Theatrum vitæ humanæ. A I.I. Boissardo vesuntino conscriptum, et a Theodoro Bryio artificiosissimis historiis illustratum

발행: 1596년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

s VPulus aureus.

Mosi in specum compulso: Non tamen,inquit, rescii videbis faciem meam: quia nemo hominum me ινδες, potest videre & vivere. Apparuit & Manuae potri Samsonis in specie juvenis. Et Abrahamo via Gen is sus est in planicie Mamre inter duos Angelos: cuquo collocutus est, & deprecatus pro Sodo meis, qui paulo post horribili perierunt excidio. Ap-m paruit quoque in fornace ignis in campo Dura extra Babylonem, in quam conjecti erant juvenes Sidrachus, Misactis, S Abdenago : quod 'statuam erectam a rege noluissent adorare. Sed eae visiones factae sunt propter causas urgentes: neque permisit statuas erigi quae illum repraesentarent, ut visendum se praebuerat. Non enim potest majestas illa divina infinita & incomprehensibilis rebus quae sub sensum hominis veniunt

72쪽

Du primi a Nino erectis Assyrii priscostatuere altaria Belo,

Sacraque thurrcremis deveneranda focis. Hinc emersit claros Hero ab ad alii a Ferre, ' caelestes inter habere deos,

73쪽

ERosus tradit Ninum Babyloniae regem, & Semiramidis maritum, iste primum, qui post generalem diluvii magni inundationem squae sub Noa Iano, sive Ogyge prisco contigit)erexit imaginem Iovi Belo Iunonique parentibus suis, & Saturno Nebroto Rheaeque aviae: quibus no solum statuas in media umbe Babyloniorum posuit,sed etiam templa ac ceremonias sacras in corum honorem, & memoria instituit. Atque illi inter Assyrios pro Diis magnis habiti sunt: successuque temporis regu m dato illis honores divini,sacrificiaque tributae cua principio imagines ac templa memoriae illoruconsecrata essent.Ita factum est,ut hic imaginum cultus, & idololatria, quae ab exiguis principiis ortum sumpsit, longe lateque per totum Orbem terrarum dilatata, & diffusa secrit: Astuque Satunae qui Dei hominumque est inimicus in promulgata est haec consuetudo adorandi homines mortuos ab Assyriis ad AEgyptios , deinde per totam Asiam. Et brevi contigit, ut hoc exemplum pervagatum sit ad reliquas nationes, quae jam replerant terram colonus, di frequentibus

74쪽

Dii primi a Nim erecti. Πhabitatoribus. Quorum unusquisque proprios Deos sibi finxit, ex principibus vel regibus, qui populos pietate,consilio, beneficentia, vel poteria juvissent, quos post mortem, beneficiorum

acceptorum memores, inter coelites constituerunt,participesque fecerunt gloriae veri Dei sque non ignorabant conditorem esse mundi totius)aut illi plane substituerunt. Tanta semper suit, hominum infinia, ut in religione maluerint sua sequi commenta, quam retinere cultum divinum vero Deo ordinatum, & posteris traditu a priscis Patribus. Hi enim spreto relictoque Dei mandato, honorem & servitutem Divinitati debitam, contulerunt ad Deos fictitios& peregrinos : superstitionibus nefandis sese inquinantes,& sacris prophanis iram Dei provocantes. ReVelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem es injustitiam hominum, eorum qui Veritatem Dei in injustitia detinent. Quia cum cognovis sent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,aut gratias egerunt ; sed evanuerunt in cogitationibus suis: & obscuratum est insipiens cor corum. Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei

in similitudine imaginis corruptibilis hominis, α volucru,& quadrupedu,& serpenti u. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis coru, in immunditiam, ut c5tumeliis assciant corpora sua in semetipsis ia commutaverunt verito G a.

75쪽

si Statuae a Nisoprimum po M.tem Dei in mendacium, coluerut & serviverun creaturae potiusquam Creatori, quies: benedictus in saecula: propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, &c. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in rei' robum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Insandorum idolorum cultura, ut d SapiL citur libro Sapientiae , oninis causa mali est, de '' principium,& finis. Dum laetantur,infiniunt: vhticinantur falsa ; vivunt injuste: pejerant cito: Initium sornicationis est exquisitio idolorum: de ad inventio illorum corruptio vitae est. Apost Osia enim haec cum impietate invexit ii ter homines infinita scelera, ac vitς totius depra-

vationem.

76쪽

nfronti Iano olimum Tantur honores: Cuius unipleni posteritate poli. Saturno,atque Iove, Herculi. sis

astyri ram Dei.

77쪽

A N T A fuit omnibus siculis hominum

temeritas ac caecitas, ut non Viderint ne

que cognoverintDeo soli creatori & c5- servatori totius mundi summa autoritatem , reverentiam,& Obedientiam deberi. Illi vero sibi comparari posse justitiam priter Dei verbum a gressi, ad novorum dcorum cultum & adorationem suorum figmentorum sese transtulerunt,

malisque & abominabilibus superstitionibus se inquinaiunt.Vt contigit.Assyriis,qui statim post diluvium, Nini tertii regis exemplum secuti, i

numeros erexerunt Deos. Existimabant enim

Majestatem illam divinam mundi conditricem infinitam, omnipotentem, invisibilem, justam, misericordem,bonam,non posse exprimi,nequet subjici oculis hominum, ncque posse cognosciqualis sit, nisi per suas creaturas, per quas illius olentia ac bonitas musifestatur : maxime per bomines qui insignibus virtutibus, ac dotibus a Deo illustrati su nt: qui consiliis, auxilio,& doctrina rude genus humanum & infirmum do-ccnt , instituunt, protegunt, & defendunt: pro-

78쪽

Assyriorum PH. U

pulsantes ab eis omnem injuriam, & violentiam malorum,aquibus opprimuntur: Propterea Deusummum non invito illis communicare partem sui honoris, qui semper in autorem recundat. Idem quoque de caeteris creaturis tradiderunt: per quas Deus, vel suum judicium, vel miser, cordiam exercet super homines:quibus vel reverentiam, vel metum, vel honorem tribuendum docuerunt, & in ipsis Deum colendum: quod pereas divinae bonitatis munera in nos stillent:

Inepte garriebant Deum nihil aliud esse quam

Naturam, sive arcanam inspirationem, quae m dum vegetat universum. Ideo mundum non

solum esse imaginem Divinitatis, sed esse illius

corpus: Quam impiam ratiocinationem resutat scriptura sacra,ac ipsa ratio. Non cnim Conditor constituitur eodem gradu, quo illius opus: cum Natura sit ordo praescriptus a Deo in rebus creatis. At Dei potentia illius aeternitatem satis declarat , & principium habere a sese, quod omnia ab eo suam ducant originem: cunctii Jue, quaestirsum ac deorsum spectemus, vivam illius ina ginem adumbrant.Non quod oporteat illis adorationem aliquam praestare, quantumvis excellentia videantur, sed recta ad opificem omnium nos decet convertere mentis nostrae aciem. Αsuis enim virtutibus manifestatur Deus: quarum cum intra nos vim sentiamus, multo vivis

79쪽

1s Assyriorum Dei. dior in nobis esse debet haec meditatio. Et quia . non possiimus illum capere; non propterea debemus ad visibiles creaturas illius Majestatem alligare; ut ad has prostrati vota nostra & preces offeramus summo Numini; qt ex ligneis, lapideis, metallicis,

, statuis nos respicere, & audire; sitatibus subvenire, &in periculis nobis opitu lari : Hic error cujus causa Deus iratus diluvio mundum universum submerserat) statim invasit mentes hominum post restaurationem orbis: etiam vivente adhuc Noa.Cujus nepotes sese nefanda idololatria: statim prophanaV erunt & co ruperunt: id patet in historia Iosue, de Thare&Nachore: Et Chanai, sive Chamesentit,posteritas cum patre cui Deus maledixerat propter impietatem & cotemptum erga patrem Noam in totam Assyriam & AEgyptum innumeris superstitioni- bus,dc idololatria corrupit,ut testatur Berosus in sua epitome:Hinc manavit infinita Deorum tur ba,quibus commiserunt administrationem coeli& terrae,sub imperio tamen illius primae essentiae

Divinae aeternae, quae condidit totam rerum omni nium machinam.Salomon testatur primum id Olorum cultum manasse ab iis,qui hunc honorem detulerunt mortuis : ut sculptis imaginibus in

moriam illorum ad posteritatem proferent: Et hinc consuetiuinem versam postea fuisse in lo

ssem:

80쪽

Assyriorum Dei. Πgem: jussuque tyrannorum ceremonias & sacra fitille insti tuta defunctis Principibus,aliis qui insigni aliquo beneficio juvissent suos concives, rempublicam. Cui rei accessit & adulatio hominum,qui etiam malos principes deificarunt,ut in

Derceto muliere Ascalonita,quae cum ex adulte- -

rio concepisset, & peperisset Semiramidem, pudore culpae se in stagnum praecipitem dedisse se tur in pisce mutata: atque sub piscis figura postea fuisse cultam. Ita quoque Apis anima in bovem, Anubis in canem: Et ejusmodi metamorphoses ; sub quibus homines pro Deis culti sunt.

Xenophon tradit clararum familiarum avos su- πρου,

isse Saturnos appellatos ; filios primogenitos Io- :t: Φves: Filias Iunones:Nepotes vero Hercules.Hinc contigit ut plures Saturnos, Ioves, Iunones, MHercules legamus in historiis antiquorum. Priamum autem omnium Patrem dixerunt Ianum, vel Ogygem,quem Chaos, & Coelum cognominarunt , Majorum ac minorum deorum parente.

Hunc fixerunt bicipite, & duas habentem facies: quod saecula quae praecessierant diluvium gener, te viderat, & quae secuta sunt. Inde pullulavit illa deorum myrmecia, figmentis & superstitionbbus plena: nulla fuit natio quae sibi proprios non statuerit,& mille nugas,mille blasphemias de singulis non publicarit : non solum inter Ethnicos, ita utiam inter Israelitas hoc impietatis contagiu

SEARCH

MENU NAVIGATION