장음표시 사용
51쪽
. ROMAE VETERI F. 3pnata fabella de occiso a Semiramide Nino. Miror virum doctum, qui eruditas in hunc scriptorem dedit observati ones, legendum existimasse AtD N or. Porro quominus suspecta cuiquam esie debeat haec inscriptio, facit testimonium Isidori Characeni, Scriptoris side dignissimi, utpote nati in Susiana ad sinum persticum, eadem qua Dionysius o νε-Pm; urbe, & ejusdem sere aetatis, cum sub Tiberio& postea floruerit. Is quippe suo etiamnum tempore hanc Semiramidis statuam superfuisse scribit. Verba ejus ex veteri libro integriora quam Vulgo legantur, non pigebit adscribore. Sic itaq; ille in II bivs u. O c o Z-po o
Veterum Graecorum errorem secutus est etiam Suidas, cum Ninum urbem a Semiramide Babylonem cognomina, tam fuisse scribit. Hinc quoque factiam ut Ninum ad Eubphratem sitam suisse scripserint nonnulli, quem in errorem otiam Diodorum Siculum impegisse miror. In eo certe mi nime secutus est Ctesiam, cui optime notus fuit Nini
Quod autem Ninum alii ad Tigrim, alii vero ad Lycum amnem collocarunt, in eo nullum est dissidium, utri que Verum dixerunt, cum totum illud spatium quod a Tigri ad Lycum extenditur occuparit haec civitaS. A nullo certius peti possit verus Nini situs, quam a Ptolemaeo, qui eam ponit ad Tigrim, quinquaginta circiter passuum millibus ab eo loco, ubi Tigri miscetur Lycus. Verum idem cum obliquitatem Luci non signaverit, contentus sontes indicaue& praeterea locum ubi amnis hic Tigri miscetur, certo ex illo haberi non potest, quanta fuerit Nini cum suburbiis lon. gitudo. Si amnis hic recto potius quam tortuoso incedat tramite, habebimus intervallum inter duo haec sumina
52쪽
MAGNITUDINE quadraginta aut ut plurimum quadraginta quinque milli. um passuum. Non est autem insolenS ut magnarum urbium suburbia, ad aequale, a ' etiam in longius excurrant spatium, quam sint illa, quae muris includuntur spatia. Cum autem Ninus intra muros longa fuerit centum &quinqiuaginta stadia, & sita fuerit inter Tigrim & Lycum, non est incredibile suburbia ejus non attigisset tantum utrumque flumen sed & excessisse. Quod si non hac rautionc ejus spectemus longitudinem, seu potius illam ad ripas Tigris porrectam fuisse existimemus usque ad conssu entem Tigris & Lycii ad spatium millium quinquaginta, uti ponit Ptolemaeus, habebis & sic quoque trium dierum
iter, nec opus erit Verba Prophetae ad urbis restringere ambitum. Sic quoque Verum erit quod scribit Aristoteles in Politicis capta Babylone fuisse quosdam in remotissima civitatis parte; qui non nisi post tertium diem captos se esse censerint. Nempe & ille Babylonem pro Nino
od itaque ambitum Babylonis attinet, clarum est: Plinium dum Herodotum sequitur errasio, & mensviram moeniorum Nini, non Babylonis posuis te. De Ctesiae vero& Clitarchi mensura minime dubitandum existimo. Verum illud non constat an tempore Ctesiae aut etiam Alexandri tan tae ac prius magnitudinis fuerit Rabylon, ac ne illud quidem ausim praestare, sub Nabuchodonosoro majorem quam alias fuisse. Dicitur quidem ille ampliasse Babylonis moenia, sed cum pluribus urbs illa quam bis mille ante hunc floruerit annis, quis Vadem se sistat vergente ad finem hoc regno idem non illic contigisse quod Romae factum suisse diximus sub Caesaribus, qui decrescente perpetuo urbe &imperio semper tamen amplificatores videri & dici volue
Verum ut ad Plinium redeam, si ille contentus ea quam Ctesias moenibus Babylonis tribuit mensura, ad hanc urbis
expendisset magnitudinem; utique deprehendisset
53쪽
A L I A R U M URBIUM. Romam etiam intra moenia sexta sere sui parte excessisse amoplitudincm Babylonis. At vero si Nmi urbis aream moenibus inclusam componamus cum area Romae, & ipsa moenibus & Tiberi inclusa, inveniemus illam fuisse talium partium XIV, qualium Roma fuit VI II. Tanto itaque maior Roma fuit Ninus urbs. Quod si suburbia ejus, aequalia fuisse suburbiis ponamus Romanis; non errabimuS, ut Opinor, etiamsi Ninum tertia minimum sui parte Roma majorem fuisse existi.
Ner magnas urbeS omnino numerandae sunt Thebae Egyptiae, centum memorabiles portis &habitatae a septingentis aetatis militaris millibus, ut refert Tacitus, aut etiam pluribuS, Utpote cum decies centena armatorum millia ex
hac aliquando prodiisse & Strabo & complures alii tradiderint. Porrectam fuisse ad longitudinem quadringentorum& viginti stadiorum scribit Eustathius. Verum ex illis quae olim ad Molam monuimus, satis potest colligi, non levem suboriri difficultatem ex eo, quod & Herodotus &Aristoteles assirinent, totam olim AEgyptum Thebarum suis te celisitam nomine. Favent huic sententiae sacrae literae. cum Diospolin seu Thebas non tantam aquis Nili cingi, sed& mare munimenti loco habere. testantur: neque enim desola Thebarum urbe tam longe a mari remota commode
haec accipi possint. Tot tantisque testibus libens assurgo, idque eo magis, quod & AEgypti nomen sic accipi debeat. Totam licet spectes Agyptum, illa nihil aliud est quam Nilus, non Homero tantum, sed & re ipsa auctore. G stgyp
54쪽
DE MAGNITUDINE Agyptus enim non latius patet, quam quatenus excurrit& inundat Nilus, ut docet Herodotus. Recte itaque Stra bo, n Asrον ὴ εκα', εν ε mn tia
Itaque lygae fasciae sepulchralii RI, eam comparat, utpote cujuS limiteS non excedant inundationem Nili nec pateant ultra trecenta stadia. Verum non exinde conficiaS Homerum errasse, cum centum
huic urbi tribuit .portas, aut alios, cum quadringenta &plura eam in longitudine habuisse scribunt stadia. The harum nempe eadem fuit conditio atque Alexandriae,quae ut totam Mareotida suburbiis suis implevit, ita haec quoque omnia Thebaidis oppida velut totidem vicos aut suburbia suo complechebatur nomine. Nec dubitandum quin antiquitus antequam Nilus in Moeridem & Mariam paludes distractus efflueret, utraque hujus fluminis ripa adeo see quentibus fuerit exculta aedificiis, ut pleraque oppida Velut unam continuam effcerent ciVitatem. C A P. X.
Ddamus duas alias Alexandriam & Carthaginem
Romanae ciVitatis aemulas urbes. Si Alexan- ambitum consideremus, digna uti que non erat, quae hoc loco recenseatur. Nusquippe moenia nunquam excessere mensuram ab Alexandro conditore constitutam, stadia nempe C x x seu quindecim
passuum millia, quod ipsum tamen sp)tium angustius reddebant hinc mare inde Mareotis palus mediam urbem influenteS, ita ut ea parte non nisi septem vel octo stadiis pateret in latitudine, ut habet Strabo, vel ut plurimum decem, ut scribit Josephus, cum in longitudinem usque ad triginta eumderetur stadia. Quod forma ejus moeniorum ad ali
55쪽
ALEXANDRIAE ET CARTHAGINIS. aliarum urbium non fuerit exacta normam sed angulosa admodum, utpote quam chlamydi Macedonicae similem fuisse constat, utique mirum videri non debet, quod in ejus describendo ambitu a se invicem discesserint scriptores. Verum illud miror Agrippam apud Iosephumilia ea quam ad Iudaeos habuit concione, ur magnirudinem Alexandriae ostendat, hanc ipsam fere quam Strabo & alii moeniorum posuisse mensuram, nulla prorsus facta suburbiorum mentione, e quibus tamen praecipue & sere solis immensa urbis hujus aestimanda erat amplitudo. Ut iraque cognoscamus quanta fuere Alexandriae suburbia, hoc primo monendum, littus quod Canopicum dicebatur a Canopo oppido, hodie Bechur vel Albecura dicto, per spatium centum & viginti
stadiocum, in ea enim mensura exas e conVeniunt Strabo &Ptolemaeus,totum istud continuis habitatum fuisse aedificiis, cognoscitur non tantum ex Strabone & aliis, sed& exim- mensis quae hoc quoque tempore supersunt ruinis universum hoc intervallum sine intermissione occupantibus. In hoc
tractu erat Nicopolis suburbium triginta ut Strabo scribit ab urbe distans stadiis, seu potius, ut Iosephus habet, viginti, intercedente hippodromo & pluribus aliis aedificiis, quorum etiamnum supersunt rudera, sed praecipue Nicopolis, quam ipsa Alexandria non minorem fuisse assirmat Strabo. Sed de ipsam quoque illam famosam fossam, quae ab Alexandria & Mareoti usque ad Canopum extendebatur habitatam fuisse & quidem magnis Vicis docet Strabo. Taceo jamreliquasuburbia, ct illa presertim, quae
ultra sosiam per quam Mareotis palus m mare effluebat, in littore olim fuere Libyci H tenus ea tantum recensuimus, quae e mari sese spectanda offerebant, unde tamen satis colligas Alexandrta longitudinem, utpote quae in littore ad centum & quinquaginta minimum porrecta fuerit stadia, Videamus nunc urbis hujus prosunditatem, quem me morat Adrianus Caesiir in Epistola ad Servianum. Illam
56쪽
DE .M A G N I T U D I N Eut habeamus, dico addendam esse paludem Mareotidem,& quidem totam, si Straboni credere velimus. Is quippe
cum trecentorum fere stadiorum longitudinem huic tribuat, latitudinem Vero centum & quinquaginta, omnia ea nacia circumcirca pulcre habitata fuisse assirmat, eo mυκAcis eam doc oικί, α Itaque & Athenaeus &Athanasius& TheodorctuS & complures alii paludem hanc non vicinam, huic urbi, sed in ipsa Alexandria fuisse scribunt: ct cognominem paludi Maream, Olim mUnam Urbem, postea magnum Alexandriae factum fuisse vicum. Sed quid facias Plinio, qui ex Claudio Caesare prodit paludis hujus trajectum X X X, ambitum Vero C D passuum Millium p Cum in hac mensura meliora conVeniant exemplaria, non cst ut vitio laborare numeros existimemus. Dubium omne tollunt sequentia Verba, in quibus etiam major huic
paludi tribuitur mensura; Alii schoenos in longitudinem patere X L faciunt, schoenumque stadia triginta, ita fieri longitudinis C L mi . pas tantundem is latitudinis. Quantumvis hos numeros in angustum redigas, habebis tamen ambitum majorem quadringentis & x x I V pas millibus, quae profecto immensa est mensura prae illa Straboniana. Quid item sentias de Palladio in Lausiacis ubi describit iter admonicin Nitriae, & paludi huic adsignat L xx mitti passi trauectum, quem se sesquidiei navigatione consecisse testa.tur 3 Haec&similia cum legunt semidocti rident &risibilant veterum scriptorum inconstantiam & simplicitatem, ac stoliditatem vocant quidquid ipsi non intelligunt. Sciant itaque isti, omnes recte sensisse & scripssse, ii ullamque
hic subesse hallucinationem. Ut enim antiquam & naturalem, quam Strabo describit, paluS haec conseivaret mensuram; aut ut ad Vicies, imo & tricies majorem excresceret amplitudinem, totum hoc ex arbitrio & Voluntate Populi
pendebat Alexandrini, dummodo Nili non deesset beneficium. Cum enim non solum per fossam Canopicam, sed& per plurimas alias ex altiori & superiori AEgypto aqua Nili
57쪽
ALEx ANDRIAE ET CARTHAGINIS. sNili in hanc deflueret paludem, ut cum alii, tum praecipue Strabo & Palladius docent; ratio exigit ut pro mensura inorementi Niliaci plus etiam minusve inundarentur &pinguescerent arenosi & deserti alias exterioris Libyae agri. Ex immensa porro paludis huius magnitudine satis quoque intelligimus, fiere aliter vix potuisse, quin& Moeris quoque
palus pars fieret Mareotidis. Nec aquarum obstat libra mentum, effodiebatur enim telluS in usum aggerum, unde demum duplex oriebatur compendium, hac enim ratione non tantum quaquaversum admittebatur aqua, sed admisia etiam in editioribus agris detinebatur quam lititissime. Ex eadem quoque egesta terra oppidorum & vicorum strue bantur fundamenta ut quemadmodum passim alibi ini gypto supra aquas exstarent. Decem aut plureS maximos vicos in Mareotide suisse scribit Athanasius, tam vici nos urbi, ut non Alexandrini nomi, sed ipsius Alexandriae ipartes esse dicerentur, ideoque aeque ac Nicopolis, Eleusin, Necropolis ac caetera Alexandriae suburbia carebant Episco piS, at per Presbyteros regebantur. Itaque Ischyram qui
unius ex istis decem Vicis se Episcopum gerebat, negat Athanasius fuisse Episcopum. Quod autem in Notitia Mareotis recenseatur Episcopatus, id de altera intelligendum Mare otide, quae erat longe ultra hanc pallidem, Vicina sonti Solis & Hammoniacae regioni. Nisi potius inde id factum existimemus, quod Mareotis oppidum ademptum Alexandrinis attributum fuerit praefecturae Libycae , hac ratione factus fuerit Episcopatus. Vide legern Justiniani de Alex andrinis. Sex porro integros menses aqua hujus paludis catarractis detinebatur ab Alexandrinis, & cum LX profunda AEgypto, ut eam Vocat Iosephus, per hunc lacum primo Alexandriam, deinde Romam deportabantur praecedentis anni messes, reconditae Iaactenus in insulis & horreis cir .cumcirca paludem sitis. Ut olim ita quoque hoc tempore palus haec undique climgitur palmis. Nunc latronum domicilium, olim. Vero
58쪽
s 6 D E MAGNITUDINE accolae erant Iudari. De illis praecipue intelligenda sunt verba Philonis Iudaei, cum scribit decies centena Judae. orum fuisse millia' qui Alexandriam & AEgyptum
inhabitarent. Jam a temporibus Alexandri jus civita iis aequale cum Macedonibus acceperant. Postquam Nilus per multos alveos in siticulosam & incultam sint derivatus
Libyam, regioque illa habitabilis esse coepit; illi primi
fuere qui Vacantes OccupaVere agros. Hinc factum existi.
nio ut regio haec dicta fuerit Palaestina Libyca. Colligo id
ex Vopisco in vita Aureliani, cum scribit currum ejus triumphalem praecessisse ducentas diVersas seras mansuetas e Libyca Patastina. QEam autem habitatus fuerit hic tractus vel cxinde colligas, quod ex eo rempore Mareotis pro tota accepta suerit Igypto, ac si urii Versa AEgypti opulentia una cum flumine in illam transisset, frustra indignan tibus Agyptiis, quorum regio exhausta maxima fluminis parte adeo reddita est sicca, ut Nilum non nisi duobus hoc
tempore in mare exire ostii S assirinent complureS, cum ne conspicua quidem sint reliqua, quorundam Vero ne locus quidem compareat.
Non autem solas paludis hujuS oras occupavere Iudaei, sed & interiores vicinae quoque Libyae partes & praecipue
montem Nitriae contingentena, ut .dixitDUS, hunc lacum, implevisse monasteriis & coenobiis anachoretarum clare ostendit idem Philo. Nitriotas Vocat Ptolemaeus, nec dubitandum quin omnes isti fuerint Judaei. Sive praedicatione Evangelistae Marci & discipulorum ejus, ut Eusebius ct alii scripssere, sive sponte sua sola miraculorum Christi fama facti fuerint Christiani, non jam quaero; illud constat, aeque eos ac alios Essenos magna ex parte jam a principio Christianam suscepisse religionem. Si quis enim Philonis& Paladii de hoc monte conferat Verba, certo certi US inveniet illum ipsum Nitriae montem, quem Judaeorum tenuere monachi, Christianos postmodo tenuisse mona-- . . Cum vero absurdum sit existimare, Judaeos ex antiquis
59쪽
antiquis suis sedibus expulsos fuisse a Christianis, superest
ut credamus iudaeos istos monachos ad Christi transisse castra, quemadmodum optime obserVatum Thomae Brinnoni, admirandae doctrinae viro, de cujus insignibus erga me meritis alibi dabitur dicendi locus. Quod autem viri docti observant Essenos Palestinae non in omnibus convenisse cum Therapeutis seu Essenis A gyp tiis, nihil ad rem facit, cum & qui Judaeis in monte Nitriae successere Christiani monachi diversas habuerint in quibus unusquisque suo viveret more, ut monet Palladi us. Suffcit quod vitae sanctioris gratia suerint eremi incolae, unde eos comparat Iosephus istis Dacis seu Getis, quos ipse Strabo ,emma nominat. Apud Josephum non recte talegitur pro Sed & apud Eusta thium ad fg. ih ubi interpretatur abri
cum rechita; dicit esse, male depravata haec vox in mirabums. Dicebantur Vero quod in . nasi eria& domicilia in solitariis aedificarent locis estentque Velut conditores eremi. Hinc apud Athanasium in vita S. Antonii legaS, mus; fori Ased i , Et sane
urbes potius quam monasteria dici poterant ista habita cula, cum in quibusdam octo Vel etiam decem nonnunquam monachorum reperirentur millia. . Copiosi inter illos erant pistores, coqui, lanii, Zythi seu cereVisiae Agyptiacae coctores, & ne vinarii quidem ac placentarii de erant, praesertim illis qui in magnis Viverent monasteriis, quique commodis essent moribus. Nam si qui morosi&ad vitam civilem minus apti Viderentur, illi segregati a reliquis in tuguriis agitabant. Nihil denique inter urbes &monasteria erat discriminis, nisi quqd in his viri a mulieri,
Istos porro Iudaeorum sevi monachos seu tharapeutas vicinam quoque implevisse Ammoniacam ex eo colligo, quod & eam quoque tenuerint Christianorum monachi,
quorum examina dispersa fuisse per totam Libyam proprie dictam
60쪽
dictam, ut eam Vocat Ptolomaeus, docet Palladius in laisto ria Lausiaca, digna quae aliquando integra in lucem pro deat, vix enim parS dimidia vulgo prostat Miratur Strabo quod cum tantam puctoritatem Jovis Ammonis olim habuerint oracula, suo tamen tempore cessirent, plusque Sibyllinis quam istis tribuerent Romani; sed prosecto postquam Judaei facti suere Ammoniacae domini, neutiquam mirum debet Videri siluisse Ammonem &suc cessisse Sibyllina, id est Judaica oracula.
Nec tamen existimandum in ista Judaeorum conversione omnia tam pacate fuisse gesta, Ut non etiam inter hos&novitios Christianos gravissimae orirentur contentioneS,quin
potius illud ipsum quod decimo septimo Trajani anno Andreas quidam gessit bellum, hac ipsa credo de causa fuisse susceptum. Ut sic sentiam facit praecipue Eusebius initio lib. 1 v. hist. Eccl. ubi bellum istud a Judaeis suscitatumisisse scribit contra cohabitatores GraecOS, siVe emissi icu
Cum enim Alexandria, & huic annexa Libya proprie dicta a solis teneretur Macedonibus & Iudaeis, ne que enim ullae aliae gentes jure civitatis suebantur, planum
est illos quos Graecos sui sie scribit Eusebius fuisse Iudaeos, qui expulit ab aliis Iudaeis Alexandriam se contulerunt,
Hieronymus sic Vertit; qui in Libya erant, a demum cohat latores suos alienigenas dimicant. Similiter inpio is Alexandria Apud Cyrenen quoque es in Thebaide magiana seditione contendunt. Irarum Gyntilium pars superat in Alexantaria. Recte quidem si per cohabitatores alienigeonas intelligas Judaeos qui relicto Iudaismo facti essent Chri stiani, quales solent Judaei appellare alienigenas. Profecto non potuerunt Iudaei nisi cum his bellum gerere, cum soli, ut diximus, Judaei, totum illum Libyae tenercnt tractum Orosius vertit incolas. Haesitant quoque hodierni inter pretes, quia nempe ignorant Iudaeos Alexandriae & in sub
jecta huic aegypto & Libya habitantes pro Graecis suisse hah Ros, &sam ab Alexandri temporibus concessum fuisse
