Isaaci Vossii Variarum observationum liber

발행: 1685년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

LONGITUDINUM. Idy

Quod autem alii Arabes quinquaginta sex tantum millia singulis adsignent gradibus, exinde nihil aliud confici potest nisi quod ut apud Europaeos,ita quoque apud Asiaticos terra

marique variasse mensurarum rationes. Sufficit ostendisse, istis, quibus in mari Mediterraneo naVigantes etiamnum

utuntur milliaribus, illa ipse jam ante quinque secula usurpata fuisse Arabibus.

Ut vero clarius pateseat in Mediterranei maris menseracaeteros fere Arabes conspirare cum Nubiensi, hoc dixisse suffciat,praecipuos nisi sallor convenire in ea quam diximus longitudine. Itaque Alexandriam collocant in gradu lom .gitudinis quinquagesimo primo, decem nempe integris gradibus cum semiste occidentaliorem quam Prolemaeus fecerit. Chrysococces qui Arabas est secutus quinquaginta addit scrupulos; ita ut hac quoque ratione maneat disterentia novem graduum & O scrup. Neque est ut quisquam existimet ab eo longius in Occi

dentem removeri primum meridianum, quippe & hic,

quemadmodum & Ptolemaeus, os freti Gaditani, seu Calpen montem ponit in longitudine grad. I . Cordubam vero in longitudine grad. 8. scrup. At vero cum idem Chrysococces Antiochiae vicinae sinui Issico tribuat longitudinem grad. 61-SO, nimium posuit pro ratione intervalli ab Alexandria. Unde apparet si numerus iste recte se habeat, illum alios secutum fuisse Ar bas, qui inter Ptolemaeum, & istos qui contractiorem sacerent Mediterranei maris longitudinem, mediam Voluerunt insistere Viam. Veniamus nunc ad causam, qua praecipue impulsi Arabes, mare istud tam arctis constrinxere limitibus, & a Ptolemaeo, cujus magna semper apud illos fuit existimatio& auctoritas, tam longe recesserint. Praeclaram illos navasse operam in reducendis & dirigendis intervallis ad singula ventorum momenta, non est ut dubitemus, cum a sex plus minus iuculis usum acus magneticae a Sinensibus acceperint,

diuque

162쪽

r o D E E M E N DATIONE diuque ante Christianos nauticas pyxides ta triginta duas diviserint partes. Quae felicitas cum Graecis & Latinis non

contigerit, mirum videri non debet, si hodierni vi cum vulgo loquar Poriolani, Arabum mensuras & directiones continentes, aliquando fuit exactiores antiqui S. Neque enim Arabibus, praesertim antequam Turcis miscerentur, inexplorandis terrarum mariumque intervallis defuit diligentia. Late dominabantur non in Asia modo dc Agypto, sed & in Hispania & universa quae interjacet Africae ora.

QuamViS Vero ut caeterarum terrarum, ita quoq; totum Africae tractum qui ae Syria & AEgypto, usque ad Atlanticum protenditur pelagus, permensi sint diligentissime, progressu tamen temporis factum est, ut non satis fidentes itineri, bus, coelo petenda esse existimarint longitudinum momenta. Ut itaque & nunc complures, ita quoque & illi ex de . sectuum lunarium dissitis in locis apparitionibus & horarum exinde prodeuntium numero & momentis, longitudinum intervalla metienda esse censuerunt. Hac ratione sectum est ut mare Mediterraneum plus quarta sui parte fuerit multatum. Verum quam sallaces ad longitudines determinandas sint eclipseon observationes, ex iiSquae postea dicentur satis siet manifestum. Ut itaque verum maris Mediterranei habeamus longit dinem, non acquiescendum iis quos diximus portolanis, aut quotquot illos sequuntur nautis: Licet laudanda sit illorum opera quod singulorum locorum intervalla &aspectus ad quascunque Ventorum plagas tanta cum cura & diligentia annotarint, errorem tamen iis subesse, vel ipse terrarum, quibus hoc mare cingitur, situs & mensura possit eVincere, praesertim in ea parte quae est ultra fretum Siculum ; Propter contractiores enim mensuras adeo mutilata in plerisque marinis tabulis terrarum adsitarum adparet facies, ut CP

prus, Creta, PeloponnesuS, Asia minor, & oppositae orae Africanae integra tertia & aliquando majori etiam longitudinis parte mulctatae conspieiantiit. Hinc factum ut inplerisque

163쪽

LONGITUDINUM. I si plerisque nauticis maris Mediterranei tabulis, Iongitudinis non apponantur gradus, quo nempe minus haec terrarum adpareat deformatio, quae alias nimis foret conspicua, praesertim in ea parte qua in Orientem excurrunt. Ut autem vera huic mari reddatur facies, praecipuos aliquot hic annotabimus errores, qui in plerisque Poriolanista nauticiS comparent tabuliS.Cypro cujus longitudini Poriolani tribuunt ex xx III passM, Vera reddenda est mensura, quae est ut Veneti plerique affrinant, ducentorum millium passi sive ut ipsi incolae, CCX.

Cretae vera longitudo minimum est ducentorum & sede, cim millium P. Ipsi Cretenses etiam hoc seculo plura ali, quanto numerant millia. Et sane constat hanc Cypro esse longiorem. At vero in Poriolanis non nisi C x x x II insuta huic tribuun ur millia. Aucta & emendata hac ratione insularum Cretae & Cypri longitudine,jam quoq; subsistet nautarum sententia,affr-mantium Cretae orientale, Cypri occiduum promunctoria,& praeterea Alexandriam Jgypti. parili inter se distare in

tervallo, & perfectum constituere triangulum. Quod autem in Ptolemaei positione id non usque adeo Verum sit, ejus rei haec est causa. ErcaVit nempe ille in eo, quod BP Eacili meridianum nimis removerit a meridiano Alexandriae, utpote quos quatuor gradibus cum semisse distare crediderit, cum tamen vel nihil vel parum admodum a se invicem absint isti meridiani. Ex portolanis enim constate Hellespontum & Bosporum Tlaracium directionem suam habere, non inter Aquilonem & Libonotum, ut Ptolemaeus voluit, sed inter Africam & Caeciam, seu potius ut nautae Itali loquuntur, inter Graeco Levante, & ponente Libeccior: ita ut tota ea quae intercedit Thraciae portio Asiae cuasi in cumbat, & Propontis vix dimidiam habeat latitudinem, quam Ptolemaeus huic adsignet. Unde necessario sequitur emeridianum ByZantii multo esse viciniorum Alexandrino,

164쪽

DE EMENDATIONE quam ipse posuerit. Nec defuisse inter veteres qui eidem haec loca meridiano sit besse crediderint, patet cum ex aliis tum ex Strabone, utpote qui Alexandriam, Rhodum, Byχantium & ostia Borysthenis sub eodem collocant meridiano.

Aucta hac ratione Cypri & Cretae longitudine, satis quoque manifeste confici potest, quanto in errore Versentur, qui maris AEgei & Asiae minoris longitudincm, adeo in

arctum contrahunt, ut inter Taenaron Laconicae promontorium vulgo Malapan dictum, & Isum vulgo Ajasso nuncupatam, non plura qnam sexcenta & octoginta passuum numerent millia, cum tamen si non plura quam mille, ut Strabo, vel nongenta septuaginta quinque ut Ptolemaeus, Plura tamen quam nongenta intercedant pasi millia. Tobstant quoque mensurae terrestres, quae non permittunt ut totus ille Asiae minoris tractus, qui a Cnido, usque ad intimum sinus Issici excurrit recesium, tam iniquo includatur spatio. Si portolanos & marinas sequamur mappaS, non plura in illis huic intervallo adsignata inveniemus passuum millia quam CCCCXLVIII, quibus tuto possis addere, ducenta & quinquaginta millia. Nam ab Epheso quae multo est vicinior quam Cnidus, ad Issum recto itinere numerantur ab Artemidoro sexcenta queinquaginta ocim

millia, Itaque spatium quod interjacet Ephesum & Imti ochiam, quae bidui itinere abest ab Isso seu Alexandria confici scribit Euagrius diebus triginta, idque ab

expedito viatore, siquidem illi quem diximus numero, plura quam centum passuum in itinerariis adduntur millia, nempe propter viarum disiicultatem & obliquitatem. Nec longius ab Isso abest Byrantium quam Ephesus, si anfractus itineris auseras & verum ByZantio situm reddas, in quo ut diximus peccavit Ptolarnaeus. In itinerario Romano, quod Antonini esse creditur intervallo inter Byrantium & Antiochiam tribuuntur in melioribus libris milliae sagi CCLXXVI, stationes xxxvi sed propter montium

obstacula

165쪽

LONGITUDINUM.

obstacula obliquato nonnihil itinere. Si auferas in tervallum, quod Issum & Antiochiam interjacet, & obliquos tramites pari ratione in rectam redigas viam, habebis totidem fere stationes & passuum millia ac sint inter Ephesum & intimum sinus Issici recessum. Persequamur nunc eam quam ingressi sumus viam & videamus quanto intervallo distet ByZantium seu Constanti nopolis a Dyrrachio, seu huic Vicina Apollonia, ab utraque enim per viam Egnatium iter est Constantinopolin. In itinerario Romano inter Dyrrachium 8c ByZantium numerantur stationes triginta sex, passuum Vero millia D C CLI V.

Alio vero itinere quo ab Aulona per Apolloniam aditur Bydantium continentur millia DCCLVr, stationes vero triginta. A Turcis qui laxioribus utuntur stationibus conficitur hoc spatium diebus XXIV. Si itaque itinerario

Romano credendum, cujus omnes mensurae probe satis conVeniunt, tantundem fere itineris . est a Bygantio seu Epheso ad Issum tendentibus, quantum sit intervallum inper Dyrrachium & ByZantium, cum ea quam retulimuS Artemidori mensura non nisi duobus aut quatuor passuum millibus excedat alteram. Attamen via Egnatia licet non

multum sinuosa & per pasitium millia quam exactissime digesta, adeo tamen non fuit recta, quin aliqua sui parte multanda sit, si rectitudine in istam velimus ad normam exigeret. Itaque Strabo lib. VI I. cum scribit Viam hanc extendi ab Apollonia iis hie ad Hebrum & Cypselam oppi dum, tribuit ei longitudinem millium passi. DXX XV, sive stadiorum quatuor millium & CCCLVIII, secundum Polybii calculum. Atqui in itinerario Romano digesto ad lapides milliarios ab Apollonia ad Cypselam numerantur millia D LXX X II, quae mensura quadraginta septem pasi

millibus longior cst Straboniana. In ea Vero mensura qUaea Cypsela ad Bygantium superest, numerantur in eodem

itinerario millia CLXXIV, cum tamen Via recta non

plura quam centum Viginti ab aliis numerentur millia. At. X Nero

166쪽

Is EMENDATIONE vero Ptolemaeus, ac si mensura Strabonis nimia esset; adeo decurtavit haec intervalla ut inter Apolloniam & Cypsellam non reliquerit maius spatium CCCL xx I pasIL millibus. Cypsellam quippe octo gradibus & quatuordecim sexagesimis orientaliorem posuit Apollonia. Disserentiam vero latitudinis facit gradus unius cum semisse: quae mensura in istoc parallelo in millia passi resoluta, non plura quam dixi

mus dabunt millia. Licet reprehensione dignus Videatur Ptolemaeus, quod

contra omnium Veterum sententiam Viam Egnatiam tanta

sui parte tru iacarit, quia tamen non desuere qui etiam Pto. lemaeum nimiam dacedoniae Thraciaeque existimarunt tribbuere longitudinem, transeamus ad aliud argumentum umde clare cognoscamus utri rectius senserint

Alexandriam AEgypti & Pataram Lyciae sub eodem sitas

esse meridiano constat non ex Ptolemaeo modo, sed & plerisque portolanis, cum recta inter boream ct austrum eas distare affirmant. ByZantium eidem subesse meridiano, multis jam olim persuasum ut ex Strabone patet. Et sane qui sic credidere,inulto meliuS sensere quam PtolemaeuS.qui Alexandriam quatuor gradibus cum semisse orientaliorem facit Bygantio. Sed Vero de errore Ptolemaei in positione ByZantii, jam antea egimus. Chrysococcas, qui ex. Arabum sententia contracto mari Mediterraneo tabulas Ptolerimaei emendare conaturuest, duorum graduum disserentiam

facit. Siquidem Constantinopoli longitudinem tribuit graduum s. scr. so. Alexandriae vero S I. so. Siquis mensuras Poriolanorum diligenter persequatur & mappas

consulat nauticas, tantundem inVeniet.

Videamus nunc quem Libyae locum secet meridianus Apolloniae, a qua incipit Via Egnatia. Si eundem sequamur Ptolemaeum, inveniemus illum meridianum, qui tran sit urbem Apolloniam, transire quoque Syrtim majorem,& quidem inter vicum Oesporis dictum & Pontiam insulam, ita ut haec quindecim scrupulis iit orientalior, ille vero quinque scrup. occidentalior. Quia

167쪽

LONGI Tu DINUM. Quia vero planum esse videatur, si quod duos istos inredi jacet meridianos spatium, mutilatum aut ampliatum fuerae a Ptolemaeo in climate Apolloniae & Tantii, sequi etiam ut idem factum sit in omnibus aliis locis duos istos interjacentibus meridianos, idcirco persequemur intervalla quae, a parallelo Alexandriae occidentem versus usque ad meridia num Apolloniae intercedunt, unde quid de hac re sentiendum sit colligere possimus. Primo itaque explicemus intervallum ab Alexandria ad Cyrenam ct Ptolemaida celebrem Cyrenarum urbem. Itenerarium Romanum vulgo Antonini dictum, a Cyrena ad Rhacotin Alexandriae suburbium numerat millia pass. CCCCLXIV, a Ptolemaide vero ad Rhacotin millia passu um II X LIX. Ptolemaeus inter Alexandriam -& Ptolemaida ponit ditarentiam graduum undecim, & siccup. et . Hoc intervallum si redigas ad mensuram graduum paralleli Alexandrini habebis millia passi De hoc eodem

intervallo loquitur Procopius lib. v de aedificiis, cum Pent polin viginti dierum itinere abesse ab Alexandria scribit, to iidem nempe stationibus ac numerantur in itinerario Romano. Cum vero iter diei Procopius stadiis ducentis &decm includat, habebimus & hic millia passi quingenta& axaginta. Sed cum nulli diligentius singula Africae spatia sint scrutati quam Arabes, illo praesertim tempore quo Hispania potiebantur, literaeque inter eos florebant; videamus &horum quoque de hoc intervallo sententiam. Audiamus ergo Geographum Nubiensem, qui ut puto feliciter rem conficiet. Is igitur parte tertia climatis tertii describens iterti Syrtibus Alexandriam, dicit Barcam oppidum interjacere, aqua absit Alexandria stationibus xxx, pass vero millibus quingentis & quinquaginta. Singulas deinceps stationes & intervalla singula enumerar, non ier ambages, sed via recta per solitudines & arenas Marmaricae. Sed observandum culpa librariorum vel interpretis unam X a excidisse

168쪽

IM DE EMENDATIONE excidisse stationem, cujus intervallum fuerit xxv I mili passi Alias enim viginti tantum essent stationes & misi.passi 1 C x x IV, contra mentem scriptoriS. Oppidi vero Barcae situm ut cognoscamus hoc dixisse suffciat, illam non esse eandem ac sit Ptolemais, ut Strabo ct Plinius voluere, sed Mediterraneam, ut recte habet

PtolemaeuS.

Antiquissimam esse urbem patet non pluribuS tantum apud Herodotum locis, sed & exinde, quod ab ea nomen Barcaei acceperint, qui primi artem aurigandi Cyrenaeos docuerunt. Exhausta longo tempore vicinitate Ptolemaidis, translatis eo cum omnibuS suis aquis caetero quoque urbis splendore. Verum everse aquaeductu, deso lata postmodum Ptolemais, & tunc iterum habitari coepit Barca. QuamVis autem aquaeductum hunc instaurarit Iustinianus, fuit id ad breve tempus, cum jam a multis seculis magna ista olim Ptolemais in solitudinem abierit, &Paucis solum nota nautis nomine Tolometrae. Barca vero notissima Mauris & AEgyptiis, cum per hanc communis utrocumque pateat transitus. Ab hoc itaque oppido totus ille tractus qui Syrtim majorem & AEgyptum interjacet Barca appellatur. Sed revertamur ad istud quod institui

mus iter.

Cum itaque notus sit ex Ptolemaeo &Nubiensi geogra pho situs Barcae, superest ut Videamus, quam parva in tam vasto intervallo inter illos quos diximus scriptoreS occurrat disterentia. Ptolemaeo Barcae meridianus distat orientem Versus scrupulis novem a meridiano Ptolemaidis. Si redigas in passus, habebis millia septem cum duabus quintis, hoc est passus fere III s. Aufer hos numeros ab intervallo quod diximus secundum Ptolemaeum nitercedere inter Alexandriam & Ptolemaida nempe 386: & supererunt sp8:. Iotervallum itaque inter Alexandriam & Barcam Ptolemaeo est passuum pis supra millia D LXXV o I.

Nubiensis

169쪽

LONGITUDINUM. IS Zmbiensis vero Geographus intervallum inter Barcam& Alexandriam facit milt. pass. DL At vero millia passuum Arabica decimaquinta sui parte excedunt Romana, siquidem unicuique gradui adsignant non Lx, sed LVI. Pasi . mili. Secundum horum calculum habebis millia

Differentia itaque inter Arabes & Ptolemaeum est millium passuum Io . Sed si illos sequaris Arabes qui singulis gradibus adscribunt millia passi s6i invenieS mensuram haud multo tribus pass millibus majorem Ptolo

maica.

Si jam eundem hunc persequaris parallelum a Barca usque ad littus Syrtis majoris & inde porro usque ad locum ubi parallelus iste secatur a meridiano Apolloniae invenies passi mill j113 quae si jungas cum s 8, passmillibus, quibus distat Barca ab Alexandria conficies

summam DCCL xxx XII passi millium. Et tantum quidem est intervallum quo in parraticlo Alexandrino distat meridianus Alexandrinus a meridiano Apolloniae.

A Parallelo Alexandrino ascendamus ad parallelum

Apolloniae. Si illum persequamur in orientem tendenteS, donec Alexandrino occurramus meridiano, secundum positionem Ptolemaei, non prius illum habebimus, quam Cromnam attingamus, utpote quam eidem, quo Alexandriam, subdat meridiano, quod tamen fieri omnino non potest, cum Cromna ct tota illa ora Ponto adsita Euxino multo longius in Orientem sit abducenda. Patet hoc exinde quod Strabo, cui in rebus patriis praecipue credendum est, non uno in loco affirmet & doceat Amisium eidem

subesse m eridiano, ac sit is qui per intimum sinus Issici transeat recellum, quod longe aliter se habet in tabulis Ptolemaei, m quabus meridianus Issi distat ab Amiso gradibus quatuor de quinque sexagesimis. Error iste non aliunde promanavit, quam quod Macedoniam ct Thraciam, quatenus

170쪽

138 DR EMENDATIONE tenus inter ortum & occasum jacent, arcto nimis incluserit spatio & Propontidis situm & directionem non bene expresserit, ut Iam antea monuimus . Ipsa locorum in Thracia &oppositoAsiae littore constipatio & confusio manifeste vitium

ostendunt.

At vero si Strabonis & illorum sequaris sententiam qui

ByEantium & Alexandriana sub eodem collocatit meri diano, omnia recte se habebune. Ur totam rem conficiamus, colligamus intervallum quod in parallelis Apolloniae& ByZantii intermeridianus Apolloniarem & ByZantinum intercipitur, pari ratione ac in Alexandrino parallelo spatium quod hos duos meridianos intercedit subduximus Id si secerimus habebimus DC Lxxx XIII passi millia. Cum enim gradus in parallelo Apolloniae minus, in ByZantino Vero plus una quarta decrescant, non multum aberrabimus si medium teneamus & unicuique gradui quadraginta quinque tribuamus sexagesimas, & sic illum quem diximus conficiemus numerum. Quod si magis geometrice per ratio, nem triangulorum sphaericorum inquiramus excessum lateris majoris, non tamen integra septingenta habebimus passimillia, cum ad conficiendam hanc summam tria sere passuum desiderentur millia. Ex iis quae hactenus diximus satis est manifectum Ptolemaei rationes & mensuras optime se habere in AEgyptio, Marmarico de Cyrenaico littore, sed vero plurimum peccasse in Macedoniae, Thraciae & Propontidis situ, rectiusque de intervallo quo distat Apollonia a ByZantio sensisse Strabonem, & cum alios tum quoque Plinium cum Dyrrachi uin a ByZantio septingentis re undecim pasis millibus abesse

Fusius aliquanto & sorte ad fastidium usque prosecuti

haec sumus, sed ramen cum terrarum mariumque longitudo& situs absque his cognosei non possit, necessario dicenda

fuere. Revertamur nunc ad institutum & ut totius maris

Mediterranei longitudinem habeamus persequam ir litus Libycum,

SEARCH

MENU NAVIGATION