장음표시 사용
141쪽
Li RuRNICARUM CONSTRUCTIONE. IE' Multum ab hac celeritate absunt naves onerariae seu rotundae, quae Vento & solis promoventur velis, quarum maximam celeritatem, si exigas ad celeritatem actuariarum, quae & velis & remissimul aguntur, invenies eas tertia sere parte tardius moveri. otidianis experimentis constat nullam onerariam Vento quantumvis favente tantumdem proficere, quantum actuariae Vel solo remigio. Quin & cessante remigio, solo Ventorum beneficio celerius moveri actuarias seu Liburnicas, quam quascunque rotundas seu onerarias naves, & hoc quoque constat. Causa non aliunde petenda, quam ex earum constructione & fabrica, cum certum sit naves longiores semper esse velociores
minus longis, si nullum subsit vitium quod earum retardet
cursum. Atqui naVes, quae remiS aguntur, omisso catastromate & habita tantum longitudinis ratione ejus partis, quae infra superficiem maris est depressa, tertia minimum parte longiores sunt onerariis, ita ut quam longitudinis ad longi tudinem, eandem quoque celeritatis ad celeritatem habeant
Nec existimandum onerarias antiquorum pigriores fuisse hodiernis. . Si enim exempla diurni earum progressus conferamus cum spatiis quae nostri seculi conficiunt onerariae,
aequalia & similia prorsus fuisse inveniemus, dummodo
aestum excipias, qui, ut diximus, ad parteS VOcanduS non est,cum saepe contingat ut in oceano naves Vento &aestu fer vente plus quam quinquaginta leucas seu ducenta passuum millia diei noctisque conficiant spatio, cum tamen in mari,
bus ubi nullus sit aestus raro sex pas una millia singulis percurrant horis. Quandoquidem vero tam in onerariis quam actuariis experientia docuerit alias aliis Velocius moveri,
multique causas quamobrem id fiat sedulo admodum in quirere suerint conati, & ipsi quoque naupegi, si ingenui sint, suam hac in parte palam agnoscant ignorantiam, non erit sors an inutile, nostros quoque hic interponere sensus,
ct pro captu breviter declarare, quid demum illud sit, quod S vel
142쪽
1 go D E T R I B. E M I U M ET vel inhibeat, vel acceleret naVium cursum. Licet vero plu ra sint quae ad velocem naVigiorum motum multum conse rant, nam & Velorum & mali, & antennarum & denique
suburrae collocatio & dispositio, haud parum ad
saciunt: praetermissis tamen accessoriis OmnibuS, solum prorae, puppis, carinae & inferioris alVei persequemur formam, quatenus haec omnia efficiunt, ut Vel tardius vel celerius
Primo itaque obserVandum, quomodo fiat quod cum a
quiete incipiat motuS Omnium corporum, eaque semel mota ex lege naturae semper debeant accelerari, si nullum aliud occurrat corpus quod motum Vel sistat Vel retardet; in navibus tamen contrarium contingat, Urpote quae e portu aut statione solventes, brevi supremum celeritatis suae gradum acquirant, ad quem cum pervenere non amplius acacelerantur, sed eodem Vento & aestu urgente, eandem quoque motus mensuram obserVant. HujuS rei causam ut habeamus, notandum, naVes quando sunt in statione, altius aquam subire, quam cum moVentur, & quidem quanto ,
Velocius moVentur, tanto altiuS supra aquaS exstare. Ne
cessario hoc ipsum contingere, dum obstantes fluctus elucta ri conantur, quilibet facile intelligit. Sed Vero quanto astius surgunt, tanto quoque Vehementius relabi & profundius aquam subire, ac propterea retardari, & hoc quoque necessium est. Haec retardatio quamvis in omnibus sit conspicua, crebrior tamen & manifestior in brevioribus quam longis apparet naVigiis. Quanto enim brevior est navis, tanto Opius mergitur & retardatur, quod secus se habet in longis navibus, quae prolixiores tyactus antequam
deprimantur absolvunt. Vel solis id planum fiet oculis, siquis illam, quam cursu suo, quum subinde attollitur &deprimitur prora, persequatur lineam, ista quippe talis est in brevioribus naVigiiS. At
143쪽
LIEuRNICARUM CONSTRUCTIONE. IsrAt vero in longioribus navigiis hujusmodi lineam describit prora Facile hinc conficias propter crebriores in longiori linea
prorae depressiones, tardius multo procedere breviores quam longas naVes, quae plureS uno eodemque tractu secant undas, cum aliae ad singulas impingant, attollantur ac dein deprimantur. Quod autem nonnunquam contingit ut brevioris carinae naves praevertant longiores, id Vel Vitio longarum, Vel convenienti aliarum tribuendum est fabricae. Tum Vero commodam navis habebit fabricam, si tacite & sine strepitu
undas superlabitur. Nam si contingat ut prora Vehementer ab undis verberetur, & multas excitet spumas, certum est et ob hoc ipsum tardius moveri navem, eadem prorsus ratione qua videmus globos serreos seu plumbeos e tormentis explosos, tanto longius ferri, quanto minori strepitu
aerem permeant. Idem in sagittis aliisque projectitiis licet
Ut Vero naves molliter unde secent, id praecipue prorae efficit constructio. Si enim illa brevis sit & pene ad perpendiculum assurgat, ita ut recta & adVersa fronte excipiat aequor, tarde omnino & pigre movebitur navis. Longa vero prora & oblique mari imminens, celeriorem faciet progressum, & quidem notandum quanto ea fuerit longior, tanto velocius ferri naVigium. Si itaque navium prorae ita fuerint conformatae ut in AB, segniter mDVentur.
Si vero talis suerit constructio ut in B C, celeriorcin habebunt cursum. Celctrimum vero si qualem B D ostendit linea structuram habuerint, S et Plurimum
144쪽
I31 DE TRIREMIUM ET Plurimum vero confert ad celeritatem ut linea B D non protuberet, sed introrsum Vergat; hac enim ratione fiet, ut pauciores prora propellat aquas ut obstantes & relaben-
res undae non retardent nec Valide percutiant naVigium,
sed placide & sine multa spuma subterlabantur. Si qua itaque navis, licet brevior fit, istiusmodi habueri: structuram, fieri potest, ut longiores celeritate superet, praesertim si recentis fuerit fabricae, & alterae vetustiores. Plerunque enim fieri solet, ut Vetustate labefactentur navium carinae, & ut prora & puppiS prius eleVatae, paulatim collabantur & subsidant, ita ut carina a prora ad puppem, in rectam propemodum extendantur lineam. Hoc autem si quando contingit, magnam celeritatis partem amittunt naves; si enim prora & puppis non sint elevatae, nec inter superficiem aquae & summitatem prorae justum satis jactauoni & oscillationi navis relinquatur spatium, prora nimis alte deprimetur, & non tantum retardabit cur sum, sed & ipsum tape submerget navigium, cum crebris experimentiS constet, naVes plurimas & pr esertim long in magnis tempestatibuS, prora alte sublata eademque mox relabente aquis obrutas & absorptas periisse. Huic tamen incommodo puto posse succurri, si naves fiant smodi Scepἀψ, translata nempe ad puppem majori saburrae portione, ut prora levior facta altius adsurgat, & minus periclitetur
Certum tamen est longas istiusmodi proras ut ad veloci.tItem naVium plurimum conserunt, ita quoque firmitati eorum plurimum obesse. Experti id jam olim fuere Athe
nienses in fatali contra Syracusanos conflictu. Q lippe
145쪽
cum celeritatis & agilitatis praecipuam haberent curam, plerasque suas triremes longis instruxerant proris. BreVes Vero erant Syracusanorum prorae, &ideo firmiores, & hac ratione consertim pugnando nec aperiendo latera elusisse agilitatem navium Atticarum fuse satis docet Thucydides. Sed cum alia celeritatio alia vero roboris & ad bellicos usus aptitudinis sit ratio, hoc dixisse suffciat, multorum
seculorum experientia constare, quanto curViores sint carinae & quanto longiori spatio supra aquae superficiem promineant prora & puppis, majusque oscillationi navium relinquatur spatium tanto Velocius ferri na vigia. Nostra tamen tempestate non observatur haec regula, siquidem ad commodam navigationem utile esse existimant, ut puppis prosundius aliquanto quam prora deprimatur. Ideo nempe hoc fit, ut gubernaculum tanto fortiuS ab undis adfligatur, quanto profundius aquas subit. Verunt saepe contingit ut ne sic quidem gubernaculo obediant naves,& licet obediant, eo ipso tamen quod naves fiant omῶ βο-as, tardiuS moVentur. Minus patiebantur id incommodi antiquorum naVigia, utpote quorum gubernacula, vel ad epotidas, vel aliquanto propiora extremae erant puppi, uti videre est in nummis & antiquis monumentis, &quemadmodum in tectis etiamnum fit Liburnicis, quas
galeaceas appellant. Quod si quatuor essent gubernacula, non tamen simul iis utebantur, sed duobus puppi vicinis naVes regebantur si mare esset tranquillum: quod si puppis tempestate sursum & deorsum jactaretur, omissis longiori bus altioris puppis gubernaculis, iis solis utebantur, quae ad epotidas essent, quemadmodum Chabriam secise docet
Quatuor gubernacula quae in navibus seu silvcφιν. i. &-erant, illa huc non faciunt, cum unusquisque facile intelligat, si prora pup Pis sint, & contra puppis. Vicem praestet prorae, necessario
146쪽
DR TRIREMIUM ET gubernaculorum loca permutari, prout vel ad proram vel puppem moveatur naVigium. Creterum si commodis simus gubernaculis eligendus sit locus, non dubitandum quin is futurus sit ille, qui remo tior aliquanto est ab extrema pups, quam qui nimium huic sit vicinus. Hodiernae onerariae irr magnis tempestatibus non obsequuntur gubernaculis, saepe aestuum serventium violentia impingunt in scopulos & importuosa littora, quod tamen rarius fiat, si aptiori loco apposita habuerint guber
Ut Vero cognoscamus quisnam collocandis gubernaculis sit commodissimus locus, quaerendum ad quam navis partem maximus sit aquarum allapsus. Illum non fieri ad me diam puppem, ubi Vulgo ponuntur gubernacula, id sic confici potest. Cum moventur navigia propelluntur & ad proeram coacerVantur aquae. Illae Vero cumulatae procedente
perpetuo navigio relabuntur in locum suum,id est in cavitatem quam navis alveus suo efficit transitu. cffamvis vero etiam pone & a lateribus ad replendam istam cavitatem
aquae accurrant, ut in scripto de motu marium olim monuimus, a nulla tamen parte majori defluant impetu, quam a prora, ubi est maximus aquarum cumuluS. Cum Vero omnia descendentia quamdiu descendunt accelerentur, clarum est aquas ad utrumque navigii latus a prora puppem versus delabentes maximam habere celeritatem, non ad mediam puppem, quam aquae pone effluentes praecipue replent, sed potius istic, ubi incipit curvatura puppis. Sit
enim ea parte, qua maris superficie ambitur naVis circumferentia, quam orAoreo seu Graeci vocant, istiusmodi
147쪽
A sit prora, B puppis. Aquae itaque motu naVis congestae& coacervatae ad proram A, primo quidem segnius defluunt ad utrunque navis latus CC, descensu Vero ipso augent celeritatem, donec perveniant ad D D, ubi intensissimus est aquarum lapsus. Inde repulsae occursu aquarum pone relabentium declinant ad E E, ubi demum sistuntur & lo cum dant aquis a tergo & utroque latere Venientibus. Sed vero constat gubernacula non ab insequentibus, sed ab affluentibus a prora regi undis, unde planum sit aptius collo. cari ad D D, quam ad B, quo vix attingunt subterlabentes undae, cum ad PD maxima fiat percussio& sussiciens ad regendam totam naVem, quae quanto longior est tanto facilius regitur, & quanto velociuS procedit tanto magis obsequitur gubernaculis, & hinc est quod longae naves facilius, citius conVertantur & circumagantur, quam minus lota gae, & quod minutae etiam cymbae, majori egeant gubernaculo. quam quaeVis maximae naVeS, cum enim noni alte aquam subeant, nec multaS propellant undaS, utique etiam imbecillis est aquarum relabentium asilUXuS, quapropter regi vix possunt, nisi enorme habeant guberna
Quod vero cinxi etiam mali collocationem nonnihil conserre ad celeritatem navigii, id cxinde fit, quod cum malus vectis habeat rationem, si is admodum suerit altus, ct Ventus summa impleat vela, contingat Ut nimia fiat oscillatio,. di prora prosunde nimium aqUa S subeat. Huic incommo--
148쪽
136 DE TRIREMIUM ET do nonnulli hoc seculo a Sinensibus edocti occurrunt, malum non ad perpendiculum erigendo, sed essiciendo ut ille nonnihil puppim Versus inclinatus assurgat. Ver Im Draeter deformitatem aspectus, inutile quidam existimant horionimentum. Multo enim commodius inquiunt Vitioliui coccurritur transferendo saburram,qua effici potest,ut quodcunque voluerimus navis habeat libramentum. Sed multa saepe id ipsum fieri prohibent,&saepe interclusus est ad saburram aditus. De triremibus, Liburnicis & causa celeritatis naVium, hactenus dicta sussciant De partibus & appellationibus antiquarum navium & praesertim Graecarum earumque fructura & symmetria multa dicendil supersunt, sed ea alteri loco reservamus, quando & Sericarum seu Sinicarum navium rationes & fabricam persequemur. Ut in caeteris artibus ita quoque in naupegicis gens ista omnes quam longissime post se relinquit mortales. Si copiam & abundantiam spectes, plures apud Seras, quam in toto reliquo
terrarum orbe inVenias naves. Si molem & magnitudin quaeras, Vel in uno flumine centena numeres navigiorum
millia majora quibusvis Gallorum & Venetorum Liburnicis. Elegantiam & pulchritudinem vel inde conjicias quod intus& foris auro picturata & splendidissimo Sinico incrustata
sint glutine. Sive remis, sive velis agantur, tanta est eorum Velocitas, ut nulla cum iis nostri orbis contendant na-Vigia. Licet ut plorimum unico, eoque arundineo instructa sint velo, majoris tamen illud utilitatis, longeque tutius, felicius & celerius eo navigant, ac fiat illis naVibus, quae tanto velorum instructae sunt impedimento potiusquam apparatu. In erigendo seu dimittendo velo nullus labor, nulla oritur molestia, cum totum sua sponte compositum& complicatum momento descendat, ita ut a petaplexis I sibi mutuo implicitis rudentibus & nauticis iunibus nullum unquam immineat periculum, cum malo tanquam cardini affixum velum quovis girgillo sit versatilius,& unico fune omnia peragantur. Robore & firmitates lucturae
149쪽
LiguRNICARUM. CONSTRUCTIONE. IJ J structurae quantum nostri coeli praestent navibus vel inde colligas; quod non tormentorum tantum ictibus, sed &quibusvis impune resistant tempestatibus; & quidem quod
magis mirere, quanto magis Vetustescunt. tanto plus acquirunt firmitatis. Ideo nempe hoc accidit, quod cum instaurantur naVes, novo integumento novisque taedis totas soleant praecingere, quas deinceps albo bitumine, galagmiam ipsi vocant, perungunt. Adeo autem saepe hoc iteratur, ut reperiantur naves quae sex Vel septem habeant prae cinctiones, & hac ratione ad aliquot etiam seculorum ea conservant perennitatem. Ut tam annosam attingant aetatem
multum quoque id quod dixi confert bitumen, utpote quod admixto: plumbo & scobe aerea eademque quam diutissime macerata ct subacta effciunt ut naves speculi instar reluceant, & nullum fere Vel cariem Vel putrefactionem sentiant. Ut plurimum tamen in bellicis praesertim navibus, bitu- minaetio haec sola calce & arvina seu pinguedine perficitur balenarum, quae c5mpositio brevi arescit & ferream sub
aquis induit duritiem & omnem prorsus arcet Verminationem. Cum autem novae praecinctiones seu nova fiunt operimenta, abraso Veteri novum inducunt bitumen, puncti nibus prius crebres VetereS perforantes tabulas, ut bitumen firmius haereat, cui deinceps novam praecinctionem eadem ratione bituminatam e tenuibus aptant tabulis. Si enim non sint tenues & plures quam quatuor vel quinque fiant praecinctiones, nimio laborant pondere & segniores ad progressum redduntur naves. Verum & huic incommodo, non tantum ampliatione veli, sed & multis etiam aliis occurrunt modis. In tractandis quoque remis, longe aliis praesta irtiores sunt gentibuS, cum continua & nunquam interrUpta tot millium AnnorUm experientia arteS teneant penitUS EuropaeiS ignotas. Quaedam apud illos naves quantumVis maguae unico P semper iub aquis latente aguntur remo, & quidem tanta T cele-
150쪽
eeleritate, ut plura quam centum passuum millia si is
absolvant diebus. Illa vero navigia quae furibus instruct a sunt remigibus, octogessis pura Vel centenis; raro siquidem, nisi in magnis admodum naVibus plures numerantur, licet . brevioribus longe, quam Vulgo apud Europaeos fieri soleat,
utantur remis, & singulis remis singuli adstent remiges, nihilo tamen segnius in pntur, quam Velocissimae maris Mediterranei eurseriae re aliquando Velociusui Et tamen nullam interioris alVei partem occupant remiges, eum sori sint extra navem, in quibus & nautae & qui remos tractant
citra vectorum versantur ineommodum. Mediam navem occupant atrium, & Varia circumcirca caenacula, cubicula,
popinae, loca histrionibus & symphoniacis destinata, omnia specularibus instructa fenestris, delibuta auro & pulche
rimis undique distincta coloribus, tanta denique & tam multiplici figurarum ornata Varietate, ut nulla quantumvis diuturna contemplatio asserat fastidiem & fati gentur priussculi, quam sarientur. Verum non desunt nonnulli qui utut ingenium, industriam & scientiam Sinis concedant in parandis iis quae ad voluptates &pacati regiminis utilitarem pertinent; nescire tamen eos inquiunt idoneas bellicis usibus fabricare naves. Sed qui sic sentiunt, committant se cum iis Sinis, qui insulam Foruinosam Batavis eripuere, aggrediantur si audeant eorum
classes. De absentibus & longe dissitis, audacter & confidenter loqui pluribus solemne est: iidem vero si coram fuerint, vix jam quisquam mutire audeat. Batavi quidem, qui apud Indos versantur, quique hujus gentis in praeliis
navalibus virtutem magno suo cum damno sunt experti, non dubitant licet inviti, navigandi & artium nauticarum peritia Sinas omnibus aliis praeponere. Nec aliter sentiuot Lusitani, qui floreiaribus etiam rebus suis, nunquam tamen classes buas ausi fuere cum Sinensium ut Vocant commitere
