Theatrum vitæ humanæ. A I.I. Boissardo vesuntino conscriptum, et a Theodoro Bryio artificiosissimis historiis illustratum

발행: 1596년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

s Theatrum

tias nobis esse gehennam & cruciatus: honores vanitatem,& onera intolerabilia .nostra Otia me- pram esse inquietudinem tam animi quam corporis. Potestque hF vita aptὸ comparari periculos et navigationi,in qua fluctuamus assiduo,mille te roribus periculis expositi:donec per irrequietum hunc Adria superatis procellis naufragi en, temtasin perveniamus ad mortis portu : quc solanos e tanto malorum & noxaru labyrintho eximit & liberat. A malis enim nos abducit mors, non a bonis. Tunc erimus beati,cum corporibus relictis,cupiditatum & cmulationum erimus exm pertes.Non deterret Sapientem mors, quae propter incertos casus quotidie imminet, & propter brevitatem vitae nunquam longe potest abesse. Hoc meditatum omnibus ab adolescentia debet esse,mortem ut negligamus: sine qua meditatione tranquillo esse animo quis non potest. Qui id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest.Mors terribilis est 1is,

quorum cum Vita omnia extinguntur. Cum igia tur sit omnibus moriedum, stultum est, dc esto2 minatum mortem pertimescere,quq finis est nostrarum miseriarum. Ex ipsa vita discede lum est tanqua ex hospitio,non tanqua ex domo. Quare id exiguum vitae spatiu, quod nobis largitur dia vina benignitas, ita transigamus, ut semper Deo

conditori nos submittamus, ac voluntatem nostram. Fugiamus ea omnia & solicite vitemus,

32쪽

mine humanae. 9quibus illius ira provocari potest: stemusque in

eo ossicio, & statione quae nobis iniuncta est, & aqua sine imperatoris iussu discedere piaculu est. Omnis nostra cura in hoc versetur semper si pos sum us, ut boni aliquid essiciamus ; sin minus, ut nihil mali: semperque ita vivamus, ut rationem

nobis reddendam arbitremur actionum,& cogitationum nostrarum. A recta enim conscientia tranSVersum unguem non oportet quenquam in

omni vita sua discedere. Nobis'; persuasum esse oportet, si Deum, hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose,

nihil incontinenter esse faciendum. Honesta bonis,non occulta quaeruntur. Ab ossicio viri boni discedere nemo debct. Nulla pars Vitae, neq, pu blicis, neque privatis, neque forensibus,neq; domesticis in rebus, neque si tecum agas quid,neq; si cu alio contrahas,vacare ossicio debet:in eoque

excolendo sita est vitae honestas ; & in negligedo turpitudo. At nihil la tetru, nihil ta aspernadum, nihil homine ingenuo indigni',qua turpitudinis

labe subire. Si in unu locu collata sint omnia mala,cu turpitudinis malo non erui cOparanda.Pe catum, a quo demanavit omnis vitae calamitas, fugiendum est,& evitandum,tanquam summum malum;quod divortium fecit inter Deum & hominem. Neque tantum ab iis criminibus cavendum est, quae in actum prorumpunt, omnibusq; nota sunt: sed danda est opera in locu demus vel

33쪽

1o Theatrum minimis cogitationibus,quae ad deliberationem adducere possint animos nostros. Quae parva de licta videntur esse, neque amultis intelligi possunt, ab iis etiam diligentius est declinandu. Impii semper intra se cruciantur: carnificem secum

trahentes malam conscientiam. Sua quemque fians, & suus error maxime vexat: suum queque scelus agitat, amentiaque assicit: Suae malae cogitationes , conscientiaque animi terrent. Hae sunt

impiis assiduae,domesticaeque furiae:quae dies noctesque poenas a sceleratissimis repetunt. Ratio nobis a Deo data est, ut nos ipsos cognostamus,& nostram originem, quae ad ipsum Creatorem

referenda est. Ratio reducat ad Deum cogitationes omnes nostras,& actiones vitae nostri ad eius praecepta accommodet. Neque id excellcns donum , quod nobis ab aeterno Patre luminum co- cessum est,in fraudem malitiamque covertamus.

Astutiae tollendae sunt, eaque malitia, quae Vult

quidem videri se esse prudeliam, sed abest ab ea,

distatque plurimum. Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest, quam cum in malitia inest simulatio. Cavenda sunt igitur deligenter ne nos fallant vitia,quq virtutem videntur imitari. Nam malitia prudeliam, magnitudinem animi super' bia in animis extollendis, liberalitatem effusio, sortitudinem audacia imitatur,& religionem super stitio. Pietatem sequamur, quae est omnium virtutum sundamentum.Pietate adversus Deum

34쪽

sublata, fides & societas humani genetis, & una

excellentissima virtus iustitia tollatur necesse est Pietatis regulas non ex nostro iudicio, nostris commentis, aut nostra ratione, sed ex Dei verbo statuamus: ex sacris literis quomodo pii vivere debeant probe edocentur. Deus vult coli, honorari requiri, non hominum madatis,sed ex suo praecepto. Illi iubenti humiliter,de revereter obtemperemus 1, illo loquente cernui nos demiti, mus , & prompta obedientia illius dictis morem geramus. Omnem vitae cutium quantumvis di scitem & aerumnosum attenter toleremus, &alacres traia figam us:certo statuentes nihil unquanobis accidere fortuito, sed ex illius providentia& volutate. Homo se morti prius quam vitae phrare debet, atque ideo putare extremum semper sibi diem adesse. Haec est enim hominis coditio, ut quam cito in lucem exeat, moriturus existat.

Stat sua quique dies, breve & irreparabile tepus

omnibus est vitae: Omnes una manet morS;&calcanda semel via lethi. Vt sunt humana, nihil est perpetuum datum. In luctu & miseriis, mors

aerumnarum requies, non cruciatus est. E vita tamen hac sponte nostra non licet exire. Vetat dominus ille in nobis Deus illius iniussu hinc demigrare. Piis omnibus est anim' in custodia co poris retinendus ; nec iniussit eius, a quo ille est nobis datus,e vita discedendum est:ne munus as-

35쪽

r L Theatrum tale acciderit,ut a Deo denunciatum videatur,ut exeamus e vita, laeti & agentes gratias pareamus emittique nos e custodia, & levari vinculis arbis tremur: ut omni molestia ac dolore liberati, antimo prompto ac securo simus, volentesque in a,

ternam , & plane nostram domum remigremus. Sin autem nihil denunciabitur, eo tamen animo

simus, ut horribilem illum diem aliis, nobis saustum & felicem putemus : nihilque in malis diIcamus , quod sit a Deo immortali constitutum. Novit Pater ille coelestis quid nobis sit expedies, quid utile,quid necessariundi nihil quicquam nobis deerit eorum,quς requiruntur ad nostram solutem, si ex illius providentia pendeamus, & nos illi ultro submittamus.Sive longa,sive brevis nobis vita concedatur, eam totam ita impendamus,

ne a Deo nostra mens deflectatur.In longo dieru numero nulla felicitas statui potest, sed in meditatione beneficiorum, quae assidue a coelestinumine recipimus: & in illius misericordia, quanos in Christo Iesu coplectitur: nosque gratuito, S perditione generali exemptos sibi conciliat, regni coelestis heredes facit. Tum denati erimus

beati, cum corporibus relictis,cupiditatu & pe catorum erimus expertes:& praesentia Dei altissimi fruemur: eaque vita aeterna, quam Deus promisit iis omnibus,qui Iesum Christum servatore fide amplexi, remissionem peccatorum illo in diante M satisfactore consequentur. Cum a prin-

- cipio

36쪽

cipio creatus esset homo ad imagine Dei, potuit non peccare: sed ab ea persectione, & excellen tistatu,in quo conditus erat, superbia & inobedie-tia defecit: dejectusque estiua culpa ab intcgritate suae originis, seque simul,ac totam suam posteritatem involvit maledictioni, ac damnationi aeternae. Omne genus humanti,quod ab impuro primi hominis semine propagatu est, perditioni est dicatum.Ne tamen in desperationem prςceps

rueret, statim consolationem audivit clementis-

si mi Dei,qui illi liberatorem,&servatorem promisit: in quem omnium oculos erigi iubet, tanquam in portum nostrae salusis certum, & unicii Illi quicunque firmas de adheserit, priori statui, imo excellentiori multo restituitur. Adoptantur enim fideles per Iesum Christu, & filii Dei sunt, sanctificati & servati gratia: neque illis restat ulla condemnatio: Deum habent propitium, reco-ciliatum: & servitio diaboli excusso liberi redduntur: Reliqui vero, qui justo Dei judicio in

sua caecitate relinquuntur, ii tota vita peccatis obruti, condemnationem sibi thesauriZant, ruia Nam,& mortem aeternam: Idque sua culpa: Nam Deus autor mali non est: Quod nos seruamur, Dei misericordia id beneficium consequimur.

Impii & rcprobi judicium Dei sentiunt, ut illius justitia manifestetur in filios irae ipsius. Conducit legem Domini nobis ante oculos propon re: ut in ea tanquam in speculo contemplemui,

37쪽

i . Theatro vitae humo . non solum quales simus, sed quales esse debe mus' quam longe ab illa perfectione absimus,

quae a Deo requiritur: ut agnitione nostrae miseriar & imperfectionis redemptionem nostram aestimemus : persectionemque nostram aliunde , quam ex nobis petamus: nempe ex Christo

qui pro nobis fide ivsssor factus apud aeternum patrem suum debita nostra luit, &justiciae divinae perfecta obedientia sitisfecit. Lex igitur paedagogi instar , fideles adducit ad Christum per quem adoptati, & spiritu ejus sanctificati, ex massa illa maledictionis eximimur, & filii Dei singulari clementia & be-

38쪽

Manili creatis.

CAP. II.

MVNDI CREATIO.

cui mastiat tonitus flectat miracula mundi, secere illius cogitur artificem. Puod patet in caelis, terraque marique,diebus Sex Deus excellens hocceperegit opus.

39쪽

Mundi creatis.

I principio creavit Deus coelum & te ram. Coelum suis luminaribus & exercitibus , acrem volatilibus, terram plantis , herbis, arboribus, animalibus exornavit, dc maria piscibus. Et haec creatio sex diebus absoluta est. quicuitque Deus a suo opere die septimo, & illi benedixit. Cum Dei essentia sit inco-prehensibilis, eiusque numen effugiat nostros sensus: quoties insignem & admirandam hanc mundi fabricam contemplamur, statim obruimur immensa vi fulgoris ; quae mentes nostras involvit admiratione Architectiti. Nullaque pars est huius operis, in qua conditoris potentia, sapientia, &ins ignis gloriar illius non appareant notae. Non solum literatis hominibus squi scientiarum cognitione considerant astrorum coel stium situs, motus, intervalla, proprietatesque, quae ex astronomiae doctrina discaturὶ sed etiam ipsis literarum rudibus haec admiranda videtur architectitura:quorum nemo est, qui non suspiciat S laudet Majestatem divinam, adoret illius sipientiam , & providentiam in gubernandis Omnibus admiretur. Imo ex tantis, & tam excellentibus creaturis, quae nostris oculis expositae

40쪽

Mundi creatis. I sunt,solum hominis corpus, siquis bene cotempletur; nemo est nisi plane mentis inops,& expers judicii, qui in eo non agnoscat sitis esse mi raculorum, ad agnoscendam Dei optimi Maximi bonitatem & potentiam. Vnde Philosophorum emersit opinio nos esse filios Dei, propter infinitas dotes, quibus Divinitas exornavit hominem. In quo tantum est artificium,tam admiranda concinnatio , & harmonia membrorum omnium,tam praeclarae facultates animae,ut divinitatem quodammodo prae se serat:Et videantur in compositione unius hominis concurrisse omnes Divinae sapientiae thesauri. Cum certe haec omnia contemplamur, & consideramus attetius, ea nos debent cogere,ut cernui majestati Divinar conditrici Sc conservatrici tanti operis submittamus: unique Deo omnem cultum, omnem adorationem tribuamus: ncc derivemus debitam illi observantiam ad creaturas, hominesque quantumvis dotibus insignibus exornatos. Cumque ipse Deus altissimus, infinitus, & spiritualis sit, nec acie oculorum nostrorum possit conspici; constructio mundi hujus, & gubernatio nos potest docere quantus & qualis sit conditor. Illumque judicare convenit ex tanto opere ; illum tota mente, ac toto corde amare Mamplecti: cum

velit nos in se respicere ; fidem nostram ad se dirigi, coli & invocari a nobis. A suis enim virtu-

SEARCH

MENU NAVIGATION