Deus offensus & ira ejus provocata suit. Cum Contritione conjungendam esse fidem in Dei misericordiam, qua poenitens debeat sperare, Deum sibi peccata remissurum, seque
in numerum electorum filiorum suorum assumpturum, non ex
dignitate meriti vel operis a se praestiti, sed propter meritum sanguinis Zc passionis Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi. Fidem hanc generari & confirmari per applicationem promissionum Evangelii, & usum Sacramentorum: atque eo fine Consessionem, quae fit Sacerdoti, eme necessariam, cujus absolutio
a Christo instituta, ad applicandas poenitcnti divinae gratiae promissiones: Idcirco populum instruendum, Absolutionem proserri aut horitate Sacerdotibus a Christo in Evangelio data, cui fides adhibenda, ac si a Deo ipso prolata esset, juxta Salvatoris nostri
Verba; proin Consessionem auricularem a nemine esse rejiciendum , sed ad conscientiarum solatium adhibendam. Populum iti-v dem erudiendum , quamvis Deus propter solam Christi satisfactionem peccata remittat, oportere tamen illos fructus serre resipiscentiae, Preces, Jejunia, eleemosynam, cum satisfactione pro injuriis aliis illatis, aliaque misericordiae & Charitatis opera, secus D in posse illos salvari: haec autem faciendo ipsos vitam consequuturos aeternum, & afflictionum hujus vitae mitigationem, juxta Scripturas.
658쪽
auarto, De Sacramento Altaris populum edocendum , sub specie Panis ic Vini ipsum Christi corpus ex Maria Virgine natum vere & subitantialitcr exhiberi, ideoque summa cum veneratione recipiendum esse, ac cuivis incumbere, ut juxta
verba, conveni Cnter seipsum eX ploret. ι 'i
Qui/πὸ, Populum docendum, Iustificationem significare R
missonem peccatorum, & receptionem in gratiam Dei, adeoque esse perfectam in Christo Renovationem. Ad eam vero impetrandam requiri Contritionem, Fidem & Charitatem, quae tum ad illam concurrant, tum illam sequantur; honaque opera ad salutem necessaria, non saltem esse externa civilia opera,' sed
internos motus & dona Spiritus Sancti ad timendum dc amandum Deum, ad confidendum illi, ad ipsum adorandum s ad exercendam in calamitatibus patientiam, ad detestanda peccata, & adservandum firmum adversus illa propolitum; cum aliis ejusmodi motibus virtutibus cum lege Dei consentientibus. :. Reliqui Articuli Ecclesiae Ceremonias spectant. Primὸ, De. imaginibus. Populum instruendum, usum illarum in Scriptura S. esse piae ceptum, illas bonis exemplis proponendis inservire, dc ad pietalcm excitare, proin in templis esse collo- Candas. Ne vero populus in priorem prolabatur superstitionem, abusus istos tollendos esse, populumque, ad vitandam Idololatriam , edocendum , lassitum, genuflexionem , oblationes &Cultum, no* Imaginibus, sed Deo ejusque honori tribui. . Secu,Δ. - iae ad Honorem Sanctis exhibendum attinet, non putandum, ab illis posse impetrari, quod a solo Deo impetratur ε, honorandos autem esse Samstos, ceu tales qui nunc aeterna fruantur gloria; pro illis laudandum Deum. virtutes ipsorum imitandas, dc ad plurimorum ex illis exemplum mortem pro veritate masculo subcundam. Tertu, De Invocatione Sanctorum populum informandum, bonum esse & proficuum, illos invocare, ut pro nobis 8c nobis-Cum orent. Ut autem abusus hac in re tollantur, illos saltemdics, quos Ecclesia in ipsorum recordationem instituit, observandos csse, nisi Regi placeat, numerum illorum diminueres quod si fiat, obedientiam mandato esse praestandam.
659쪽
Suario, De Ceremoniis, Populum edocendum, illas nec damnandas enh nec rejiciendas, sed observandas ceu laudabiles, mysticas habuntes lignificationes, & ad excitandos animos proficuas. Ejusmodi Ceremonias csse vestinienta in Cultu Dci, Aspersionem aqua tuli rati, ut nobis in memoriam revocet Baptismum nostrun, dc languinem Christi: Diitributionem Panis sacri, in signum unionis nostra: cum Christo, recordationem Sacramenti: Geitationem tempore Lustralium Deiparae, in recordationem, quod Christus sit lux mundi: Alpersionem cinerum in cineram , ui in mentem nobis revocemus Resipiscentiam Sc mortalitatem: Bujulationem Palmarum, die, Palmarum , ut testemur desiderium recipiendi Christum in corda nostra, quemadmodum ingressus suetat urbem Hierofobmam I Reptationem ad crucem in Parasceve magna, crucisque deosculationem, in memoriam mor
tis sepulturae Christi: Consccrationem Baptisterii, aliosque
Exorcismos & Benedictiones. ' . Adem, dc Purgatorio docendum, bonum esse eccharitati conveniens pro animiibus defunctorum precari, hoc enim a principio in Ecclesia usitatum' sui si e: ideoque populum crudiendum, cum charitate optime consistere, pro defunctorum animabus orare, & ut alii in Missis & Exequialibus pro illis orent, curare, illoque fine eleemosynas erogare. Cum vero locus, in quo sunt, di poenae quas patiuntur, ex Scripturai sint i erta divinae ea misericordiae unice relinquenda esse ; Abusus itaque, qui sub Purgatorii praetextu irrepserant, tollendos, quasi icilicet indulis Renuiae. Papales animas cx eo liberent, vel Missae ccrto loco &aliu
660쪽
Ecclesiae Anglicanae Consilium de Conciliis Oecumenicis
in tum ad Concilia Oecumenica, quemadmodum diuturinna edocti experientia) ultro agnpscimus, nihil magis salutare vel neces trium magis pro stabilienda fide, extirpandis hae resibus, abrogandis Schismatibus; ac tandcm pro reducendo populo Christi ad unitatem & concordiam in Religione , a Majoribus nostris inventum, cxcositatum aut institutum fuisse, quam Concilia Oecumenica ; si legitis e convocentur in Spiritu Sancto, ic conformia sint, tam quoad securitatem locorum, quam alia ad id requisita, salutari hc piae institutioni &usui, ad quem in mitiva Ecclefia fuerunt ordinata & irntitum: pari modo ex altera prirre, eadem raperientia edocti, censemus arque judicamus. nec ess b, nec esse posse quicquam magis noxium in Republica Christiana', vel quod veritatem Uerbi divini praeteritis temporibus magis deformalit & subverterit, vel ex quo plura dissidia, aliique effectus diabolici sint orti, quam quando ejusmodi Concilia Generalia convocata suerunt non juxta normam Et charitatem Christianam, sed ex privata malitia &rembitione, vel ob alios respectus mundanos, juxta dictum Gregorii Nazianzeni , in epistola ad Procopium, in qua sententiam profert sequentem , sic sentio,' s verum scribendum es, omnes Conmensas Epis poram fugiendos esse , quia nullius Duodi fuem vidi bonum, neque habentem magis solutionem malorum, quam incrementum: Nam cupiditates contentionum , ω gloria sed ne putes me odiosum sa scribentem vincunt rationem ;Quocirca censemus, Principum Christianor im munus & o sicium requirere, ut omni cura & diligentia Pro iciant, ne sanctissma hac in parte majorum Ionata, ad inprovissimos am-Y a bisuis