장음표시 사용
132쪽
xxo DE TRYREMIuM ET thranitarum in I, Κ, aequali a mari aberant spatio, pedibus nempe tredecim semis. Eadem est ratio sedilium subjecto rum remo thranitico a X ad L & ab I ad M. Sed & quae usque ad scalmos supersunt vacantia remigibus spatia cubitorum quinque seu pedum septem semis, & illa quoque
Cum itaque ejusdem molis & magnitudinis fuerint remisuperiorum Zygitarum & thranitarum, superest ut totidem quoque his assidisse credamus remiges. Monuimus vero sex remorum ordines, triginta & unum continuisse remigum ordines, incipiendo ab infimo thalamita, usque ad H, premum Zygitam. Si ergo parem thranitarum addamus
numerum habebimus in septem jugis quadraginta & unum
remiges, per gradus in totidem assurgentes ordines. Jam vero cum ex Athenaeo constet quinquaginta remos in porrectum habuisse istam Philopatoris navem, altitudo vero septem fuerit remorum; clarum est trecentos & quinquaginta in unoquoque latere remos fuisse, ita ut septingentorum navis haec fuerit remorum. Sed Vero cum septem remorum juga, continuerint gradus, sedilia & remiges quadraginta & unum, & hoc quoque patet in unoquoque Iatere fuisse remiges bis mille & quinquaginta, ita ut totum remigium fuerit centum supra quater mille remigum. Rotundo tamen numero dicta fuit seu quadataginta ordinum navis, cum unum & quadraginta contineret ordines. Hoc confirmat Athenaeus, cum plureS quam quater
mille in ea fuisse scribit remiges. Transtra quod attinet, inter quae moVebantur superiorvi, Zygitarum remi, illa septem a se invicem abfuisse pedi bus, ex iis quae jam diximus, saris, ut puto manifeste potest colligi. Monuimus quoque spatia subjecta remigibus ino & P, destinata fuisse cibo nautico & multis aliis usibus. Forum medium, ad quod per multos descendebatur gradus, quemadmodum & in navi Hieronis, est Reliqui duo fori, cujus partem occupabant thranirae protendebaiarura scalb
133쪽
LI RURNICARUM CONSTRUCTIONE. ma scalmis thranitarum, usque ad navis costas. Quia tamen propter occursum thrailiticorum remorum incommodus istic esset transitus, alii utrinque superstruebantur fori, quorum licet non meminerit AthenaeuS, meminit tamen Piti
tarchus in vita Demetrii, cum distinguit catastroma a soris, ct dicit tria fere armatorum militum millia collocata fuissem , Momώδων ε Superiores hos soros
Graeci antiquiores appellarunt Eans pictos, recentioreS-m cp, quod militum & transeuntium cssent velut solum, pari ratione ac vocabatur ea catastromatis pars, in qua inferiores consiliebant milites. Quam autem alte navis haec mare subierit licet certio
assirmari non possit, minimum tamen ad viginti pedes infra maris superficiem suisse depressam ex eo confici potest, quod
utique profundius aquam subierit, quam Hieronis navis, longe illa minor, quam tamen non capiebat portus Syracusanorum, magnarum alias naVium capax. Reliqua quae ad hujus navis pertinent descriptionem, ex Athenaeo per me licet ut unusquispue pro suo colligat captu, nobiS enim ea dixisse suffciat, quae ad cognoscendos remigium ordines praecipue faciunt, unde & quid de omninni triremium & plurium ordinum remigio lentiendum sit certius aliquid in posterum statuere possimus. Quia tamen non desunt viri docti, qui non obstante ea quae consequitur absurditate, si
tantae molis remos singulis regendOS permittamuS remigibus ; mordicus nihilominus suam tuentur sententiam; ope rae pretium fuerit eorum excutere argumenta & videre
Quod itaque urgent thraniticos remoS a singulis rectos fuisse thranitis, i leoque majus meruisse stipendium quam
rhalamitas, qui brexioribus utebantur remiS, in eo omnino fallit illos ratio. Non enim ideo masor thranitarum erat merces, quod graViores tractarent remos, hunc enim laborem plures inter sese partiebantur; sed quod in reducendo supra caput remo surgere cogerentur, & non sedentes R tantum,
134쪽
Iu1 DE TRIREMIUM E Ttantum,sed & stantes remigarent; quod non iaciebant th lamitae, qui sedilibus suis semper erant assixi. amvis itaque plures eundem ducerent remum, quia tamen labo riosius erat eorum remigium, ideo dicti. Hesychius: p N3ιν η νωζ. Pari ratione , dicitur quod a stantibus
sublatissima caneretur VOCE. Cum vero negant apud ullum Veterem scriptorem occurrere mentionem remorum, qui a pluribuS ducerentur remi
gibus: & tum quoque non recte sentiunt.Fefellit nempe eos quod nescierint vocem remi apud Graecos & Latinos, non tantum accipi pro instrumento, quod tractant remiges, sed quemadmodum navigium & pro naVi S pro ipsa sumitur navigatione, ira quoque rem OS poni non tantum pro remi gio, sed & pro iplis remigibus. Itaque apud Ciceronem U. in Verrem cum dicit SyracusanoS piratarum multitndinem conjecisse ex ipso navigio, erat factum sex x orum nu-mcro, ViX aliter interpretari possis, quam de sex remigum ad eundem remum sedentium ordine. Cum enim myopa, rones dc caetera navigia piratica fuerint humilia & prorsus similia hodiernis galeis, absurdum omnino fuerit de sex remorum ordinibus in altum crescentibuS locum hunc expo nere, neque enim solent ad pompam suas exstruere naves piratae. Quod si sex tantum navem hanc instructam fuisse credamu S remi S, multo etiamnum hocsabsurdius, & inde paucitatem potius quam multitudinem piratarum colle gissent Syracusani. Superest itaque ut de sex remigibus eun dem regentibus remum locum hunc intelligamus. Quod siquis miretur sex remorum a Cicerone dici navigium quod sex remigum contineret ordines, idem & jam miretur licet, quod triremis & quadriremis & plurium ordinum naves,
nomen a totidem acceperint remiS.
Hujus porro vocabuli in hoc significatu ignoratio, fecit quoque ut non sintelligatur locus Manilii lib. V, cum dicit illum qui sub Delphino nascatur fore natatorem infignem,
135쪽
LIBuRNICARUM CONsTRUCTIONE. I 13 suturumque ut sit Fortuno remm in ipso. Quemadmodum vero hoc loco remum posuit pro remige, ita libro primo remigem posuit pro remigio, ω Tagus in cacum penetradit remige Pontum. Sic enim habent optima exemplaria, quae perperam mutata sunt a Viris doctis. Recte itaque in optimis glossis legas ; Remirum, Eadem quoque ratione accipienda sunt alia quae apud scriptores passim occur runt loca, uti cum apud LiVium lib. XXXIII memoratur navis Philippi regis, quam sedecim versis remorum agebant
Cum enim natura, ut jam ostendimuS, non patiatur ut tot remorum Versus, Vel obliquo, vel erecto ordine invicem
sibi superstruantur, clarum est & hic quoque remos poni pro remigibus, ct proinde locum hunc ita accipiendum, ac si
dixisset, remos sexdecim continuisse Versus seu ordines, cum vocibus istis promiscue utantur scriptores. Quandoquidem in magnis naVibus plureS semper sunt remiges, quam remicredibile est navem hanc non nisi quatuor habuisse remorum ordines, ita ut inseriores remi unum, secundi tres, tertii quinque,su premi septem habuerint rei niges. Verum
Locus Flori ubi dicit Antonii naves a Senis ad novenos
excrevisse remorum ordineS, eadem accipiendus est ratione, ut nempe per OrdineS remorum notentur ordines remigum,
remis vel singulis, vel pluribu S assidentium. Ut enim novem rcinorum fiat superstructio, id fieri non potest, & licet fingamus fieri poste, inutilis tanaen futurus est tantUS apparatus. Non me fugit ita interpretatos esse viros doctos locum Pausaniae in Atticis, cum scribit nullum se majus vidisse navigium eo quod esset in Delo, utpote quod a catastromate ad novem porrigeretur remiges, s
Sed qui altitudines metiuntur, non a summo, sed ab imo incipiunt. Itaque reponendum censeo es Superiores nempe thranitarum reminOVum continebant remiges. Hic est secundum v itruvium
136쪽
11 DE TRIREMIUM ET legitimus modus colligendi mensuram naVium, ex numero enim remigum qui superiores regerent remos, cognoscitur quoque mensura interscalmii. Eiusdem itaque men surae Deliacum istud possit Videri naVigium, ac maximae in.classe Antonii suere naves, si Verum sit superioreS remos. no vem fuisse ordinum. Plutarchus tamen & Dion etiam decem ordinum naves Antonium habuisse scribunt. Verum cum non constet quanta fuerit remorum longitudo in his navibus, unde ipsarum mensuram ct numerum remigum
possimus colligere, intempestiVum quoque est velle divina re, quot in his naVi S fuerint remorum ordines, " singulis remis assiderint remiges. Certius aliquid possimus assirmare de navibus Caesaris Augusti, quae aut omnes, aut certe pars major suere Liburnicae, quarum minimi remi erant trium maximi sex ordinum. Ut Vero haec planiora fiant, non inutile erit,si de Liburnicarum structura nonnihil dicamus. Licet antiquissimis temporibus ejusdem fere ac Liburnicae conditionis constructae fuerint naVes, siquidem myoparonesct caetera piratica navigia quoad remigium prorsus his fuere similia, nisi quod bello minus essent idonea, utpote apertat& rostris ut plurimum destituta; ignotum tamen fere fuit Liburnicarum nomen usque ad Augustum Caesarem, a cu-sus demum temporibus propter insignem bello Actiaco na
vatam operam, tantam obtinuere claritatem, ut praeter
Liburnicas vix alias bellicis usibus destinatas suisse com muni omnium serescriptorum constet sustragio. Fabricam earum multum a triremibus discrepasse docet Suidas. Nempe cum pluribus triremes assurgerent remis, quorum alii aliis csent altiores; & experientia nihilom iunus doceret istam remorum althtudinem haud parum ossicere celeritati naVium, simulque obserVarent, quanto vicinius mari esset remigium, tanto Velocius moveri navigia: illud jam olim commenti sunt, ut missis pluribus istis thalamitarum, Zygitarum & thranitarum. ordinibus, ad unum eundemque remiges omnes redi
137쪽
LIBuRNI EARUM CONSTRUCTIONE. ras gerentur remum, illum quidem longe majorem, quam sintremi inferiorum ordinum in triremibus, sed longe minorem remo thranitarum, qui ut plurimum stantes remigabant. Verum haec de illis Liburnicis accipi velim, quas Vegetius idoneae vocat mensurae, quarum remi a tribus, quatuor aut quinque agebantur remigibuS, quales hoc quoque tempore justae mensurae Vocantur Liburnicae. Nam quod minutas attinet, quarum remi a singulis pulsabantur remigibus, aut etiam illas, quae plures quam quinos in sin .gulis remis haberent ordines; quantae mensurae remos habuerint, vel ipse remigum satis possit docere numerus. .
Cum vero omnium Lournicarum, quot oi unquam ex-
structae sunt, aut etiam exstrui possint, maxima suerit illa Caligulae, quam ideo voeati Suetonius, quod in singulis remis denos haberet remigum ordines, necessum est ut ejusdem illi atque in navi Philopatoris; fuerint magnitu.
dinis. Pro ratione Liburnicarum, quae multum descrepat ab illa triremium, instructa fuit haec navis remis octoginta ab ivno quoque latere, remigibus vero in universum mille sex centis. Illa tamen remorum & remigum paucitas, si cum Philopatoris nave comparetur; hihil obest quo minus etiam celerius moveri potuerit illa altera, neque enim quicquam magis obest navium progressui, quam altitudo remigii, cum non possit valida fieri percussio, quando alte supra caput
elevantur remi.Liburnica etiam fuit illa Cati principis quinqueremis
quam memorat Plinius ubi de echeneide agit, quam qua.dringintos dicit habuisse remiges. Quadraginta nempe in unoquoque latere erant remi, & singuli a quiniS regebantur remigibuS. Quod autem haec Liburnica porrectius habuerit remigiuum, quam hoc tempore soleant habere Galeasiae, seu constratae Liburnae, quae quamViS sex cui etiam plures ad silii, gulos remos habeant remigum ordineS, non pluribUS tamen quam triginta utrinque instructae sunt remis; inde apparet
138쪽
i 16 DE TRIREMIUM ET vel multo latiorem in hac navi fuisse medium sorum, vel juga remigum multo suisse archiori compressa spatio, quam
nostra aetate fieri soleat. Ego utrumque verum esse existimo.Quas vero Vegetius describit Liburnicas, illas fuisse uno remorum instructas ordine, sed tamen plures habuisse re-imigum gradus eundem ducentium remum, id vel exinde confici potest, quod jamdiu ante Vegetii aetatem usus &fabrica triremium cessarii. ZoZimus enim fere aequalis Vegetio, cum hic sub Valentiano, alter vero sub Theodosio juniore floruerit, afirmat jam a longo tempore desiisse usum triremi Um, nescirique earum fabricam, licet eam tradidisset Polybius. Verba ejus haec sunt lib. V. aο κύω δέ-nt
tem texendi Liburnicas accepisse a Jadertinis Liburnis. Quod eo magis notandum, quod ab iisdem Iadertinis construendarum harum navium rationem dedicerint quo, que Veneti am crebra cum Jadertinis gesserint bella, notum est ex eorum historiis. Nec Adriatico tantum, sed& toto Mediterraneo mari quasi per continuam successsionem mansit illa Liburnicarum sabrica qualis sub Caesare& Au
gusto maxime commendata fuit. Florentibus Vero Veneto.rum rebus quantae fuerint horum Liburnicae seu galeae, ut Vulgo Vocantur, Vel exinde conjicias, quod in illorum commentariis IaaUticis memorentur etiam naves quae a mille aggerentur remigibus. Sed & constratae & castellis erant munitae. Harum vestigia in hodiernis etiamnum supersunt
Galeasiis, quae & ipsae constratae sunt &cas ella sustinent lignea, ut minime dubitandum, quin ut Galea est Libur
139쪽
LIBuRNICAE RuM CONSTRUTCIONE. I et navigiorum minutissimis. Verba ejus in Lexico haec sunt:
β ον abs, Quod autem Zodimus, in iis quae paulo ante adduximus verbis, scribit Liburnicas celeritate cessisse triremibus, in eo omnino selli eum certo scinatis. Fuere & in Antonii classe triremes, sed omnium scriptorum consensu sola Liburnicarum celeritate victoriam retulit Augustus. Itaque recte de iis Suidas eri mam; dubrum mim iii Nullum apud antiqUOS vel triremis vel cuiuscunque navigii habemuS exemplum,
quod velis remisque & stridentibus simul a puppi impulsum Ventis, plus quam mille ducenta uno die confecerit stadia. Et tamen cum hoc assirmat Aristides, de Libur- nica possit videri locutus. Artemidorus summam naviS celeritatem vocat, si diei spatio nongenta absolvat stadia. Antiquiores Graeci longe etiamnum minus dixere. At Vero multo velocius nostrae aetatis aguntur Liburnicae, qUce spatio unius diei millo & quadringenta percurrunt stadia. Sae. pe contingit ut Neapolitano portu solventes Liburnicae octodecim vel etiam septendecim horarum spatio Panormam adeant. Quin & unico die confecisse totum istud, quod Genuam & Massiliam interjacet, mare, a fide dignis accepi. Verum potuit alumento esse qui a Genua in Galliam tendentibus favet plerunque aestus, quem licet non magnum hoc , loco, libens tamen excluserim, cum sciam aestus beneficio etiam in hoc nostro Thanaesi duabus horis triginta passuum millia minutis confici actuariis, & plura etiamnum sicubi aestus sit faventio . Ut itaque comparatio posist institui inter summam Liburnicarum & triremium antiquarum celeritatem, inquirendum est, quantus sit aut suerit in mari tranquillo ad singulos remorum motuS utrarirumque progressus.
140쪽
118 DE TRIREMIUM ET In hodiernis Liburnicis cum instante portisculo maxime fervet latum ut vocant remigium, ad singulos remoruinductus praeterit Liburnica septem remigum juga, sive ut vulgo loquuntur felle lancate, id est septem remigum sedilia. Cum vero remigum juga distent spithamis quinque semis, sive pedibus quatuor & sesquiuncia, clarum est hodiernas Liburnicas ad singulos remorum missius progredi pedes viginti octo & uncias decem semis.
Triremium Vero maximus erat progressuS cum celeustes vel portisculus indiceret en Aor, seu remigium φ' Hujus celeusinatis non uno loco apud Grammaticos fit mentio. Desumptum nempe ex illo Aristophanis in equitibus ; et Ait m iobior, Epaph oc s. Cum pitylUS ederetur naVes dicebantur
ob de vir. Unde idem Aristophanes in Babyloniis apud
Auidam ;- metrυAων poθια - rum, Est vero pitylus sputum seu spuma maris quae ex Vehementi remorum percussione oritur, translate Vero pro ipso sono,
quem ista facit percussio. Inde est quod in Argo Navi apud Hyginum in Mythologicis Hercules & Idas ad pity
lumi sedisse dicuntur, qui Velut robustioreS, caeteros in edendo pitylo praeirent. Porro ex hoc celeusmate cum portisculus imperaret remigium undecim remorum, apparet quantum in singulis remorum missibuS prosecerint triremes.
Cum enim ex iis quae jam diximus satis nisi salior clare colligi possit, in triremium & plurium remorum oblique surgentium ordinibus spatium quod singulos intercederet remos fuerit pedum duorum & unciarum quatuor; hoc
quoque conficitUr, undecim remorum intervallum, addito ctiam spatio quod undecimum & duodecimum remum interjacet, continere pedes viginti quinque & uncias octo. Atqui Liburnicae, ut diximus, conficiunt pedes viginti octo& uncias decem semis. Tanto ergo Liburnicae celerius moventur triremibus. Multum
