Isaaci Vossii Variarum observationum liber

발행: 1685년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

211쪽

1N LuNA CIRCULI s. I pyspectantibus a monte Pico sitam esse ad eam partem a qua

Notalidum vero mercatoribus istis integrum non comparuisse circulum sole oriente, sed dimidiatum tantum aut potius semicirculari minorem, quemadmodum etiam fieri videmus in partibus lunae constitutis in confinio lucis & um brae: Tum demum integri adMrent cum toti Verticea alale illustrantur, tum quoque disparent istae Vulgo creditae, umbrae, cum sint sormae montium in aece refractorum. Sole vero altius provecto & inducente nubes seu fumidos , vapores, tum disparet relluris superficies, quo tiam experiuntur qui in Andibus id est Peruvianis & Chilensibus ver santur monilitas, qui em ma utino tempore imaginem montium in aere refractam aspiciant. medio die nihil om vino cernunt praeter nubes, illas quidem pellucidas & trans, parentes ut plurimum nobis suspicientibus, sed despicien tibus ita opacas, ut qui in istis culminibus versantur, geminum se videre coelum existimim, unum supra se. alterum vero pedibus subjectum. Idem quoque in ea lunae parte videre est quae a sole illustratur, ubi praeter ipsos montium vertices, si sim altiores nubibus, & circulos illos qui ia verticibus illis formantur, aliud nihil comparet. Ut seu stra Iaboraturi sint, si qui merent se ope cujuscunque telesse copii id efficere posse, ut ea DPque cernamus, quae in planitie lunae contingunt, cum ne in nostro quidem orbe, si qui ssupra nubes versentur quidquam: Videant, praeter aequabi- lem sibique semper similem nubium superficiem, & montiuum sublimium vertices tanquam insulas mari extantes,tectis :penitus & inconspicuis iis omnibus, quae Vel in ipsis nubibus, . . vel infra eas a nobis conspiciuntur.

212쪽

A Mon 'narita Solis radios per refractionem excipiens. B C. Circulus lucidus ab il lustratis a Sole montis partibus in aere roscido montem cingente resta stus& perfectunt constituenS annulum.

E. Pars lucida propter collectionem radiorum a sole o oblique incidentium in I L & refractorum ad E. M. Umbra Pici Tenarisensis, quam effcit pars lucidior in E. Si enim inter partes lucidas & minus lucidas corpus intercedat, necesse est ut a parte lucida umbrae jaciantur in minus lucidam. O O O. Sol multis quidem gradibus infra Horirentem depressis, in horiZonte tamen apparens iis qui Versan

tur in montis Vertice.

DIURNA

213쪽

D IURNA TELLURIS

CONVERSIONE

OMNIA GRAVIA TENDERE

AD MEDIUM. Uamdiu literarum & astronomiae aliqua inter mortales suit cognitio, tam diu etiam non defuisse qui Solem in centro mundi tanquam animam universi quiescere, terram Vero seque ac reliquos planetas circumagi crediderint, si non certis, satis tamen probis confici: potest documentis.

Pythagoram non primum fuisse qui hanc opinionem in vexerit, sed illum a Chaldaeis & AEgyptiis edoctum ita sensisse, & hoc quoque firmis satis adstrui potest argumentis Sed & antiquis imos Graecos &Romanos in eadem fuisse sen tentia & per Vestam, non tellurem, sed Solem intellexisse

eumque in medio collocasse, & hoc quoque constat. Quam. Vis Vero pleraque coeli phaenomena, id ipsum manifeste satis evincant, miror tamen eos qui magna cum diligentia cause hujus patrocinium susceperunt, Vel praeteriisse, vel leviter adeo attigisse argumentum, quod vel solum ad de monstrandum telluris motum potuisset sufficere. Si enim quiescat & non moveatur haec nostra tellus, ecqua possit comminisci ratio, qua ostendi possit, quare omnia gravia ad

centrum tendanti, At Vero si terram circUmagi statuamus,

jam non certam tantum, sed & necessariam quoque habe mUS causaria quamobrem graViora pleraque ad medium seu centrum Vergant. leViora Vero ab eodem recedant. QSippe Dd cum

214쪽

Eoa DE CAUSA GRAVITATI F. him ex lege naturae graviora quaelibet dissicilius moveantunsieri aliter non potest, si terra in Orbem VONatur, quin quae gravia sunt deorsum tendant, Veturi ad locum tanto majoris quietis, quanto minores & propiores centro sunt circuli &orbes in quibus gravia moventur, unde necessum est ut leviora quaeque corpora ad superficiem expellantur. Cum omnes physici, etiam illi, qui non admittunt terrae vertiginem, in eo semper consenserint, ut credant in motu circu.lari omnia gravia tendere ad ccntrum, levia vero ab eodem recedere, haud parvam tamen injecit dissicultatem, quod in

rota, quae in orbem movetur, conrrarium contingat, utpote

quae res quassibet impositas, non ad centrum deferat, sed excutiati Solum hoc susterit argumentum ut & olim

nunc quoque Velut naturx contraria explodatur telluris revolutio, fore enim existimant, si terra in orbem movea. tur, ut omnia a centro quam velocissime recedant, & tota

haec machina momento dissiliac Non satis seliciter huic objectioni occurrit sagacissimus Galilaeus, quapropter non erimus intempestivi si lianc remoVeamus dissicultatem. Manifestum est itaque quod simul ac rota motum concipit, simul quoque imposita quaevis moveantur corpora. At

vero illa cum inferiore sui parte rotam contingant, & a parte contactus mouum concipiant, non piniunt per aliam, quam per rectam moveri lineam, cujuscunque demum formae &ngurae fuerint istaec corpora. Si enim ejus sint generis ut circumagi nequeant, fiet ut simulac rota celerius currere incipiar, quam ut propter resistentiam aeris celeritatem rotae adsequi valeant, cito excutiantur. Quod si corpora exactissimae fuerint rotunditatis, multo etiamnum citius excutientur. Mota enim rota, simul quoque illa a puncto contactus, inseriae nempe, moveri incipiunt: sed vero ni tu ut dixi recto, cum ex lege Naturae necesse sit, ut quaecunque corpora super quodcunque planum ea ratione mo-Veantur, ut axem habeant parallelum seu aequedistantem Plano horirantis, motu semper ferantur recto. Haec

215쪽

DE CAus A GRAvITATIS. 2o3 Haec verissima est ratio quamobrem quae rotae ambu lanti imponuntur corpora semper a centro recedanc Sed vero si velimus essicere ut corpora quaecunque sive in aqua sive in aere collocata ad centrum se conferant, id demum consequemur, si talem indicamus motum, quo corpora erecto axe in gyrum moveantur. Clarissimum hujus rei

exemplum memini exhibuisse me jam ante viginti & plures annos in vase latioris fundi cui aqua esset infusa. Insectis

quippe globis plumbeis, ferreis & lapideis & aqua in cir

culum commota, haud obscure licuit observare plerosque istos globos ad medium vasis tendere praecipue plumbeos, aliquanto minus ferreos & dein lapideos. Lignei vero su pernatantes in aquae superficie, quod aqua essent leviores, illico ad oram vasis expellebantur. Quod si & illi aqua graviores fuissent, pari utique ratione ad medium confluxissent; nam sane scobs ferrea supernatans, & ipso quoque velociter medium occupabat. In hoc vero experimento praecipue notandum, quod siqui globi scabritie vasis ossensi motum inferne concipiunt, ita ut moveantur axe non 'est', sed inclinato & parallelo ad horietontem, illi nonnihil a centro recedant, sed ad breve tempus, donec nempe & ipsi erecto axe ad centrum

conssuant. Nisi enim axis rotationis ad horirentem seu fundum vasis sit perpendicularis,non vergunt ad centrum. Globi & quaecunque alia aquis mersa corpora, cum ab aquae vertigina ct ipsa quoque in orbem moventur, principium motus sui accipiunt ab ea parte quae remotior est a centro vasis. Cum enim quanto majores sunt circuli, tanto celerius moveantur, necesse est etiam ut ubi globi isti con tingunt majores aquae orbes, ibi rotari incipiant & velociori

obsequantur motui. -

Planum quoque est in istiusmodi vertigine globos & pleraque alia aquis mersa cum motum concipiunt, per helicem seu spiralem lineam ad centrum vasis tendere ita ut gravia

istas protrudant leviora & quanto graviora quaeque sunt

216쪽

DE CAUSA GR v I TATI corpora, tanto Velocius ad centrum tendant, quanto leviora, tanto longius ab eo recedant. Quod si aqua immota & quiescente globus aliquis vel serreus vel lapideus ita moVeatur ut axi S circa quem moVetur sit parallelus horoZonti. per rectam moVebitur lineam. Si axe erecto circumagatur, manebit suo loco: sest si & ab rerum progressiVum acquirat motum, utique tunc & is quoque tendet ad centrum, non quidem Vasis, sed ad centrum illius quem describit helicis. Quia tamen experimenta non semper succedunt, & dissicile sit globo sub aquis quiescenti motum addere Violentum, quo erecto axe circumvolvatur, & multo dissicilius essicere ut manente aXiS situ alium quoque progressiVum habeat motum; idcirco non acquiescebat huic experimento Jla. D. Joannes de Witte, Vir & ingenio & meritis erga rempublicam magnus, & scelere malorum civium iniquissima nuper morte extinctuS; iS inquam contendebat quibuscunque etiam corporibus posse duplicem hunc inesse motum &tamen recta progredi, idque patere in globis tormentorum,

qui cum exploduntur rotationem concipiunt & tamen recta feruntur. Ego Vero argumentum hoc sic retorque ham, globos istos cum C tormentiS emittuntur, circumagi quidem,sed ea lege,ut axis rotationis semper ad horigontem sit parallelus. Istam Vero rotationem si cum motu progressivo comparetur, admodum esse imbecillem, quia tum

demum globi isti velociter rotari incipiunt, quando ad terram seu aliud corpus impingunt, ubi quidquid fere motui

progressivo aufertur, accedit rotationi. Et tamen quantumvis imbecillis in initio ista sit rotatio, esse nihilominus verisimile, ut si non magnam, aliquam tamen mutationem

inducat in directione lineae, quam globi motu suo describuot, cum deorsum seruntur. Qiuod si fieri possit ut qui e tormentis exploduntur globi axem rotationis habeant erectum & tamen recta procedant linea, tum demum Validum fore hoc argumentum. Tutius

217쪽

DE o Aus A GRAVITATIS. IosTutius itaque proposui exemplum petitum a turbine projectitio quo pueri uruntur, qui statim a vinculis libera tus & supra planitiem emisius magna peracta helice ad centrum se confert, eluctatusque ambientis aeris resistentiam circa proprium moVetur axem. Quamdiu ille erectus est, tamdiu tranquillus & sine murmure in centro motus sui subsistit. Idem vero peracto propemodum motu, primo vacillat, dein concidit, &mox inclinato & parallelo ad lao-riEontem axis situ cum strepitu quam longissime a suo provolvitur centro.

Satis ex hoc colligere possimus exemplo, quod in stante& quiescente contingit aere, idem quoque in quiescente

futurum aqua, si contingat ut globus erecto axe circumactus, simul quoque progressiVum habeat motum. Ut Vero credam globis h tormento exclassis idem accidere facit exemplum illius globi, qui in Brabantia circa hujus seculi initium

contacto prius muro in arenam delatus, peracta brevi helice in centro silens&Veluti quiescens supra erectum Volvebatur axem. Vidit & accessit hunc praeteriens & percussit pede, unde sectum ut globus mutato axis situ & priori restitutus motui, alterum misero pedem demeteret. Simile ferect nos vidimus Fiunt turbineS pedali fere magnitudine,

e buxo ut plurimum & forma cylindrica . qui siphoni ligneo

utrinque persorato inseruntur, & restibus a duobus distin guntur hominibus. Cum laxatis habenis C siphone excidunt, ingentem edunt fragorem, magnosque describunt Orbes, priusquam in centro quiescant. Verum contigit ut necdum peracta helice ad obicem impingenS eVerso axe conciderit, rectaque quam longissime procurrens linea, senis obambulantis sustringeret tibiam. Haec dixisse suffciat, ut cognoscamuS, quaelibet corpora

quae ab aqua, aere, aethere aut alia ambiente materia circumaguntur, Vel etiam illis immotis, quae alia Vi impellente ea lege moventur, ut axem habeant erectum; semper centrum petere, ab eodem Vero recedere si jacente aXe circUm- .

volvantur. .

218쪽

uos DR QAus A GRAv1xATIS. volvantur. Clarum hujus rei exemplum exhibere etiam possint typhones seu turbines in mari, & venti qui in angi portis & aedium angulis omnia in gyrum contorquent, sed cum ex iis quae diximus res plana sit, pluribus non opus est

documenti S.

Duplex porro haec vertigo eum non exemplum tantum, sed&causam tam diurni quam annui motus, quo circum Solem tellus nostra sertur maniseste ostendat, , satis nisi re-lor solidum praestat argumentum ad convincendos eos qui

utrumque hunc negant motum. Sed & non claram tantum, verum & necessariam exhibet rationem, quamobrem omnia gravia ad centrum tendant. Hoc praeterea docet,

quare axis telluris semper sit erectus & sibi parallelus. Id enim si non esset, nunquam magnum suum tellus absolveret orbem, semperque a Sole & centro uniVersi recederet. Quod autem non per helicem sed per eundem semper tellus move, tur orbem, hujus rei minime obscura est causa, cum ut reliqui planetae, ita quoque tellus nostra pro ratione molis& gravitatis aequali semper virtute Solis in suo sustineatur M. Frustrasunt qui ad magneticam confugiunt virtutem, nihil illa ad motum seu directionem telluris consert. Magnes quippe non dirigit tellurem , sed a tellure, eundem semper in sua vertigine servante axis situm, ipse illa virtus in

magnetes transsertur.

219쪽

SIBYLLINIS

Misque quae Christi natalem praecessere

ORACULIS

ACCEDIT Eiusdem ad priores de posteriores P. Si MONII ORI ECTION E

SEARCH

MENU NAVIGATION