Theatrum vitæ humanæ. A I.I. Boissardo vesuntino conscriptum, et a Theodoro Bryio artificiosissimis historiis illustratum

발행: 1596년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Dii Graecorum. A R I A bonarin partem se perficiei terrae occupant, pro pterea illis quoq; numina prinesse fuit necesse. Oceanus, Amphitrite Neptunus summuin iis habuerut imperium: quibus subjecti,tanquam secundς classis divi,TritoneS,Nereus, Glaucus, Portunnus: Nymphae infinitae , ac reliqua fili numina: de quibus lege Hesiodu in Theogonia, caeterosque poetas qui Deorum istorum nominibus centurias conlcripserunt, quorum seriem alio loco adjungemus. Inferos adjudicarunt Plutoni:Nam tres istos se, tres Saturni &Rheae filios universum mundum inter se partitos fuisse, scriptis prodidit antiquitatis fabulositas. Iuppiter Coelos occupavit, de terram: Neptunus Mari Pluto Inferos. Plutoni, quem Ditem vocaverunt, maritaverunt Pers phonem Cereris filiam, quam patruus rapuit in Sicilia in Enneis campis, segetem flores cum Syrenibus filiabus Acheloi.Ante portam & inferni aditum Stygem cum suo lacu,quem Acherusim FQGrunt, reposuerunt, quum transfretare Charontii

92쪽

cyrontis cymba necessc est animas,quae Orcum ingressurae sunt. Portae praeest Cerberus canis triceps. Intrinsecus aestuat Cociti lacus, S Phlegethon: ignitis undis torridus, quibus sontes ii mergantur, & perpetuis tormentis cruciantur. Sunt alia loca peccatoribus destinatae ubi Tytius vulturino lancinatur rostro: Sisyphus perpetuo labore rotat ingentem lapidem. Ixion rota rapida in orbem trahitur: Tantalus aqua mersus siti horrenda tabescix. Belides urnis pertu sis aquarta indesinenter haurire coguntur.Infinita supplicia describuntur a Graecis, quibus puniuntur homines, propter scelera commista dum adhuc essent

in vita. Minos, Rhadamantus,& Eacus,tres sunt

inferni judices:qui severas poenas praescribui singulis peccatis, prout unius cujusque gravitas Videtur exi ere. Carnifices habent ad imperium promptat, truces cruentas & crudeles Furias seu Eumenydas vel Erinnyas:quae sunt Megera,Αlecto,ac Tysiphone: hae colubrinis flagris lacerant proscindunt adjudicatos Cocito & Phle ethonti. Adscripserunt quoque piis animabus locum proprium, ubi quiete degunt aeternae quem vocarui Campos Elysios: In iis horti viretae, pra-ta,campi,speluncae, montesque summa amoeni late Visuntur,in quibus vivunt perpetua felicit, te sancti Manes: ac sese oblectant omnibus iis exercitiis, quibus libeter vacarunt cum adhuc vi-

93쪽

b Iby Graecorum. verent.Ad ingressum Elysiorum Camporum Ie-to ac tacito flumine desertur Lethe: de quo bi-

but animae beatorum: ut omnium obliviscantur malorum ac molestiarum, quas inviti antea pe pessi sunt super terra: & hoc cautum a Fato a temo dixerunt antiqui, ne memoria molesta ta gerentur animae sanctorum, dum recolerent aerumnas & calamitates vitae transactae. Pythago

rici ulterius progressi sunt. Oblivionis fluvium

adsignant animabus defunctorum,quae transmi graturae sunt in nova corpora. Ac post epotam Lethen omnium praecedentium oblitae, aesido rio novae vitae gestientes,expectant donec Nati ra illas in corpora recenter nata transmittat: Rhroque contingit ut mete recolant,quae anteactis

iaculis perpessae sunt in corporibus in quibus prius vixerunt. Quamvis ille publicaveriti

se in corporibus alienis antea vixisse quorum nomina reci

94쪽

DA ITyptiorum.

ROMAE IN HORTIS IULII IlI. PTempla Paretoniis onerasse adiuria mons lcris negat' inter quae Simia uis eram. I

Et Canis, in vasto fendens Crocodilus hiatu. Herba etiam cultu non carueres

. A.

95쪽

Dii AEgyptiorum stibus, Heroibus, & Principibus illustribus qui multis beneficiis homines sibi conciliarant sed& inter deos receperunt portenta & monstra. Simiam,Crocodillum,Ibin, Arietem qui illis erat. Iuppiter Hammon Bovem Apin, Olyrin, Cane

Anubin,& alia animalia. Ac ne satis illis videretur colere bestias brutas, illis ceremonias, & publica constituerunt sacrificia, templaque, & aras,& sacerdotes sacraverunt. Cultum quoque div N num tribuerunt Cepis,Alliis, Porris,Cucumeribus,& infinitis creaturis,quq sensu de vita carent: praetexentes mysteria occulta,& plebi incognita; quo viderentur nihil facere sine legitima rati ne,ac Deorum consilio. Tanta fuit semper,& ubique hqc Deorum varietas,maxime inter Agyptios, qui inter reliquos homines supersti tionibus vanis usque ad insaniam deliravertit. Neque sine causi dicit Apostolus, iram Dei revelari deIem ti coelo super omnem impietatem & injustitiam

hominum, qui veritatem Dei in injustitia deti

nenti

96쪽

Dii I a priorum. 73nent:&paulo posti dicetes se esse Sapientes ,ssulti facti sunt: & mutaverunt gloriam incorrupti bilis Dei in similitudinem imaginis corruptibi- lis hominis,& volucrum, de quadrupedu, & serpentium. Et hos fructus producit Natura huma- na peccato corrupta,nisi a Deo optimo maximo fulciatur, convertatur, &instituatur: Cui nihil gratius , nihil acceptius esse potest obedientiae Mens hominis per se ad excogitados numinum cultus varios ac novos semper fuit proclivis. In qua re sese manifestat irreligiosa mortalium religionis affectatio:Qui dum suis inventis & superstitionibus suam justitiam stabilire conantur, ab observatione madatorum Dei procul recedunt.

Observa, inquit Altissimus per Mosem,& audi Omnia quae praecipio tibi, ut bene tibi sit, & filiis

tuis in sempiternum,chim feceris quod bonu est,& placitum coram Deo tuo. Quod praecipio tibi hoc facito latum,nec addas quicquam, neque diminuas. Eo insaniae proruperunt homines, ut seritiis diis non solum odores preciosos m thismiamate incenderent,Vinum, lac,far,fruges,& γlia obtulerunt solemniter ; holocausta & sacrificia ex bobus, arietibus, agnis, hoedis, & volucribus secerunt: neque quicquam reliquerunt inte-tatunt,ut sua idola honorarent:praestigiis daemonum fascinati, qui eadem sibi attribuerunt, quae Deus sibi fieri praeceperat. Imo diis sanguine hu-

97쪽

F7 Dii A Aptiorum manti secerunt sacra, nequid ad lineias superstiationes addi pesset,sua templa diversis polluentes

sacrilegiis & foeditatibus. Neque solum haec inhumana sacra sunt facta inter Gentes, quae Dei veri notitiam no habuerunt ut in Taurica Chesesonneso Dianae Thoanteae homines immolab tur, in η gypto a Busiride Thrasius ad aram I vis machatus est Pyrrhus Achilli patri parentavit Polyxena Priami filia ad Sigeum littus. In Aulia de Agamemnon Iphigeniam sacrificavit,& ejusmodi nes tria sacra inter Ethnicos celebrata legimus multis in locis: Ipsi quoque Israelitarii 1 t.,h. cuti flagitia filios suos Molocho immolabant:de quibus dictum est. Qui dederit de semine suo Ddolo Moloch, morte moriatur:POpulus terrae lapidabit eum, M

quae sequun

98쪽

Tψωμ- ά γptus veneratur thure Canopum. Obald esummis numen inesse docent. Commisi intersie dii siunt: A Dptius urna Asbrium tectis lud cavit aquIL

C A P. XVI.

99쪽

N Τ Ε R varios portentososq; deos, quibus AEgyptii sua fana ac. delubra repleverunt, Canopus non Obtinuit posteriore locum. Fuit enim Canopus iste Amyclaeus navis Menelai gubernator: Qui cum ab expeditione Troiana rediret, tempestate actus delatus est in AEgyptum , ibique , tactus ictu serpentis mortuus est sepultusque ad Nilum, ubi postea urbs a C nopi nomine constructa est, distans ab Alexandria stadiis c x x. Illi temporis successu cives erexerunt statuas, sacraque decreverunt, & templa dedicarunt. Contigit autem ut Chaldaei diversarum religionum excogitatores, Vagarentur per Assyriam&Arabiam, docentes mentem illam aeternam conditricem & conservatricem mundi

totius velle coli ab hominibus no sub statuarum aut imaginum figuris, quae corruptibiles, mutae, mortuae essent, & facturae artis humanae, quae ex nulla sui parte poterant exprimere, Vel representare infinitam illam Deitatem supernam, spiritualem,& viventem ab aeterno:sed sese manife

stare hominibus sub symbolo ignis. Quia igne

100쪽

secundum opinionem Heracliti l cuncta creata sunt:& vita temperatus est calOTmors autem frigus perpetuum Alii humidum cum calido dis

runt originem esse creaturarum omnium. Et ut appareret animorum immortalitas, homines igne& aqua uti: reliqua animalia contenta sunt

aqua: Addebant Chaldei Deu illum mundi coim ditorem benignum & misericorde esse erga eos qui divinis obtemperabant prςceptis:sed justum& terribilem in cotumaces dc rebelles: irasci gravissime delictis prophanorum, ac consumere in suo furore deos lapideos ac metallicos, qui illi

conserebantur: quod experientia comprobabat.

Idola enim sive metallo, lapide vel ligno facta

essent,adposita igni consumebantur,&perdebat suam formam,qua sola dii cessebantur. Cum igitur venissent in AEςyptum, docerentque eadem

quae in Asia,ficerdosCanopi homo philosophus&literatus, fraudem Chald orum non ignoras, dolum dolo excepit.Concione populi conVoc, ta ipse ultro hortatus est Atgyptios ne temere re jicerent Chald orta in doctrinam, quae a ratione non erat aliena: Non tamen patriam religionem Deos illos inter se committendos esse λ ac pie religioseque expectandum quis esset superior futurus. Interim, ut cautus erat,Hydriam foraminibus undequaque terebro aperuit, quae leviter desererent, quam a parentibus

SEARCH

MENU NAVIGATION