Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DE Mi TRATO CApITE 14 plicatis panibus immensum turbarum numerum in deserto, satiavit; quod indicant apertissime stagmentorum septem cophini, qui superfuere,& ibidem repraesentantur ; hisque indicatum Eucharistiae Sacramentum putat idem Cl. Bonarrotius . Mon gramma CΗR1sTi Admirabile sublimi in loco adpensum in eo Calice cernitur , medium inter

duo sidera, hoc modo:

Idem Bonarrotius observat pictum esse in quadrata Tabula. Illud etiam praeterea observandum moneo , quod iplum fugit oculatissimum Scriptorem . in utroque eiusdem Tabulae latere . adnexos elle duos anulos , sive volutas , veluti catenulas . & si mavis etiam , dicam ansulas , quae manifeste declarant sculptum , pictumque in tabulis , vel in clypeis , vel intra pretiosas Coronas Sacrosanctum CHRsTi Monogramma in Coemeteriis in sacris Synaxibus adtolli, & suspendi consuevisse. Huic picturae vetustissimae apud Bonar rotium, aliam fere similem adseri Boldettius Par. I. Lib. I. Cap. 39. Tab. ix. num. 38. cum eodem emblemate, in qua eadem sacra Tabula in sublimi posita, & quidem utrimque an lata , exhibetur,

in qua Divinissimum CHRisT1 Nomen . . ita Pa riter inter duas stellas pictum est . Perspicuum igitur eit , quanta devotione , di reverentia , cultuque hoc

162쪽

IEsv CΗ isTi Cauci Pixi . 14 Ihoe salutare Sic NuM ab ipsis Fcclesae cunabulis divinis honoribus fuerit consecratum . VII. Quartum exemplum , ut hanc apud primaevos Christianos usitatam caelestis Monogrammatis, sive CHRisaei Nominis subliniationem , Ostensionem, & exaltationem evidenter ostendam , mihi subpeditat eximia pictura vitrei praegrandis sacriminι sterialis Calicis inventi in Coemeterio Callisti, adlata a Cl. Boldettio Par. i. de Coemeteriis Vrbis Lib. I. Cap. 39. quam adfert in Tab. III num. a. p. a 92. Hinc inde Apostoli picti sunt, magni Enarratore gloriae ineffabilis Nominis CHRisTi, PETRVS ad extris , a sinistris vero, ut in ea scriptum est , SAVLVs , qui idem est ac PAvLvs : in medio vero Monogramma in disco sive clypeo expressum , impositum cernitur trunco rudis arboris , quae oblique adsurgit, & in summo capitulum estor mat, ut columnam referat; quae quidem altior est , &cum superposito Monogrammate figuris ipsas Apostolorum excedit . Perspicue picturam ipsam adipi cientibus adparet , non columnam , sed arboris truncum intortum , & nodis refertum , in ea repraesentatuin esse . Id adfirmo , quia Cl. Bol dettius putat columnam illam des gnare ipsos Beatos Apostolos , utpote Cotumnas Ecclesiae: quo elogio eos celebrat IO. Chrysostomus: vel quia ipsi, ut ait, ad columnam ligati, verbera passi sunt pro CHRisTO . Sed profecto veros milius mihi videtur indicari hoc emblemate Exaltationem Sanctissimi Nominis CHRisTi , quam iidem Divini Praecones ubique praedicarunt , & omnibus Fidelibus salutare hoc Signum invocandum , gestandum, & ubique adorandum proposuerunt. Nec vacat mysterio, quod

Monogramma impositum sit praealto arboris tru

163쪽

Nomen; nam refert etiam eiusdem Redemptoris tropaeum, atque ei debitam triumphalem coronam , ut canit Ecclesia in Hymno et

Pange lingva gloriosi

Lauream certaminis ,

Et super Caucis TROPHAE DD TR1vMpuvM nobilem, ualiter Redemptor Orbis Immolatus vicerit . Romani Duces, & Imperatores mysteria Caucis

ignorantes . tropaea e trunco arboris, cum trania

verso tigillo, in modum Crucis efformarunt , cui relata ex hostibus opima spolia adpendere, & coronas tropaeis imponere consueverunt . Idipsum Ethnicis Tertullianus patefecit, Apologet. Cap. VISed ἐν Victorias adoratis, quum in tropaeis cruces intestina sint tropaeorum. Id etiam ex antiquis sculptis monumentis , nempe e X Nummis , &Gemmis colligitur, & ex Plutarcho, ubi de Romulo, qui Acronem Regem bello devicit , haec memorat : Iuercum excidit proceram , ct tropaei more formavit , singulaque Acronis arma ordine circumduxit: ipse vero veste fuccinctus , caput comatum laurea coronavit. CHRisTus Dominus sortis , & potens in proelio , hostem humani generis immanissimum vicit, & eo fortior superveniens, universa eius arma abstulit, in quibus confidebat,& spolia eius distribuit, uti ipse de se dixit Lucae Cap. XI. V. 22. Quamvis IEsus ad pugnandum tiro se innumeras Angelorum legiones habere pota et, si voluisset; tamen sola CRvcE voluit Diabo lum

164쪽

IEsu Custisaei Cauci Fixi I 43lum vincere, ut observat Tertullianus adv. Marcion. Lib. I v. Nam cum ultimo hoste morte prae . ιistus , per TROPAEvM CRucis triumphavit. Ceterum ex hac pictura. tanti pretii, & auctoritatis , . clarius evincitur CRvcEM , in qua adfixus est Recemptor noster amantissimus . fuisse e quercu , non vero e quatuor lignis compositam, quod multis eruditis argumentis probat eximius CiAccoNIVS Cap. XX T.

de Signis SS. Caucis pag. 92. Id ipsum exaltavit & Constantinus Augustus , teste Eusebio in eius Vita Lib. r. Cap. xxv. ubi Labaro eius descripto, haec subdit: IN FAsricio ipsus operis corona ad a lapidibus pretiosis , ct ouro polite circumtexta . In ea salutaris adpellationis Nota inscripta , duobus solum expresba elementis , ides , duabus primis litteris NoMiNis Cristisaei : erat enim littera P in inedio litterae X , mire , ct Dbtiliter intexta, quae totum Cis RisTi NOMEN perspicue signiscariς ,

VIII. Coronatum hoc adorabile Sic NuM cernimus passim in sacris Christianorum monumentis, in se-Pulcralibus titulis, in sculpturis, atque etiam in Pi- uris, ut videre est apud BONARROTivxi in Tab. XV.

num. 2. Tah. XX. num. 2. apud BOLDETTvM Lib. I. Cap. 39. Tah. Iv. num. 8. ubi e Corona Uittae ,

sive lemnisci dependent. Nil dico de anularibus gemmis , Vel pro tenuioribus Christianis de anulis D ipsis aereis, in quibus sculptum idem cernixur; κ nec solitarium quidem , verum inter A , & co, Vel inter palmas, vel eum columbis, cum stellis , dc ixa musculis , & aliis venerandis priscae Ecclesiae symbolis. Cernitur etiam in numis Imperatorum

Christianorum , throno , & gradibus impositum; sic Iustinus in pectore illud idem gestat , ut Videre

165쪽

positum hastae , seu sceptro illud dextra praeserunt, vel etiam utraque manu hinc Monogramma , inde' globum cum C Rucsi gestant, atque exaltatum osten tant, ut passim videre est in editis numis penes Du-Cangium de Familiis Byzantinis , & apud Bandurium. Coronas pretiosis gemmis ac lapillis distinctas , sutiles fui sie arguimus , foliaque vel ex auro, Vel ex argento fuisse compactas intelligimus ex plurimis iam editis schematis, quae nunquam finem invenirem , si enumerare vellem. Ad illud tantum Lectorem ablegabo, quod adfert BARONivs Annal.

adsert quoque Asti NGAlvs Tom. II. Rom. Subterr. Lib. v I. Cap. 49. pag. 672. VIIII. Suffcere profecto possunt haec monumenta , ut eorum auctoritate perspicue constet , priscos Fideles exaltare consuevisse, & in sublime erigere Augustissimum CFistisaei NOMEN , quod resert

toto terrarum orbe cultum. atque usurpatum venerabile Monogramma . At alia supersunt insignia monumenta, quae ritum hunc elucidant apertissime, uti cernere est in Triumphali Arcu , musi-Vo opere picto , Basilicae Liberianae, sive S. Mariae Maioris, edito a Ciampinio Veter. Monum. Par. I. Tab. II. pag. I9s. Idem Nomen ineffabile scriptum fuisse constat in summo lacrarum Aedium epistylio & in exteriore earumdem fronte, atque in cubiculis ipsis Coemeteriorum Vrbis , &in Ianuis Ecclesiarum, ut Christiani Domum orationis ingredientes, vel etiam sacras Cryptas , &COemeteria adeuntes, oculos ad Deum levantes, illud adspicerent. & devotissime salutarent; cuius consuetudinis exemplum praebet Cl. Marangonius in picta

166쪽

inter Acta S. Victorini Episcopi Amiterni,Martyris, & in pluribas Cubiculis Romae Subterraneae .& in Absidibus Ecclesiarum quisque videre potest . Adnotat eximius Praesul Blanchinius Tom. I 1. Anastasiani operis ad Uitam S. Zephyrini Sect. X v I. pag. ira. & describit vitrei Calicis portionem, in

quo intra porticus, vel tribunalia expressae sunt1S. Apostolorum imagines; supra vero lingulas eorum columnas in circuli ornamento inclusum CHRisaei Nomen hoc modo , ut etiam C Ruc EMeius reserat , conspicitur . Columnae Ila silicae Sancti Pauli , quuin nuper e XPOIi rentur, in prima ita scriptum inventum est '

SIR CIUS EPISCOPUS a l co TOTA

MENTE DEUOTVS , ut Marangonius

testatur de Reb. Ethn. Cap. LXIV. P. 3 36. Hoc divino Signo sublimi in loco exaltato ere in eloque in sacris Aedificiis facile, ut opinor, veteres Christiani admonebantur, ut maximum a Deo susceptas Fidei beneficium adsidua mente recolerent; illud enim eius Baptismate regenerati , Se Chrysmate consignati in fronte gerebant ; nam & ipsi statimac sacris aquis tincti fuerant, edito in loco

ante Sacrarium locabantur, atque elevabantur, ut

luculenter Casatius de vet. Christian. Rit. Cap. v. de Baptismo pag. s. ostendit . X. Postremo ad tanti Nominis dignitatem , &gloriam ipsa elevatione , & gloriosa exultatione uberius ostendendam adcedit, quod ipsum Mono gramma in vertice divini Capitis Redemptoris pingere , & sculpere mos fuit , uti eximium monumentum a Cl. Boldetis adlatum Par. I. Coemete

167쪽

rior. SS, Martyr. Lib. I. Cap. XV. Tab. I. n. 3. pag. 6o. evidenter testatur . Nam in pervetusta ossea lamella orbiculari, quam in Coemeterio Callisti invenit, caelatus cernitur CHRlsTVS DOMINUS, qui dextra benedicit , caputque habet nimbo Ornatum ; eius Vero vertici ita scultum Monogramma

eius Nomen, & CRvcEM reserens, superpositum est iatque exaltatum: quo ritu nil augustius , nil dignius, atque admirabilius excogitari potest. Compluribus in monumentis vetustissimis cum Clastis TISalvatoris imagine pictus , sculptusve spectaturAGNus , qui iplum Redemptorem , ut diXimus refert, ad quem currunt, ut eum adgnoscant, & vocem eius audiant, AG Ni sive OvEs , quae per sacrum Lavacrum in eius ovili congregatae sunt; & in capite eiusdem AGNi erecta , atque imposita ςernitur non solum Cavx Salvi sica, ut in Tab. XXI. & XXII Romae Subterraneae ; Verum etiam sacrosanctumhoe Signum k , quo eius nimbus ornatur, cuius insigne exemplum exhibet Clampinius in picturis e musivo opere Ecclesiae Sanctae Caeciliae de Urbo

Tah. LH. Veter. Monum. Par. II. quod ipse tamen in observatum reliquit ; sed animadversione dignum censuit Eruditi sinus Franciscus Eques Vicaeo Rivs in Comment. in Nummum aereum vet. Christian. Par. I. Cap. XL. Pag. sa. ubi etiam veterum Christianorum Lucernas fictiles exhibet divino Monogrammate insignes, quod gemmis variis distinctum

168쪽

Issut CK isTi CRuci Fixi I 47 observatur. Idem Clampinius ibidem profert Absidem musivo opere pictam Eccosae S. Mariae Novae Urbis Tab. Liti. cuius Triumphalis Arcus non soluin Monogrammate , sed etiam seorsunClluc E inter duos lauri ramos, seu palmas condecoratum est . Huc pertinent laudes S. Leonis Papae Serm. uni. de Passione Domini , quibus tum CavcEM , tum AGNvM ipsum Custisa vM complectitur et quibus & innotescit , cur haec symbola in Ecclesiis ad Arae maximae decus , & maiestatem, de ad Dominicae Passionis mysteria altius menti infigenda Fidelibus contemplanda proponerentur. C RV X tua omnium fons benedictionum , omnium est causa gratiarum : per quam credentibus datur virtus de insrmitate , gloria de opprobrio, vita de morte pnunc etiam carnalium Γacrificiorum varietate ce6 Iante, omnes diserentias hostiarum, una CORPORIS,& SANGviNis tui implet oblatio et quoniam tu es

verus AGNvs D Ei, qui tollis peceata mundi : erscut in te universa perficis maseria : ct scutunum es pro omni victima sacriscium , ita unum de omni gente si regnum ..X. Suspendium ipsum in C Ruc E , cruci si-Xionem , & mortem in medio scelestorum, & noxiorum latronum CAnisTus Dominus noster EXALTATioNEM suam dixit, de qua luculenter Sancti Patres disserunt . Postquam IEsus dixisset: Pater clarisca nomen tuum , & vox de caelo venisset :Et clarificavi, ter iterum clarificabo ; stantibus, &audientibus turbis , dixit, ut est apud Ioannem Cap. xii. Uer. 3 i. & seq. Nunc iudicium est mundi : nunc princeps huius mundi eiicietur foras :ego si Ex ALTATus fuero a terra , omnia trabam ad

me ipsum. Hoc autem dicebat, significavs , qua

Κ a morte

169쪽

tavit serpentem in deserto, ita EXALΥARI oportet Filium hominis; ut omnis , qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum , ut Filium suum unigenitum daret, Haec Redemptoris Verba meditantes , ab ipsis Ecclesiae primordiis arbitror Christianos adorabile Custiset I Nomen aeternae salutis pignus , ac singulare praesidium , non solum summa religione coluisse ; verum etiam , ut divinis honoribus adficerent , Columnis impositum , in Tabulis in sublime suspensi s. in sacris aedibus, &earum fronte , in capitulis Columnarum , atque in Triumphalibus Arcubus , & in ipso SALVATORis& AGNi vertice erexisse, elevasse, atque ita exautasse, quod observatione maxime dignum , nondum ab aliis elucidatum , censui. X. Alterum praeterea honoris genus eXcogitarunt a DEo docti, & illuminati prisci Fideles . quod ipsum quoque est sublimillimuin , atque augustissimum . Nam mysteriis plenum , divinissimum

Monogramma, hoc modo expressum intra lauream coronam in summo VivipicAE C stucis Signo , gemmis crebris distincto , imposuerunt , exaltarunt , ut videre est in marmoreo sacro Sarcophago e Vaticano Coemeterio defosso Tomo I.

Romae Subterraneae penes Doctissimum Praesulem

170쪽

& alterum eiusdem Monogrammatis exemplum

indicat penes piissimum , & Celeberrimum P. MA-BiLLONiVM Tom. l. Annal. Benedict. Lib. XV . num. Pa. de quo ea , quae adnotat , consulenda

sunt. Vide etiam Cl. Equitis UiCTostii plumbeam Iaminam , quam in Mantissa de Monogrammate Sanctissimi Nominis Ipsu explicat . Hinc quoque argumenta desumi possunt , ut probemus , quam longe vetustissimum sit festum ExALTATiONis Sanctae CRVCis , cuius pervulgatam celebritatem ad ipsum Constantini aevum referre possumus, quando ei salutare Monogramma, sive Sancta C vX adparuit; vel quando per B. Helenam eius matrem Cllux inventa divinitus est ; non Vero quando per Heraclium , devicto Cosroha , restituta est: de qua celebritatis origine plura Magnus B: ronius in Martyrologium, ac nuper Sapientissiinus LAMBERTINIVs, nunc BENEDicTvs XIV. Pontifex optimus Maximus. in praeclaro opere de Festis Domini Nostri IΕsvCHRISTI Par. I. g. incvii. & seq. ubi de ea uberrime

disserit . Profecto in vetustissimis Sacramentariis - Gelasiano, Gregoriano , & in Capitularibus, eiusdem - Exaltationis Sanctae C stucis monumenta habentur, quae proferuntur a Celeberrimo Praesule Domi-- nico GEORGio in Adnotationibus ad Martyrologium Adonis die xlv. Septembris , pag. 473. Ex dictis. igitur, adnotatisque evidenter adparet, quam altius repetenda sit haec Exaltationis Admirandi CHRISTI Nominis , ac pariter eius C RVcts , quae Cum eo coniuncta est, celebritas : quod etiam de

ipso IEsv Nomine adfirmari potest, de quo tam mira Petrus Apostolorum Princeps ipsa Pentecostes die effatus est , ut habetur Cap. II. Act. Apostol. ac praesertim ver. 32. ut supra mone

SEARCH

MENU NAVIGATION