Isaaci Vossii Variarum observationum liber

발행: 1685년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

C A P. XIV.

De artibua flantiis Sinarum

I quis omnium, quae vel sunt, vel olim fuere,

gentium praeclara simul conserat inventa,qμantumvis eat mulra. & memoratu digna censeantur, tanta tamen & talia non erunt,

quin longe inveniantur plura &. melaera, quae a solis reperta fuere Seribus, quos Lusiirani perperam Sinas appellarunt. Uc nempe arreS & scientiae ad culmen proavehantur, longa experientiaci plurium seculorum opus est literatura. Illa Vero constare non potest, sit lingua; non sistperennisi cum Videamus nullam. gentem Vel suarum rerum habere peritiam, & nescire etiam ea quae ante duo vel tria gesta fuere secula, aut si sciant, non Vernaculae, quam non iintelligunt, sed Latinae scium linguae beneficio. Si hanc sustuleris, mera erit barbaries, cum 'uidquid scimus, totum id vel Gi areae vel Latinae debeatur linguae; sine quibus nec cinestae nec aliarum si quae supersunt, linguarum quisquam intelligat reliquiaS, Neque vero Europaearum tantum haec est conditio gena Llium; siquis enim Asiaticos & omnium terrarum adear populos, idem omnino obserVare licebit. Non Persae, non. Indi, non denique Arabes antiqua sua monumenta legere nedum intelligere possunt; & licet hi posteriores, quod aliarum gentium mixtura inan nes semper extiterint, de quod perpetua Alcmani lectione linguam suam rediutiusquam aliae gentes conservarint; nihil ramen eorum quae ante Moliametem sacta suere cognoscunt, & si quae sciant, ea , Omnia E Graecorum hausere talptoribus. Soli

nostro mundo sunt Seres, qui jam a qeque sere

82쪽

o DE MAGNITUDINE millibus perennem & nunquam interruptam conservavere literaturam, illam quidem operosam, sed cujus fructus tanto respondeat labori, cum si quis vel solos ipsorum perdidicerit characteres, plus possit Videri proiectaee, quam si quis omnium quot sunt quosve fuere linguarum assecutus fuerit peritiam. Sola haec sufficit ratio, ut quaecunque artes & scientiae ad longe altius apud illos quam ullas alias gentes provectae fuerint fastigium. Quod si quis dubitet,. illum vel mille testium ex illis oris redeuntium & ipsa quae ad nos deferuntur opera ab omni possint haesitatione liberare. In Medicina quidem quantum superent Christianos, vel sola pulsuum possit indicare doctrina. A temporibus Galeni nihil omnino huic scientiae accessit, quin potius si verum liceat fateri, adeo diminuta est, ut vix aliquem hoc seculo invenias Medicum qui observata Galeni vel intelligat Vel curet. Operosa & intricata esse existimant ea quae in sedecim de pulsuum natura scripsit Galenus libris. Verum

ut ut hoc admittamus, ille tamen viam straVit ad cognoscenda in singulis morbis pulsuum genera. Idem postea omnium suorum de pulsibus librorum addidit bynopsin, qua distinctius & brevius sensus suos conatus est declarare.

Ut vero artes & experientiae non totae simul panduntur,

successit postmodum Theophilus, qui pulsuum formas &figuras per singulos morbos conatus est describere. Ulterius apud Graecos non processit pulsuum doctrina, nisi quod ante quatuor aut circiter secula ad manus ipsorum PerVenit scriptum quoddam Mentsinae, quam vulgo Avi cennam Vocant, qui edoctus ab istis Serum colonis qui in Cathaya Nigra habitant, exactiorem pulsuum fingulorum in singulis morbis rationem & methodum tradidit. Magno a Graecis applausu exceptum suit hoc scriptum, propter

diffeultatem tamen speratus defuit successus, cum rari admodum reperirentur, qui tam exercitatos haberent digitos,

ut tot pulsuum discrimina st formas discernere & explicare

valerent.

83쪽

S I N A R u M U B I U M. Ivalerente Apud Latinos quidem & caeteros Europae populos, ludibrio excepta fuit haec doctrina, ut solent pleraque ea quae aut non intelliguntur, aut quae quis assequi se posse desperat. Apud Seras Vero ne pro idoneo quidem habetur Medico, qui tacto palpato pluribus' in locis brachio,

silentibus etiam aegris, non indicet qua parte corporis dolor prOVeniat, quove laborent morbo. A Seribus transiit liaec scientia ad eorum vicinos Tunchinenses, qui ct ipsi artem

hanc callent; & felicissime stupentibus etiam Christianis

exercent.

Periodum quoque sanguinis, quam vulgo circulationem Vocant, jam a quater mille & pluribus annis Seribus notam

fuisse testantur illorum libri. Cum scriptum de pulsibus &sanguinis in humanis corporibus circuitu ex Sinico sermone translatum in lucem prodierit, non est ut de eo amplius duo bitemus. A mercatoribus Venetis Sinas terrestri itinere

petentibus, ct postea a patribus societatis Iesu, superiore etiam seculo sparsi fuere rumores de peritia hujus gentis intractandis pulsibus & periodica sanguinis revolutione. Qui primus circulationis sanguinis in scriptis meminerit, nisi fallor est Andreas Caesalpinus. Paulo Sarpio Veneto imprimis haec sententia placuit, a quo persuasus Anglus quidam librum de circulatione sanguinis conscri sit, qui tamen, quod nullum approbatorem inveniret, ab iisso suit suppresssus auctore. Multis postea annis idem argumentum suscepit clarissimus Harveus, & quidem seliciori successit. Adeo tamen pauca sunt quae Christianis hactenus innotuere, ut si

cum Sinarum comparentur observationibus, non magni esse Videantur momenti. Norunt illi jam a tot annorum milli

bus quid moveat sanguinem, qua deinceps Via, quibus mensuris, quantis interVallis, quantoque temporis spatio singulae periodi & revolutiones procedant & perectantur. Certissimis indiciis & ipso quoque attestante iactu deprehenderunt, in corporibus justae staturae & bonae Valetu- divis, sanguinis cursum viginti quatuor horis seu spatio

84쪽

ya I DE MAGNITUDINE diei & noctis, quinquagies orbem suum revolvere, Quod

si plures paucioresve istoc temporis spatio fiant revolutiones, non recte se habere corpus assirmant, Revolutiones verosiugulas metiuntur ducentis & septuaginta respirationibus. Toties enim reciprocatur spiritus, antequam orbem seu circulum suum absolvat sanguinis motus. Ad singulas veno respirationes sanguis promovetur ad sex uncias Sinicas, quae

parum quid excedunt septem uncias pedis Romani, ita ut spatio diei & noctis sanguis iter faciat mille quingentorum S septuaginta quinque passuum. In singulis vero revolutionibus sanguis viam conficit centum quinquaginta septem pedum & semis. Cum vero ad singulas respirationes quinque vel ut minimum quatuor fiant pulsuum ictus, manifestum est ad unumquemque pulsus ictum, sanguinem promoveri ad spacium plusquam sesquiunciae.

Talis quidem est sanguinis periodus in justae staturae &persectae sanitatis viris, ad quorum normam Sinarum medici omnia referenda esie censent. Nam si qui procerioris aut brevioris fuerint staturae, jam pro mensura & habitu corporis, variat quoque pulsuum & respirationum ratio, cum perpetua Sc constans naturae lex doceat in minutis animalibus omnia citius peragi, quam in magnis, & puerorum duplo Flerior sit pulsus quam Virorum, & dum

elephas semel, homines quater spiritum reciprocent. Licet vero interpres fateatur multa se omisisse, & non

ubique sensum & loquendi genus Sinicum assequi se

potuisse, illa ipsa tamen suffciunt unde cognoscamuS, quantum in re medica omnibus aliis praestantiores sint gentibus, adeoque quidem, ut si artem suam seliciter exercere velint Asculapii nostri,necesse sit ut Mediocrum Sinensium fiant discipuli, aut, ut mollius loquar, illorum in palpandis saltem pulsibus artem adoptando in suam tranSserant fami liam. Cum nullus morbus, nulla intemperies,nullae denique mutationes humanis accidant corporibus, quae non peculiares inducant pulsuum formas: Vix tamen unum inter omnes

Christi-

85쪽

S I N A R. u M. Is Christianos invenias medicum, qui vel alicujus aegritudinis pulsurii qualis sit exacte possit explicare, cum illi qui apud

Seras artem medendi profitentur, non facile admittantur,

nisi omnium pulsuum formas & siguras exploratas habuerint. Norunt illi in pueris, in adultis, in decrepitis, quales in singulis anni stationibus pulsus esse debeant, & quot

ictus in bene constitutis corporibus ad singulas fiant respirationes. Si ad singulas respirationeS quatuor aut quinque, vel ut plurimum in noVem respirationibus quadraginta novem vel quinquaginta numerentur pulsuum ictus, bene se habere corpus affrinant. Qu'd si plures ad singulas re spirationes fuerint ictus, sex puta vel septem, excessiim cautoris significant. Si novem tempore UniuS respirationis fiant pulsus, signum est morituri: si decem, morientis. Undecim vel duouecim demum eduntur ictus cum anima exhalatur. Ut vero pulsus frequentes caloris & servoris sunt indicium, ita tardi frigoris & nimii humoris. Si itaque tres fiant pulsuum ictus, tempore uniuS respirationis, nimiuum illi sunt tardi. Unicus aut etiam duo pulsus ad singulas respirationes destructionem significant. Quod si spatio duarum respirationum, unuS tantum fiat ictus, certissimum id morientis est indicium. Ut autem quaenam pars corporis male affecta sit, & unde morbus proveniat cognoscant, tribus in dextra,totidemque in sinistra locis pul. sus explorant. In manus sinistrae tribu S locis notantur ab illis pulsus cordis & minorum intestinorum, & insuper hepatis & fellis. In tribus dextrae manuS lociS, continentur pulmonum & magnorum intestinorum pulsus, stomachi praeterea & VentriS, portae Virae, & tertiae partiS corporis. Primis sex tactibus cutem leviter stringunt, ut sciant an ab externa causa cutis aut carnes male se habeant. In secundis sex tactibus sortius aliquanto digitis instant, ut cognoscant num in nervis & sanguine sit vitium. Plus etiamnum proemunt, cum radicem pulsuS ad ipsa scrutantur ossa, ut explorent quid in profundo rerum geratur. Si enim nullus

86쪽

DE ARTIBUS ET SCIENTIT sibi fiat motus & pulsus radice careat, actum est de vita. In sex itaque discrepantibus locis, & octodecim tactibus observato pulsu, si ictus omnes conVeniant & debitis recur rant temporibus,bene se habet Valetudo. Quod si ictus non conVeniant, a palpando tamen non cessant, donec irreptili una istum & ab aliis dissentientem pulsum deprehendant, quo cognito, jam quoque sciunt a quo membro, quove intestino, morbus proVeniat. Cum nulla sit pars corporis humani, quae status & conditionis suae characterem inpul- sibus non ostendat, omnesque eas formas & figuras dili

genter ediscant Sinarum medici, sine errore pronuntiant,nUm incute, nerviS, carne, sanguine Vel ossibus: an vero in

pulmonibus, corde, hepate aliisve visceribus vel intestinis

eausa mali lateat.

Quin & perenni pulsuum doctrina observatione id

jam olim assecuti sunt, ut non tantum quoto die, sed "o anno aliquis sit morituruS certo assirmare audeant.bi pulsus post quinquagesimum primum subsistat ictum,

ipso attestante pulsu asserunt spiritus moventes sanguinem deficere in partibus inferioribus, & nisi malo huic occurratur pulsusque ad aequalitatem reducatur, quinque tantum annis supervicturum hominem. Nam si malum hoc non cu retur, sequenti anno idem incommodum transit ad renes,& tum post quadragesimum primum ictum semel subsistet pulsus, unde colligunt post quartum annum moriturum, hominem. Cum deinceps iidem spiritus promoventes san-. guinem deficiunt quoque in hepate, & post trigesimum primum ictum subsistit pulsus; non nisi triclinii vita superest. Quibus post vicesimum primum ictum pulsi sub. sistit, inter biennium moriuntur. Quibus post decimum quintum ictum pulsus interruptus est, post annum mori. untur. post decimum ictum claudicante pulsu & impedito vitali spiritu etiam in corde & pulmonibus, paucis mensibus extinguuntur. At Vero quibus ad singulos ichus haeret pulsus,altero die moriuntur. Post secundum ictum deficiente

87쪽

S 1 N A R u M. spulsu, tertio die moriuntur, & sic in caeteris, in quibus nihilominus aliqua discrepantia est inter antiquissimos scriptores, qui sub primis regibus sexcentis vel septingentis post deluvium floruere annis, S posteriores Sinas. Utrum id propter longiorem factum sit vitam, siquidem tum hominum vita tribus constabat seculis, ut ex literis sacris de Sinensium pater annalibus, an Vero aliam ob causam, ipsi id optime expedient Sinae.

Pauca haec de gentis hujus in explorandis pulsibus doctrina & scientia dicta sussiciant; plura qui Velit, adeat excerpta ex ipsis depromta Sinarum libris, quae licet multis in locis Sinensi egeant interprete, istiusmodi tamen sunta ut scientiae cupidis desiderium, pluribus invidiam, omnibus admirationem facere & injicere possint. Non tamen Serum seu Sinarum hic subsistit sollertia, cum & abiive pulsuum doctrina ex apparentibus in vultu& toto corpore indiciis quosve morbos & aegritudines, solis etiam deprehendant oculis. Vel una sufficit lingua, e

cujus coloribuS, lineamentiS, maculis & aliis affectionibus, non complurium tantum morborum, sed & omnium febrium, & praecipuae malignarum conditiones & vires certissimis colligant argumentiS.

Infinita quoque alia prognostica habent signa, quibus

non corporiS tantum constitutionem, sed & asselius & morbos animi felicibus adeo adsequantur conjecturiS, ut nunquam, Vel certe quam rarissime fallantur, & eventus plerunque eorum respondeat assertionibus. Morbos, quos

insanabiles Vulgo credunt, hydropem videlicet, tabem, epi lepsiam, elephantiasin & complures alios, curant felicissim Surdis quoque medentur & mutis. Facile hinc aliquis cognoscat, quantum perennis & nunquam jam a tot annorum millibus interruptus literarum usius ad propagandas valeat scientias. Haud parum tamen ipsa quoque hominum longaevitas ad perficiendas prosuit artes. Majorem siquidem,& meliorem harum observationum partem

88쪽

6 DE ARTIBUS ET SCIENTIIS. Hoanglio tertio Sinarum regi adscribunt Sinae, quando ad trecentos & plures annos hominum patebat vita. Istac jam tempestate, ut apud Chaldaeos &AEgyptios ad sum

inum pene artes & scientiae proVect ae suere culmen. No stro tamen seculo non desunt, qui humani generis infantiam ad istaec referunt tempora, ct senescente mundo contendunt prodiiste demum Viros, quibus ingenii concesta fuerit maturitas. Adstruendae huic sententiae eo sere utuntur argUmento, quod usum acus magneticae, nitrati pulveris &tormentorum bellicorum, artem typographicam S complura alia, ultimis demum his seculis reperta esse affirment. Verum quo jure haec dicantur, ex iis quae postea reseremus, palam sient. Nunc ad SinarUm revertamur scientias.

In cognitione herbarum & quas singulae Vires habeant &potestates, quantos fecerint progressus licet infiniti eorum testentur libri jam a multis seculis conscripti & lupis man

dati, additis etiam figuris ad unguem expres S, minio tamen magis ipsa testatur praxis, cum nulli mortaleS earum beneficio felicius singulis occurrant morbis, & quidem breviori spatio quam apud nos feri soleat, non dissilentibus id is

sum plerisque iis, qui eorum perlustrarunt terras. Nec minus miranda est eorum Chirurgia quam longa Sculorum assecuti sunt experientia, praesertin1 in perforandis omnibus &ipso quoque cerebro, trajecto per totum, caput acu metallica cubitali aut etiam longiori, quales saepe vidimus, vel mitigantes Vel penitus hac ratione tollentes dolorem quo humana inquietantur corpora. Quod autem dicunt Seras nulla omnino ex urinis sumere prognostica, id licet Verum esse admittamuS, parum tamen refert, cum multo certiora ex pulsuum doctrina habeant

prognostica. Sed & hoc quoque objiciunt, quod in nullis quantumvis acutis & periculosis morbis & doloribus utantur phleboto nata, Sed vero si ipsos audiamus Seras, illi negant prodesse sectionem v x, ct compescendum esse potius. refrigerantibusu

89쪽

S I N A R U M. Itibus remediis assiimant bullientem sanguinem quam detrahendum. Quamvis enim in corpore humano quotidiano ex alimento languis succedat sanguini, posteriorem tamen semper deteriorem esse priori, utpote qui magis sit naturalis & aetate ipsa melior evadat si legitime conservetur. Si olla nimium ferveat, non effundendum esse susculum, sed auferendum ignem. Si denique in Vasis Vino plenis, detracto veteri novum semper superinfundatur vinum, fieri deterius vinum. His quidem & pluribus aliis persuasi rationibus negant Seres minuendum esse natiVum sanguinem, cujus redundantiam refrigerantibus cibis & potionibus Scsubtractione alimenti curandam esse existimant.

Chemiam jam a bis mille annis apud Seras in usu fuisse constat. Quod si ipsos audiamus Chemicos, illi jam a sexcentis supra quater mille annis ejus arcessunt antiquitatem nec aliunde primorum hominum longaeVitatem quam hujus scientiae beneficio provenisse assirmant. Doctiores talamen Medici id genus hominum cum omnibuS sui S figmentis arca, nis, in apertam non audentibuS predire lucem, strenue contemnunt. Nusquam plures inVenias Chemicos quam apud Seras, non divitias tantum; sed& immortalitatem quoque promittentes, eaque aliis liberaliter spondentes, quae sibi: ipsis praestare nequeunt.

Quod si caeteras excutere Velimus artes I scientias, veluti mechanicam, architecturam, mUsicam, Opificia manuum ct artes populares, caeteraque Vel communi Vitae Vel vo

lupi inservientia opera utique etiam in his tanto caeter mortalibus feliciores inVeniemus Seras, ct Uanto illi citiuturna & perennii literarum conserVatione caeteris praestanc gentibuS. Infiniti fuerit laboris ea pereurrere quae ab iiSinec ianicae scientia perficiuntur artificia. Nulla cst machina: artoulendis & promovendis quibus Vis magnis apta oneribu , qUae Christianis nota sit, quae non a bis aut ter mille anni Sibsis, non sit notissima. Ne quidem trochlea aut Arahi mecli ia

90쪽

:8 DE ARTIBUS ET SCIENTII shelice ad sublevandas carent aquas. Iidem Vero plurimas alias habent potentiaS mechanicas, quarum rationes prorsus Christianis sunt ignotae; ut cum magna quaeViS onera absque vectibus & trochleis sola senium ad nsinistratione in sublime

tollunt; cum magna navigia absque remiS aut Velis, solo paxilli benescio carinae affixi celerrime promoVent; cum sola bacillorum vestibus appositorum Ope Vicem trochlea

rum supplent. Verum cum de his & aliis seorsim agamus,

plura non addemUS.

De Architectonica opus non est ut quidquam dicamus,cum ipsa satis loquantur opera. Si Babylonis moenia, AEgyptias Pyramides & Amphitheatrum Romanum conferamus cum muro jam a mille nongentis annis exsi ructo& ad mille mi nimum Pasic M. porrecto, meras agemus nugaS. Taceo jam turres ex murra seu porcellana fabricatas ad mille &plurium pedum altitudinem, Sc pontem ex solidissimo maria more aestuario marino oppositum&ad quatuor passi millia porrectum, & alium pontem uno tantum quadringentorum pedum fornice suffultum, & infinita alia opera. Ut de Serum architectura bene iudicare possimus, non privata, sed publica spectanda sunt aedificia. Attamen etiam privatorum domos & structuras elegantia superare aedeS EuropaeaS, plerique qui Viderunt testantur. Musicam antiquam, Velut artem deperditam, multum deplorant Seres, nec magni faciunt illam quae hoc tempore superest. Credibile est facturam istam non aliunde provenisse, quam ex mutatione sermonis & linguae, quae apud SeraS seque atque apud nos fluxa est & instabilis. Idem Graecis evenisse alibi ostendimus. Illae ipsae tamen quae supersunt reliquiae susticiunt ut etiam hac parte principem inter alias gentes teneant locum. Tibiarum cantu longe superant Europaeos, apud quos nullae hoc tempore bonae reperiuntur tibiae; neque enim bonae sunt ullae, nisi quae ex cannis seu arundinibus construuntur, cum illae quae dolan-rax, quod inequalibus procedant fibris, raucum, impersectum

SEARCH

MENU NAVIGATION