장음표시 사용
111쪽
LIRuRNICARUM CONSTRUCTIONE. yytriginta octo. Verum cum in minori remo duo palmi prope scalmum inter navis costas intercipiantur, ubi nullum est rupturae periculum quod ibi remus sit crassior, auserendi de hoc majori remo duo pedes, ita ut supersint pedes 36seu palmi 8. Fiet itaque ut si gi palmi dent uncias 3 diametri, ex q8 palmis emergant unciae . Verum non suffcit haec mensura, quominuS remus ad scalmum non rumpatur. Licet enim trabes & quaelibet longa corpora inaequalis magnitudinis similem uater se ha beant proportionem, rumpi tamem majora nisi triplicatam habeant rationem, scite ostendit Galilaeus secundo de motu dialogo. Ut itaque recte instituatur calculuS, sic pergendum. Tres unciae dant quantum dabunt di . Habebimus I Tot ergo uncias in diametro habere debet remus triginta sex pedibuS extra scalmum prominens, minus enim si habuerit, non se sustinebit, nec flagellando mari sussiciet. Ea parte qua sedebant remiges servata eadem proportione
crassitudo remi in diametro minimum esse debuit unciarum quindecim,sive pedis unius & quadrantiS. Ne tamen tantae moliS noceret enormitaS, quoque magis idonei esciat in adducendo & intorquendo, notandum multum ab hac mensura auserendum, si quidem plumbum manubriis addi tum habuisse testatur . Athenaeus, ta hac ratione redditum
suisse aequilibrium & factos tractabiles. Scalmos supremo, rum remigum in istac Philopatoris naVi minuS decem pedi bus a superficie maris abfuisse, Id sic confici potest. Nul lum bene constat remigium, si intervallum quod est a navi usque ad locum quo extremae rembrum palmulae aquas feriunt, ad intervallum quo distant scalmi ab aqua, minimum non habeat sesquitertiam proportionem. Remi Verss superiores in navi Philopatoris exstabant extra scalmum totis triginta sex pedibus : si itaque ratione 'exigenteponamus illos cum dimitterentur propter obliquitatem uno pede minus absuisse a perpendiculo surn morum O i scalniorum,
112쪽
goo DE TRIREMIUM ET scalmorum tam justum habebimus intervallum. Verum hac ratione fiet ut scalmi superiores noVem tantum pedibus a mari abfuerint, quod geometriae gnari sacile intelligent. Videamus nunc quo pacto istaec quater mille remigum navis ad quadraginta potuerit excrescere ordines. Animus non est ea jam expendere quae complures viri docti in Gallia& alibi de hac scripsere materia. Verum quidem est illud quod monent. remigum ordines per obliquos gradus suisse
dispositos, cum antiqua monimenta clare id ipsum evincant, sed cum praecipuus in eo consistat nodus, quo pacto in multorum ordinum navigiis superiores remi ab uno moveri ®i potuerint, negant quippe plurium remigum ad eundem remum concessum; non explicant sed augent dissicultatem, praesertim cum hoc quoque addant, non magnam remi partem ab ipsa navi suisse interceptam. Scio quidem nulla esse tam magna pondera quae non Virtute mechanica ab
uno quoque moVeri Possint homine, sed & hoc quoque
novi, quanto mafora sint pondera, tanto tardius moveri, semel mota tardius inhiberi. Atqui inutiles sunt remi, si non celerrime percutiant, & celerrime reducantur. Nihil hic prosunt mechanicae potentiae, cum aeterna maneat lex, ut si ab uno moveantur, quae a decem debeant m veri hominibus, moveantur quidem, sed decuplo tardius, neque enim natura falli se patitur per compendia. Ut autem sciamus quam multa incommoda Sc quae prorsus fieri nequeant consequantur eorum opinionem, qui tantos remos singulis hominibus regendos committunt; Videamus quantae molis hac ratione superiores husus navis remi esse debuerit. Inter singulos remigum ordines, cubiti minimum intercessisse Volunt spatium. Quadraginta ergo ordines dabunt quadraginta cubitos. Cum vero illi con stituant pedes sexaginta, palam est remos istos non potuisse superficiem aquae attingere, eum quinquagenta septenae pedum longitudinem eos non excestae constet ex Athenaeo.
113쪽
LIEuRNICARUM CONSTRUCTIONE. IGIUt autem justae fiant mensurae, non debuissem aquam modo attingere, sed ad istam sexaginta pedum a mari distantiam habere proportionem sesquitertiam, & longitudi- nem centum & octoginta pedum & quidem extra scalmum. Crassitudo eorum minima prope scalmum esse debuisset quindecim fere pedum in diametro. Pars Vero remi intra scalmos, longitudinem exigit nonaginta pedum. Quod si istam manubrii longitudinem crassitudine compensare VelimVS, nunquam tamen efficiemus, ut non plus quam mille remigum spatium, vel solum remi unius absorpserit manubrium.
Veniamus nunc ad remiges & videamus quo ordine,quibus intervallis & ipsi &ipsorum remi, juga & sedilia collocata& disposita fuerint. Antiqua numismata in quibus crebrae triremium & Liburnicarum Visuntur imagines parum hic juVant, cum in illis propter angustiam loci, non nisi unicus expressius sit remorum ordo. In nummo tamen Gordiani Caesaris, cujus ectypum transmisium sibi ab amplissimo D. Carcavi ostendit mihi praestantissimus D. Jo. Marshamus duo
comparent ordines. Figuram libet apponere At vero in columna Traiani & aliis marmoribus tres re morum obliquo ordine surgentium apparent gradus. Hoc argumento ductus Palmerius aliique viri docti, existimarunt antiquas plurium ordinum triremes & ipsam quoque Philopatoris navem, eadem ratione ad quadraginta remorum excrevisse ordineS, Unde quam multa, quae fieri ne queatar, Consequantur, iam ante monuimus. Ego Vero nubias unquam naves fuisse existimo, quae plures quam septem remorum habuerint ordines. Sic quoque sens se videtur Pollux, cujus verba, quae Vulgo male se hibent, ad fidem optin' nostri libri cmendata. non pigebit adscribere. o e dicAάρα ' sirs e M η--ιν-ve T -es E epe ii Uc
114쪽
etor' DE TRIREMUM ET Ut Vero cognoscamus ne immensam quidem illam Philo patoris molem pluribus quam septem instructam suisse rem ortum ordinibus, pauca de diversis remigum dicemus
In hodiernis itaque Liburnicis scalmi ct remigum juga,
si qualido minimum tribUS, cUm vero plurimUm, quatuora se invicem distant pedibus. Ferdinandus tamen Olive ritus Lusitanus, Vir nauticae peritissimus, assirmat susscere Unam eoam, seu pedes duoS cum semisse, quantum nempe remigis corpus & extenta brachia & crura sibi vindicant. Quamvis enim instante portisseu O & serVente lato, ut vocant, remigio, remUS& corpus remigiS duplum percurrant
spatium, & plus quam quinque pedum intercipiant inter vallum ; nihil tamen hoc ossicit, cum & procumbentes in priori, & decumbentes in sequenti jugo renatigeS hoc concedant spatium. Quia tamen nimiam remigUm constipationem Virosus paedor & sepe pestis consequitur, prudentibus semper placuit trierarchis, ut non quidem ipsa juga, sed
quod inter singula juga intercedit sipatium, majus aliquanto
habeat laxamentum. In antiquis Vero triremibuS non eadem semper ratione
consideranda sunt remigum intervalla. Nam si in directum . ct ad perpendiculum sibi invicem imminerent remi, suffociebat spatium trium pedum aut etiam duorum semis, quo remiges a remigibus distinguerentur. At vero si obliquo cliVo remorum i urgerent ordines, septem minimum pedibus ejusdem ordinis remiges a se invicem aberant. Fieri hoc non potuit in octere Pontica, quam describit Memnon, incusus singulis ordinibus centum fuisae assirmat remiges Nam si illis intervallum septem pedum tribuas, habebis navem longam pedibus septingentis etiam absque Mora &puppi, latam Vero pedeS plus minus centum, neque enim alias mari serendo suisset idonea. Clare hinc conficias unico tantum navem hanc instructam suisse remorum ordine &singulis remis octonos adsidisse remiges. Aut si tres remorum
115쪽
Li BuRNICARUM CONSTRUCTIONE. Iogrum fuere ordines, ita eoS numerandOS esse, Ut primum ordinem constituat remus thalamiticuS; secundum, tertium S quartum ordinem Zygitarum remus reliqUOS quatuor remus thranitarum. Sic quoque immensae propemodum magnitudinis habebis naVem, non tamen longiorem treceniatis & quinquaginta pedibus,& sorsan trecentorum tantum, si aes tori aliquanto quam trium pedum interVallo remiges
Nec tamen propterea opus fuit, ut remiges magno suprarum Verticem distarent spatio, cum in tam Vasta navi & quadra
ginta fere pedes lata, satis fuerit loci, ut sine fori dispendio
vel hac vel simili ratione collocari remigeS potuerint. At vero in Philopatoris navi, fieri non potuit ut talis remorum fuerit collocatio. Nam si trium tantummodo pedum Musdem ordinis remos intercessisset spatium reg-, sive pars remis destinata non nisi centum in tanta navi occupasset cubitos, Vacti Umque remiS reliquUm centum octoginta cubitorum fuisset spatium. Atqui in omnibus naVigiis quae remis aguntur, plus quam treta quartaE partes . a remigibus tenentur, in hac Vero Philopatoris navi sextant tantum longitudinis partem remis fuisse Vacuam sic conficio. . Ex Athenaeo constat quinquaginta tantum remigeS In fmgulis sedule ordinibus. Inde facile colligaS remiges istos per obliqua parallelogramma fuisse dispositOS. Monuimus.
superficie maris abfuisse pedibus. Quaeritur Jam cujus sormae & longitudinis ista fuerint parallelogramma. Si brevia,
nimis suisse existimemus, paucioreS habebimuS remorum, ordines, & multa relinquentur loca Vactsa: si Vero admodum fiant longa, tanto crunt angustiora remigum inter-Falla, quanto longiora fiant. parallelogramma, fietque utaremi in scamna & scabella remigum impingant.. Ut itaqu2 justam habeamus mensuram, sit in figura s Uenti AB ipa rium novcm pedum. VideamVS quor sedilia nataricat locias iste capiat. In hod Iurnis Liburnicis singulIS sc .libUS. Vulgo,
116쪽
117쪽
LIA NICARUM CONSTRuCTIONE. Iostribuunt altitudinem pedis & dextantis, sive unciarum x Rir. Altius enim si sedeant remiges, stant potius quam sedent, & laboriose surgunt, si depressiora fuerint sedilia. Et nos istam sequamur mensuram, sed ea ratione, ut scabella, quibus superiorum remigum innituntur pedes, quatuor unciis sint depressiora sedilibus, ita ut intervallum altitudinis inter singula sedilia sit unius cubiti, spatiumque novem pedum sex contineat sedilia. Promoveantur jam in directum sedilia eatonus donec seucundi jugi remex sedens in E planta pedis sui contingat sca bellum subjectum sedili inferioris remigis ad D, & similiter remex occupans sedile F, contingat scabellum suppactum
sedili E, & sic porro in G, H, I.
Satis hinc colligas in hac obliqua remigum callocatione justum quod singula juga intercedere debeat intervallum duorum esse pedum & trientis, ita ut spatium D Κ, quod basin parallelogrammi constituit, septem minimum absumat pedes. Idem tamen sic quoque essicias, sedili remigis vulgo tribuitur latitudo semipedis; cui si addas spatium scabelli,
habebis pedem integrum. Remus fervente remigio ad tres excurrit cubitos in directum. Remigis pectus novem occupat uncias, & totidem superioris remigis genua ultra
sedile prominentia, quae simul juncta pedes conficiunt
Sed & ipse remorum motus manifeste evincit, non posse istos arctiori quam istoc includi spatio. Verum cum haud
parva occurrat dissicultas in explicanda ratione, qua tot re morum ordines subsistere potuerint, adeoque non defuerint jam a ducentis pene annis, qui fabulosum esse existimarint, quidquid veteres de multiplici istoc remorum sive obliquo, sive erecto consurgentium proVidere Ordine; non inutilem, ut spero, praestabimus operam, si cursus & recursuS remorum in singulis persequamur ordinibus, ut perspecto & sublato eo, in quem multi impegere scopulo, commoda trire mibus succedat navigatio.
118쪽
ios DE TRIREMIUM ET . In co itaque quod hic exhibemus diagrammate inseri, oris ordinis remex reclinatuS sedenS in promoVeat ce-mum a peetore re Versus s8. Moveatur deinceps a β versus ubi mare subeat, cujus superficiem ponamus esse B C. Uno nempe cubito, aut si mavis duobus pedibus, depressius est mare scalmo inferioris remigis. A di deincepS reducatur remus ad re. Planum est spatium hoc abunde suffcere ad pululandum fortiter mare
Secundi ordinis remex sedens in L promoveat remum aversus & inde usque ad ubi demum remus subibit mare. Et hic quoque in reducendo ad pectus remo, icctum potest infligere suffcientem. At vero tertii ordinis remex sedens in M, & ducens re
mum a e versus& inde ad b, ubi demum rem S ad justam mensuram subibit mare, & ipse quoque validum satis in re ducendo remo a b versus L infliget ictum.
Quartus autem remex sedens in N; est fere inutilis, cuni immersio remi, nisi simul subsequatur ictus, retardet potiusquam promoveat naVem, Planum quippe est, cum remus ducitur ab . ad & inde adscendat ad A, ubi demum subibit aquas, non posse,quando ab A ad . revertitur, ullam fieri
Quintus remex sedens in o, cum promoVet remum ab ad r, prorsus erit damnosus. Quippe si promoveat attollat remum usque adcubi demum occurret mari, ictum infliget aversum, & tam in promoVendo, quam reducendo remo, retardabit naVigium. Si quis superiores persequatur remigeS, tanto semper major occurret dissicultas, & absurditas, quanto quis altius saciat ascendere summum remi manubrium. Iraque miror Patmerii & aliorum imprudentiam existimantium quadraginta ordinum, qua ipsi Voluere ratione, poste subsistere remigium, cum a tertio remige omnes prorsus fiant inutiles & retardent potius quam promoveant cursum navigii. Nec quidquam proficiunt, cum non magnam remi
119쪽
LIRuRNICARUM CONSTRUCTIONE. Ici remi portionem intra scalmos exstitisse affirmant, nam ne sic quidem tollitur difficultas, & cres it absurditas cum tantas trabes ab uno regi potuisse contendunt homine, cum ne minuti quidem, si cum hiS comparentur, Liburnicarum remi, quidquam prosint, si unum tantummodo habeant rectorem, etiamsi duodecim a scalmo remotuS sedeat pedibus. od si idem non nisi uno a scalmo abesse fingaturpedo duodecima tantum ipsi supererit potentiae pars, ac vix
latum unguem promoVebit remum, cum sit aeterna lex
staticae, ut unus homo viginti a scalmo remotus pedibus tantundem habeat potestice ac habeant Viginti homines, qui uno tantum a scalmo absint pede. Cum itaque tot & tanta in aliorum passim occurrant scriptis non incommoda tantum,. sed & quae talia sint, ut prorsus fieri nequeant ipsa reclamante natura, nostram nunc Porponamus sententiam, qua omnibus istis difficultatibus ex equo satisfiat. Sic ergo sentio. Inserioribus tantum remis singulos assidisse remiges, caeterorum Vero ordinum remoS, quanto altioreS essent, quantoque longius distarent a scalmis, tanto quoque pro ratione longitudinis a pluribus administratos fuisse rectoribus Gradus & ordines decem, quindecim, viginti, triginta & quadraginta remigum, quos memorant Veteres, non quaerendos esse in totidem remorum
ordinibus, sed praecipue in ipsis remigum jugis seu sedilibus,
ad quae per gradus ascendebatur. Non enim ut fere semper fieri solet vulgo, mari parallela fuere remigum sedilia, sed ad legem fere tabulatdrum navis depressiora prope scalmos,
elevatiora vero in media fuere naVi, ita ut qui in eodem jugo, medior essent propinqui foro, integro cubito eminerent, supra eos qui scalmis essent vicini. Haec si admittantur, quod sane aequum puto, omnia fluent feliciter nec quidquam supererit incommodi. Ut hoc planum fiat resumamus praecedens Schema, sed ad hanc legem reformatum, ut remigum sedilia paulatim assurgant. Sit itaque superficies maris C C. Scalmi primi remorum ordinis sint ad B B, &
