Isaaci Vossii Variarum observationum liber

발행: 1685년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

181쪽

LONGITUDINUM. - I6ycontinetur, causam praebuerit. Ut paucis expediam, factum id seculo superiore, anno Christi Is 11. & postea. Gravi nempe hoc tempore orta controversia inter Lusitanos & Hispanos de Moluccis insulis, utrisque eas sibi vindicantibus, delataque re ad geographiae peritos utrinque delectos arbitroS, non tamen convenere Vel in principio Vel in fine me. ridianorum, quibus utrorumque ditio terminaretur. Diviserat quidem Alexander sextus Pontifex orbem in duo hemisphaeria, quorum alterum orientale Lusitanis, alterum occidentale Hispanis cederet, sed lis erat de loco meridiani, qui duo istaec dirimeret hemisphaeria; Lusitanis indideniunde Ptolomaeus 'incoepit meridianorum initium sumentibus, Hispanis vero Meridianum primum ad Maranionis fluminis ostia removentibus. Sed acquishendum fuit utrisque in donatione Pontificis, qui primum meridianum astae, rat insulis quae vulgo dicuntur de los AZores. Sed neque sic composita lis suit Hispanis contendentibus Moluccas insulas ab hoc innitio abesse pluribus quam centum & nonaginta gradibus, Vel minimum centum 'ctoginta quinque; quoque id facilius obtinerent, assirmabant vastum istud mare quod littus Peruvianum & Philippinas ae

Moluccas insulas interjacet, non extendi ultra mille semcentas leucas Hispanicas, quae conficiant gradus sit quibus si addatur spatium a Peruviano littore ad primum meri.dianum, quod assumebant graduum esse circiter septuaginta isuperesse fere ducentos gradus, antequam TotuS impleatur circulus. Inde conficiebant occidentale hemisphaerium non Moluccas tantum, sed & totum illum tractum, quia Mo, luccis ad Malaccam usque porrigitur comprehendere.

At vero longe alium Lusitani posuere calculum. Illi ut . non tantum Moluccas, sed & totam Iaponiam orientali id est suo vindicarent hemisphaerio, incipiendo ab iisdem inbsulis de los Aetores: terminos ditionis suae non solum pro-moVerunt ad Moluccas, quas in longitudine 16O graduum

posuere; sed di pari prorsus ac Hispani ratione integros Z viginti

182쪽

IIo DE EMENDATIONE

viginti gradus longius sines suos produxerunt, ad insulas usque latronum & Japonensis insulae remotissimam partem, istic ditionem suam terminantes in gradu longitudinis 18o,

secundum ipsorum calculum:

In figenda itaque Meridiani circuli, qui per AZoridas transit, parte opposita, totis quadraginta gradibus a se in vicem discesserunt Hispani & Lusitanii quae differentia plane

est enormis, Ut pote quae nonam ambitus terrestris globi absorbeat partem. Attamen etiam publico edicto utraeque gentes caverunt ne in quibus Vis tabulis aut Sphaeris geographicis aliter gradus & meridiani signarentis r. Longe tamen absurdior est Liusitanorum sententia, qL fadum est ut extremae Asiae partes ita contractae in plerisque geographicis compareant tabulis, ut ne dimidia quidem parte se videndas exhibeant. Notandum tamen in iis Lusitanorum tabulis, quae disssidium hoc praecesserunt, istam non comparere deformitatem, utpote in quibus longitudines longe rectius se habeant, & fere cum PtolemaiciS conVeniant numeriS. Contractiori tamen huic terrarum mensurae, quam primo Arabes deinde Lusitani, & demum reliquae secutae sunt gentes, favent intervalla quae ex siderum defectibus vulgo deducuntur. Verum ut cognoscamus quam parum fiden dum sit fallacibus umbris, quarum nec principium, nec medium, nee finem quisquam hoc tempore adsecutus est,

sufficit hoc dixisse, si eclipseon, prout Vulgo subducuntur,

habeamus rationem, fore Ut terrarum ambituS trecentos

tantum & viginti contineat gradus, & ut sol spatio hora tum diem noctemque perficiat & mundum circumeat duabus horis & viginti sexagesimis citius, quam omnium

aetatum experientia docuerit. Nam sit ex eclipseon observationibus totum istud intervallum quod in occidentem pergendo a Philippinis seu Moluccis patet insulis, usque ad Limam & Peruviana littora horarum tantum sit 13t ut vulgo existimant, superevit lut quod: reliquunm est apasu a Peruviano ibitore usque Pleslippinas sit hoMoam 1 ol istie graduum

183쪽

graduum 16S. Atqui si planum secero, totam istud maris

Pacifici spatium non excedere mensuram graduum II 6, tota eclipsium male obserVatarum corruit ratio, & manifestum siet reliquas duas horas & quod praeterea superest spatii, in altero quod diximus quaerendas esse intervallo. Illas vero inveniemus si in supputandis telluris spatiis istamquam institimus teneamus rationem, & integra relinquamus spatia quibus singulis gentes in mensuranda terrarum suarum utuntur amplitudine. Veniamus erga ad maria & illorum quoque Vasta inquiramus spatia, ut exinde etiam terrarum aviacentium innotescant mensurae. Sunt qui nihil certi ex navigationibus propter Ventorum & aestuum inaequalitatem colligi posse existimant. Sed licet in pluribus locis haec valeat ratio, in Oceanis tamen Zonae fervidae subjectis, longe aliter id sese habet. Tanta ibi ventorum & aestuum est aequalitas, Praesertim si qui longius a littore sint provecti, ut paribuS temporum spatiis, paria semper absolvant intervalla. Una eademque semper flat aura, nullae ibi tempestates, similis semper aestuum ab ortu in occasum tendentium motus. Si non

nimis pigrae aliove naves laborent .itio, diei noctisque spatio centum & quindecim conficiunt passuum millia, ita ut

in utranque aurem ster tentibus nautis, neglecta omni Velorum & gubernaculi cura duos fere percilrrant gradUS, recta per mediam Zonam deferente eos aestu & aura aequabili. Itaque quae a portu Limae &littore PeruViano sol Vtant naVeS,

si recta in Occidentem pergant & nus iam dei lectant aut moram sectant, spatio quinquaginta dierum ad Latronum deferiuntur insulaS. Spatio Vero sexaginta dierum ad Moluccas & Philippinas perveniunt. Idem quoque colligi potest ex cursu illarum navium, quae ex Acapulco portu Mexis canorum ad Philippanas solVunt, quas plerunque attingunt die quinquagesimo. Cum Vero meridianuS: Aqua pulcitantundem distet a Philippinis, quam meridianuS Limae ab insulis Latronum,nonaginta sex nempe graduum inter Vallo,

184쪽

IIa I MEN DATIO NE superest ut totum intervallum, quod est a Peruviano lit. tore ad Philippinas, non excedat gradus centum & si

decim.

Q md siquis non contentus hiS argumentis, nondum ad mittat id quod diximus naves scilicet qliae sub aequatore deferente aestu Oceani in Occidentem tendunt spatio diei noctisque 3bsolvere & conficere centum & quindecim passuum millia, desinet is dubitare, si norit, non in Pacifico tantum Oceano, sed & ubique marium, quae intra tropicos sita sunt, idem observari. FrequenS est commercium Lusitanorum deserentium mancipia ex Angola ad Hispanos Peruvianos, utilitatis suae gratia illis ut plurimum licet clam istud permittentibus. SolVunt naveS ex ciVitate S. Pauli de Loevando &Carthagenam appellunt die quin . quagesimo, Vixque Vel citius, Vel seriuS portum hunc attin gunt, cujus rei argumentum Vel exinde sumas, quod non nisi quinquaginta dierum commeatu instruantur. Jam Vero inter Meridianum Angolae & Carthagenam intersunt minimum gradus p 6. Sunt qui majus faciant hoc intervaliatum, sed illos peccasse alibi ostendimus. Facile exinde possiimus conficere, adeo certam ct aequalem esse navigationem in media Zona aestum Oceani sequentibus, ut duos fere maximi circuli gradus singulis semper absolvant diebuS. Superest illa Oceani pars quae a promontorio Bonae Speiusque ad Moluceas & Philippiuas excurrit insulas. In ejus mensurra & longitudine non minus vulgo peccatur, quam inmensuris terrarum huic adjacientium. Longe majus est hoc intervallum, ac sit illud quod Peruvianium littus & Philippinas interjacet. In Iavae insulae situ Vigilati minimum gra duum error committitur. Licet saVentissimo anisi tempore&aes Esemper secundo a freto Banta mensi aliquis discedat, quinquaginta minimum dierum naVigatione opus est, priusquam Bonae Spei promontorium attingat.. Ubi Vulgo po-mm meridianus Molluccarum, ibi collocandum erat princlytum,

185쪽

LONGITUDINUM. I 3 cipium insulae Iavre; Moluccre vero totis viginti duobus gradibus promovendae ad Orientem, ct collocandae quatuor gradibus ultra illum meridianum, cui Latronum insulae subesse creduntur. Latronum vero insulae M ipsae ad viginti gradus promovendae in ortum & reserendae ad centisimum ct nonagesimum quartum longitudinis gradum. Proximaervero partes Japonicarum insularum, ubi est urbs o insula Firando, referendae ad gradum longitudinis Ip8 vel circiter. Licet non satis explorata sit insulae hujus magnitudo, hoc ta men constat, illam triplo fere esse majorem, quam in hodiernis compareat geographicis tabulis. Qiam nuper magnus ille peregrinator Tabernerius dedit tabulam, illa omnium est vitiosissima& ab imperitis compilata. Cum ex Iesu itarum observatione constee Osaccae latitudinem esse

graduum 3 si, sacile aliquis colligat, siquis illam examinet

tabulam, totam fere Iaponiam extra locum suum exulare,

nec Osaccam tantum, sed & ipsum quoque Meacum &quidquid supra illam est, non esse in Japonia, sed in istoc mari, quod Japoniam a septentrione alluit.. Quod eam, quam Pater Martinius dedit Iaponiae attinet tabulam, illa quoque mutila est. Prodiit quidem ista ex ossicina pautrum Societatis Iesu, qui soli Christianorum intima Iumniae perlustrarunt, sed ab Hollandis interpolatam esse, patet ex Belgicis appellationibus, quae in australi & orientali instita,

hujus littore passim occurrunt. Peccat quoqUe tam in longitudine quam latitudine hujus insulae, ut ex iis quae mox dicemus palamitet. Caeterum quod relicta & suppressa Sinensium de hac insu-la tabula istam admiserit, id nollem factum. Duas praeterea alias Iaponiae tabulas libris de arcano maris inseruit Dud leus. Una antiquioris est operis & minimum ante

sesquiseculum, partim ad nautis LusitaniS, partam a patribUS . SocietatiS composita, altera recentior & aliquanto contra Si i-or, neutra tameia integram hujus insuta exhibet mensuram,

neque enim ut diximus vel Lusitani, Vel Has pani permitte-

186쪽

1 EMENDATIONEhant, ut Milae prodirent tabulae, quae Veras terrarum in hoc tractu exhiberent magnitudines. Siquis legat scripta patrum Societatis Jesti, sacile deprehendet ex itineribus ultrocithoque crebro institutis insularu istam multo motiora comtinere interValla, quam q*se in iis, quas diximus, signantur, continentur tabulis. Unanimiter fere illi assirma, runt insulam hanc majorem esse Hispania, Gallia, Italiaque simul junctis. Caronius qui longo tempore commercii Hollandici ea in insula praefecturam gessit, multo etiamnum ampliorem facit in ea quam scripto suo praefixit tabella, ilia quidem muta & nominibus Vacua, unde tamen conficias

insulam vel peninsulam hanc porrigi ad plura quam mille& quingenta passitum millia. Latitudinem vero tribuit sexcentorum plus minus passi millium. Verum hic numeruS modum Videtur exc8dere. Ut autem Veram habea mus mensuram, tutissimum utique fuerit, si ut in aliis gentibus alibi, ita in situ & longitudine Japoniae, ipsos audiamus & sequamur Japonenses. Illi itaque adfirmant insu. lam Vel potius peninsulam suam porrigi ad quingenta milliaria Iaponica. P. Martinius in descriptione huius insulae singulOS gradus conseri cum triginta leucis Iaponicis. Id si verum est habebimus Iaponiae longitudinem mille pass. millium. Attamen in mensura milliaris seu leucae Iaponicae non conveniunt alii Musdem societatis patres, qui quinta fere parte porrectiora faciunt Japonica milliaria. Itaque quingenta Japonica milliaria cum trecentis sexaginta sex

leucis Hispanicis componit JoanneS Lucena in Vita XaVerii. Horum sententiam cum alii, tum quoq; continuator Barrosi Di lacus Couto lib. V III decadis V secutus videtur. Hanc si sequamur rationem, quae nisi saltCr verior est, habebimus

longitudinem imperii Japonici plurium quam mille ducentorum passi millium. Satis hinc conficias nullam nos hactenus Japonicam habere tabulam, quae legitimam litastis insuta ostendat mensi iram. Antiquior tamen illa quam diximus, si solam spectemus longitudinem a Libonoto in aquilonem

187쪽

LONGITUDINUM. Ipsavia donem porrectam, proxime accedit ad Veritatem. Nam quod latitudinem attinet, omneS in ea quamplurimum peccant, cum constet insulae hujus litus boreale, ad quod Christianis non conceditur aditus, tam longe in septentrionem excurrere, donec conjungatur terris Iesiensibus,

ita ut Iamnia fiat peninsula. Quod si non sit peninsula,

adeo tamen angi isto & horrido rupibus & scopulis ab illis quas diximus terris dirimitur freto, ut illud omnino im pervium esse affirment Japonenses. Quod si tam latum in tercedat pelagus, ac in plerisque videre est tabulis, sola cauronii excepta; qui fieri potest, ut insulaene, an continentis sint incolae dubitent IaponenseS PVenianaus nuuc ad ingentes istos terrgrum tractus, qui ab ultimis Sinarum & Talarorum finibuS in Orient m NX- currunt, ut ex illis saponicae infusae 'adeoque xσrrarum Omnium Veram cognoscamus mensuram. Vulgo appellantur

terrae de Jesio. Adierunt & illas quoque patres nonnulli Societatis Iesu, & mira prorsus de Vasta harum retulerunt magnitudine. Siquidem incipiendo ab insula Lqrea porrigi

ad sexaginta duos gradus recta semper in ortum tendenti. bUS prodiderunt, ita ut earum longitudo superet bis mille& sexcenta passuum millia. Verum numerus iste dimidia fere sui parte justam excedit mensuram. Hoc sic conficio. Ante quadraginta circiter annos naVes dua: iahi Hollandus misse ad explorandum mare quod terras se ens id se ricam interjacet, pertransito orientali littore Japonico; appulerunt ad terras. Jessenses & in gradu latitudinis si , de

prehenderunt nautae ultimum & maxime orientale harum terrarum promontorium, addentes illudi ducensi circiter& viginti pa uum: millibus Orie'taliuSi iesi leo, qui eosσ-mam Iaponiam stringit meridiano. Habemusser iiissem harum terrarum,inquiramus nunc longitu sinem .il am exhibebunt Seres, qui teste P. Martinio a Ermant, astam Talariae partem quae continet terras Jessensium, quaeque a prorum infla Leao tuns, sVe a nue. muri inensis illa: OUC SE

porrigi.

188쪽

DE E ME N D A et I o N Eporrigi ad sex millia stadiorum Sinensium, quae consciunt1 O pals millia. Atiferantur ab hac summa minimum quinque gradus, quibus promontorium hoc J ense otientalius est promontorio Iaponico, quod Nabo appellant,& auferantur totidem gradus qui intercedunt ab extremo muri Sinici in mare exeuntis, usque ad proxima Japoniae, supererunt minimum gradus viginti duo, quos si pro ratione .parallelorum & climatis Iaponici in passi millia resolvas, has ibita etiam ratione obliquitatis insulae inter Libonotum &aquilonem porrectae, invenies eandem mensuram,quam insu sis suis adsignant JaponenseS,aut etiam aliquanto majorem.

Nunc ut omnium terrarum Molvamus mensuras,

transeamus ad Vicinam Americam, utpote quae a terris Iessensibus ne bidui quidem navigatione absit. Adierunt hoc fretum Hollandi, eo, quo diximus anno, & in medio inVenerunt insulam duodecim circiter passimillibus ab ultrino Jes.sensis terrae promontorio remotam, & inde in euraquilonem ad centum viginti pass. millia porrectam, nusquam X X V III millibus latiorern, unde demum ad oppositam tellurem trajectus esset quinquaginta sex pass millium. Ignotas istas ct a se primum detectas terras vocaverunt terraS societatis Indicae. Sed vero eum totus ille quem adierunt tractus situs sit in latitudine quadraginta sex & quinque graduum, unde demum in eurum excurrunt littora,nullum est dubium quin terrae pertineant ad Americam, ita ut extremis Calisornice & Quivirae regionibus conjungantur quam proxime. Palam evincunt id ipsum non ea tantum quae jam collegimus terrarum intervalla, sed & navigationes, &praecipue itinera Hispanorum terrestria ab urbe Mexicana corum versus instituta. Qui ante centum quadraginta tres annos ad explorandum Ameraeae sinem ab Antonio

MendoEa prorege missi fuere Hispani, progressi fuere ad quadragesimum latitudinis borealis gradum, ubi est Quivi.

ra & aliquanto etiam ulterius, nempe ad promontorium MendoZinum, cui tribuerunt latitudinem graduum Plures

189쪽

Lo N o I T u D I N U I ZPlures quam nongentas Hispanicas leucas recta semper ad chaurum progrediendo emensos eos fuisse assirmat LopeEde Gomara, licet Herrera & alii, utilitati gentis suae studentes, ab hac summa dimidium sere detraxerint. Cum itaque in hoc Americano litore solus iste tractuS, qui a promontorio MendoZino, usque ad terras quas adiere Hollan di, nempe a di, usque ad xt latitudinis borealis gradum investigandus supersit; ne inexploratum hoc intervallum

caeteras quoque mensuras incertas reddat, dicamuS qua ratione & hujus quoque spatii colligere possimuS quantitatem. A Coreae insulat initio, sive potius a fine muri Sinensis, terra essensis in ortum porrigitur ad gradus 33. Freti latitudo patet ad quatuor circiter longitudinis gradus. Cum Voro quod a Mexico ad MendoZinum promontorium excurrit spatium sit graduum s 8, vel ut minimum secundum Hispanorum quem diximus calculum, jam habemus gradus so. Atqui ostendimus spatium quod Acaput cum portum Mexicanorum & Philippinas interjacet insulas esse graduum s 6. Phillippinae vero sub eodem, ac inuitim Coreae subjacent meridiano: unde planum sit, spatium quod jacet inter terras, quas Hollandi detexerunt,& MendoZinum probmontorium non esse majus gradibus sex, vel ut plurimum sex cum dimidio. Facile hinc colligas Japomam non nisi novem graduum freto dirimi ab America, quod intervallum Dudleus facit graduum q8. Superest spatium quod a primo meridiano ad Mexicum usque protenditur. Creditur id quartam partem ambitus

totius terrestris sphaerae constituere, siquidem nonaginta gradibus a primo meridiano abesse hanc civitatem assirmant Hispani. Nec obstabo huic sententiae, dummodo primus meridianus per Tenaristam transeat. Quo tamen de verita, hujus mensurae certiores fiamus, brevi tabella proponemuS aliarum quoque orbis partium longitudines, relictissque fere mensuris, quibus terrarum suarum spatia singulae metiuntur gentes, a quibuS non tuto receditur. Quo Vero

190쪽

NS DE EMENDAT ION E commodius res ea succedat, & ne numerorUm multitudo aliquam dissicultatem aut confusionem pariat, universum rerrarum orbem in qiuatuor aqUales disti inguemu S partes,

quarum unaqUaeque nonaginta contineat graduS.

Incipiemus vero ab eo qui Tenarissim secat meridiano, utpote qui & totam includat Africam & ad mensuras Ptole maicas propius accedat. Qui a d AZoridas ct insulam Corvi eum removerunt, illi futili omnino utuntur argu mento propter rectum scilicet hoc in loco acus Magneticaesitum. Vera causa quamobrem id factum illa nempe fuit, ut duodecim, quindecim, aut etiam plures, quos apud Ptolemaeum cum alibi, tum praecipue in mensura naariS Me diterranei redundare putabant lucrarentur gradus. Quidam alibi hunc defectum compensare suere conati & decem vel duodecim gradibus productius fecere spatium, quod ab Antiochia ducit Babylonem. CautioreS aliquanto fuere, qui has & similes ut putabant redundantias ad mare Pacificum tanquam satis capacem omnium errorum deportarent

Voraginent Verum cum de mari Mediterraneo satis dixeri mus, ct nisi fallor suffcienter ostenderimus mensuras Ptolemaei convenire cum mensuris terrestribus, opus non est plura attexere. Hoc tantum addimus, si in mensura maris

Tyrrheni nonnihil modum excesserit, facile id compensari, di primum meridianum, qui secundum ejus calculum secat

propiorem Canariam, quam Vulgo Vocant Fortem Fortunam, promoVeamus ad Tenarissam mediam Canariarum Verum noS retenta Ptolemaei mensura, quam & Arabes &Persae majori ex parte sequuntur, pimum orbis quadrantem terminamus regia Persarum urbe vulgo Spatiandicta, Pto

lemaeo Aspadana, qui ei longitudinem adsignat graduum Persae autem 86. o. Si huic summae addideris disse, rentiam meridiani Tenatissensis & Fortis Fortunae habebis exacte gradus 'O. Secundum

SEARCH

MENU NAVIGATION