Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

x6o DE MiTRATO CApiTaceps femina cum eius imagine , quae piscem trahit ad CustisΥvM ex palmite vitis , qui CRUCEM ipsam ,& Corpus CHRisTi circumcingit . Plane spectatu dignissimum est hoc sacrum monumentum , quod cupio, ut luculentius ab ipso Clarissimo Auctore in Adpendice , quam parat ad Monumenta Aquileiensia , explicetur. Quod . adtinet ad meam coinniecturam de Constantino probandam , ut haec scribam , admonet me picta illa Tabula, quam idem Constantinus cum sua imagine pro foribus palatii sui proposuit, victrici Signo C Rucis in capite prominente, sub pedibus autem strato Dracone, la-hari cuspide transfixo, & fluctibus obruto ; qua descriptione symbolice adumbrabatur , Draconem antiquum, Idolatriae principem, ab ipso Constantino virtute CR VcIs prostratum , confossum , ac submersum fuisse , iuxta prophetiam Isaiae Cap. 27.

vers. I. In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, ct grandi, ct forti super Leviathan serpentem vectem sid est, in longum protensum instar vectis ) θ Iuper Leviathan serpentem tortuosum

ct occidet cetum, qui in mari est. Ad quam imaginem adludit Prudentius Libro. περὶ Στεφανων .Hymno I. loquens de duobus Draconariis , quie militibus Gentilium Christiani facti , CavcEM in exercitu pro Dracone serebant, his versibus et Proque ventosis Draconom, quos gerebant, palliis, Praeferunt INsiGNE LIGNvM , quod Draconem

sobdidit . De hoc ipso Constantini emblemate multa adnotat praelaudatus Claudius Episcopus Andegavensis de Processoribus cap. uL ubi expendit cur Draconis

182쪽

IEsv CHRisTi CRuci rixI 26 Iimago in Letania maiore , & Rogationibus , potiusquam in aliis Processionibus, antiquitus aliquibus in locis simul cum CavcE,&Vexillo deserretur. VIIII. Inter sacra Donaria principem locum obtinuit C Rux Do MiNicA, & EvΑNGELii Volumen, quae quam magnifice . splendide . & quam miris ornamentis condecorari solerent, perspicue si quis plura velit, colliget ex Anastasiano opere de Uitis

Pontificum Romanorum , in quibus frequenter sacro ritu per complura secula transducto , describuntur. Frequenter CRvX, e soluto auro, ponit re insignis, gemmis , lapillisque pretiosissimis ornata , Ecclesiis Urbis dono data memoratu in qua illustranda omnibus palmam praeripuit in Roma sua Subterranea Celeberrimus Bottarius, praesertim in T. Gad Tab. xLiv. Frequentissime etiam occurrit in sacris picturis,& sculpturis primaevorum Christianorum ab eo iterum adlatis, atque inexhausta eruditione explicatis , quae plane sunt omnibus gemmis , Omnique auro pretiosiores. Occurrit etiam in vetustioribus, & remotioris aevi picturis e mus vo opere , quibus fere totius orbis Ecclesiae antiquissimae, praesertim Romae, ac Ravennae . condecoratae spectantur, quarum Absides, Tribunalia, &Triumphales Arcus hoc mirabili Christianae Religionis Vexillo insigniuntur . Gemmatam CRUCEM gestat AGNss D Ei , ut antea ostendi; item CHRI-s Tvs Salvator , ac Redemptor noster, Angeli, Apostoli, & Sancti Christi Conlatares . Tunc etiam prisci Fideles gemmis ornare Consueverunt Ve nerabile Monogramma, quod Custisaei Nomen Divinissimum, & Sanctam eius pariter Caucem complectitur. Vtriusque admirabilis Symboli exemplum Pulcherrimum exhibet pictura. musi vi operis, quae SYMgoL. Liτ. VOL. III. L Ra-

183쪽

161 DE MiTRATO CApITE Ravennae conspicitur in Ecclesia S Uitalis, quae

eo decorata est circa annum Domini DxLvii. Hanc in lucem protulit Clampinius Veter. Monument. Par. II. Cap. IX. Tab. XXI. pag. 7, qui censet S. Maximianum Ravennae Praesulem , qui gemmatam CRUCEM gestat, procedere solemni ritu, ac pompa ad eam Ecclesiam consecrandam una cum

sacris Ministris: pone eum procedente lustiniano Imperatore cum suis Aulicis Viris, ac Militibus , quorum unus clVpeum gemmatum gestat , divino ornatum Monogrammate, undique pretiosis gemmis condecoratum. Sed insuper subsequutis temporibus morem obtinuisse . ornandi CRvcEM pretiosis lapillis , perspicue ostenstunt Imperatorum edita numismata penes Du-Cangium , Bandurium, & alios celeberrimi nominis Numographos . Quum ipsa CRvcE nullae gemmae pretiosiores ducerentur , ipsa Cavx multis crucibus ornata interdum occurrit, ut apud Catalium; quod decus apud Graecos potissimum invaluit, qui Sanctorum Antistitum, Augustorum, Augustarumque vestes multis Crucibus eleganti ordine dispositis ornare in more positum habuere , uti supra innuimus: & perspicuum huius praeclari instituti perhibet testimonium Tabula pervetusta S. Caveis a Clarissimo P. D. Anielmo Costadonio luculenter superius il

tustae pictae a Graecis Tabulae cum imaginibus Sanctorum Basilii, & Ioannis Chrysostomi , quavinter mea Cimelia adierVantur . i

X. Alia Symbola , ornamenta , ae parerga, sapientissimo consilio Cauci DOMINICAE addenda censuere Sancti Patres , nempe in eius

184쪽

Igsu CustisTi Cavet pixi I 63 vertiee eolumbam , vel numero etiam quatuor . aut duodecim columbas per singulas quatuor Crucis partes , quibus divinum Paracletum Spiritum, vel Evangelistas , vel Apostolos designarunt, CRveis huiusmodi Icones adserunt. Mox labente quincto,& subsequutis seculis, passim additae sunt sacrae Imagines, & Historiae, quarum lcones apud Clampi.nium conspici possunt , ubi de Clluc E Stationali

Vet. Monum. Par. it. Cap. VI. luculenter pertractat . Inter praecipua Sanctae Caucis emblemata memorantur symbolica iv. Evangelistarum Animalia, quae prisca disciplina, quid significarent, Catechumenis edicebatur, antequam solemniter Baptismum susciperent, ut legere est in antiquis Sacramenta riis . Plane primis quatuor , & amplius seculis simplicissima fuere SANcTAE Caucis symbola, & Ornamenta. Praecipuum fuit Corona ex ea Pendens, quae Christianis C vegM Domini serentibus prae mium caeleste post brevissimum huius vitae curriculum offerebat, ac spondebat. Sed inter m ima ac praecipua Caucis aureae, vel argenteae ornamenta fuere Lignum ipsum adorabile in ea reconditum, Sanctorum Imagines, & veneranda Lipsana, quae etiam gemmis pretiosissimis condecorari solebant. Ipsa etiam CustisTi Imago, ut mox dicam, gloriosa , in medio sculpta , maximum fuit C Rucis decus. & ornamentum ; quod multis exemplis confirmatum videre est penes Clarissimum Praesulem Dominicum Ggonciv M in Tomo I. de Liturgia Romani Pontificis in Disquisitione de sacro Ministerio Cap. XXXII. Frequentissime etiam ipsa Sanctorum Lipsana, praesertim ea, quae in Hierothecis por-ratilibus, & ad collum suspensis gestari devotissime solebant, Cavx Domini insculpebatur ', cuius exemplum a me suppeditatum in Dipsanotheca S. Μer-L a cu-

185쪽

164 DE MiTRATO CAPITE curii Martyris, quae exstat in Thesauro huiusce Baptisterii Florentini, in lucem protulit Cl. Victorius Giovardius pag. xv. in Praefatione ad eius Acta. Cum CavcE maiore , aliae in ea

ip hqης modum in summis quatuor Ca

pitibus sculptae sunt, Graecorum ritu ἰnam e duplici Graeca epigraphe constat, a Michaele Graecorum Imperatore ex Palaeologis , qui anno MCCLXII.

imperare coepit, collo adpensam gestatam fuisse. X. De C stvcE LiTTERATA nunc aliquid deprOmendum superest: de qua, quum multa notata digna congeri possint , perpauca sane exposita , Rhac illac sparsa apud Auctores eximios , qui de CRUCE luculentissime pertractarunt, mihi, ut inge

nue fatear, occurrunt. Dummodo benignas Rures

praebeat mihi Eruditus Lector , non pauca, qua de his observavi, & apud varios Auctores legi, pertu bet heic opportune congesta depromere. De CRU-CiBVS Sanctis epigraphe Graeca , aut Latina ornatis , sive, ut ita dicam, litteratis in sacris Conditoriis eXPO- sitis, si multis obtervationibus benevolum Lectorem detinere vellem , complura exempla non sine aliquo fructu adferre possem . Pauca tamen levi digito monstrare perlubet . Iam ab ipso Inventionis SANCTAE CRUCis tempore , constat cum figuris, tum litteris eam condecorari consuevisse. In Pontificali Libro legimus S. Silvestrum fecisse Cametam Basilicae eXtrimma auro fulgentem; & super corpus Beati Petri , quod aere conclusit, fecisse C RucEM ex auro purissimo , pensantem libras cL. ad mensuram lOculi , hac adiecta inscriptione, uti legendum censet Cl. Vignotius pag. 92. CONSTANTINUS AUG.& HELENA AVG. Idem Constantinus Basilicam con

didit

186쪽

Irsv CHRisTi CuciPixi 16sdidit in Palatio Sessoriano ad Sanctam Hierusalem, ubi de Vivifico LiGNO SANcTAE Cnucis posuit. &auro, & gemmis conclusit, & candelabra quatuor argentea lucentia , secundum numerum quatuor Evangeliorum , obtulit. lnde etiam mos apud Reges , & Principes obtinuit, ut hostibus profligatis, deletisque, victorias suas in C Ruc E , quam Ecclesis donabant, inscriberent ἔ quod secuto v. factum a Belisario Patricio memoratur , qui ubi Romam venit, spoliis Wandalorum Onultus , CRvCEM auream cum gemmis obtulit Beato Petro Apostolo per manus Vigilii Papae , pensantem libras centum , in qua scripsi victorias suas . Memoratur etiam in Actis Concilii Nicaeni apud Batonium de Martyrio S. Procopii Annal. Eccles. Tom. i Il. ad ann. CCCVm. CRUX admiranda , ac caelesti opere ornata tribus imaginibus , & in ea scriptum Uebraica dialecto EMMAN VEL,& utrinque in summitate alarum MICHAEL , & GABRIEL . Aereae Tabulae incitae Icon Sanctae C Rucis adfertur in praeclaro opere Celeberrimi P. D. Magnoaldi Ziegelbaur, in Imperiali Ord. S. Benedicti Monasterio ad duplices Aquas Prosesso, cui titulum secit: Historia Didactica de SANcTAE CRucis cultu , ct veneratione in Ordine Divi Benedicti , quod opus ipse

Vir amicissimus dono mihi dedit. Adfert pag. II 6. Iconam Graecae CRucis Monasterii Augiensis nostrae synchronam, cuius epigraphen docta Dissertatione ibidem explanat Vir laudatissimus Dominicus BRicHiERivs CoLvMBUS , Patricius Finariensis, amicitia mihi coniunctissimus , ad quam eruditum Lectorem mitto: nec eam pro sero, quod implexi characteres, & notae apud nos desiderentur . At

idem Benedictinus Auctor pag. 6s. CRUCEM cum duplici transverso ligno, maiore sursum , minore

187쪽

166 DE Mi TRATO CAPITE deorsum ad exemplum Patriarcharum, scriptam tum in iisdem transversis, tum in hasta mediana litteris Graecis una post aliam procedentibus, quo rum characterum figurae, quum itidem apud typothetas nostros non habeantUr , totam epigraphen reseram carsi vis , ut aiunt, minoribus Graecis litteris , quae eandem ita exhibent . Hinc inde in

transverso superiore ligno legitur adorabile Re demptoris Nomen ita scriptum et IC XC, hoc est :IESUS CHRISTUS . mox eo ordine haec sunt scripta: ςαυρω πανῶς inνωσας oraρωπον φύσιν γραφει Κομνινο--r Cruci ad usexaltavit hominum naturam . scribit Comnenus Mamuel Imperator. Haec Cavx exstat in Monasterio S. Germani a Pratis : Duas CRvcEs ex vera Custisaei CRvcE, litteris Graecis ornatas, describit eximius P. Monifauconius in Uiar. Ital. Cap. 2V. Pagg. s3. ω 64. quae Venetiis adservantur in Thesauro locupletillimo S. Marci . Ea , quam nunc primum ex eo describimus , Olim pertinuit ad Imperatricem Irenem Ducaenam , Alexit CO-mneni uxorem , quae defuncto coniuge , adsperius acta a filio Ioanne Comne no Imperatore , Monasterium ingressa, Sanctimonialium vestem induit ;& quum proxime ad vitae exitum adcessistet , quae iam antea Ecclesias donis tuis cumulaverat, hoc , ut ipsa ait , postremo munere Ecclesiam Constantinopolitanam exornavit. Hanc ipsam Sanctissimae Caucis Inscriptionem eo lubentius Profero , quia Monifauconianam eius versionem pluribus in locis, uti conserentibus patebit, in marginalibus notis emendavit Cl. Antonius Maria SALVi Νius , qui etiam in secundo versu in infima Parte Pro MελεμΘαφη , ut idem Montiauconing

exscripsit, sorte legendqm censet, Μελ μβω

En ecce et I, ID

188쪽

II. In brachio dextro. Oh τὼς πονους ἔλυσας ρος κατεκριθην Καὶ καρτερῶν ἔπεισας ημας εν πονοις Ταύτην σοι τελευταιαν δίεσιν Θνήσκουσα α, λήγουσα κοιλω των πόνων, . I, III. In brachio sinistro. Β' Βασιxu Δούκαινα λατρις ειρήν-Xρυσένδυτις πρis , A α νυν ἄκεν ἰυτις , E'ν τρυχίνοις νυν η τὸ πρὶν ἐν βυσσίνοις Tis ράκμια ςεργουσα πορφυραο πλεον, .' IV. In infima parte. Π

ΠορφυρIδίω κρίνουσα την επω δία Mελεμθαφη ἔνσα, ως διέδοκτό σοι, Συ δι' αντιδοίης λαιν εο μακαρίοις Και χαρμον hy ἀληκτον D σεσωσμενοις. Cuius haec interpretatio est rI. me etiam tibi postremum donum ossero, Iuae iam ad portas inferi quamproxime accessi; Hor,inquam,tib i divinum donum, Dignum scilicet vitae, In quo spiritum tuum habenti ipsam commendast, Et dolorum , quos constanter tu Ierar, Anem fecisti.

189쪽

168 DE MITRATO CApiae E I1I. Luibus aeolores solvisi, quibus damnata fueram Ac nobis tolerantiam in Gloribus suasisti sHoc tibi ultimum donum tribuo Moriens, ct Aniens ego quoque dolores 1iI. Imperurix Irene Ducaena, famula Dei, quae olim Aureis ornabar, iam vero Iaceris vestibus induor polim biso, nunc operta cilicio Et tamen hosce pannos pluris quam purpuram faciens. I . Purpureo amictu deposto, superbumerale Atro colore tinctum habens, ut tibi vi um est

Iu mihi sortem cum Beatis retribuas, - Et gaudium eum Sanctis ceternum .

Altera CRux ex vero, ut aiunt, Caucis CHRisTi Ligno, exstat in eodem toto orbe celeberrimo D. Marci Thesauro , quae hane Inscriptionem praesere, quam Maria Augusta, ut idem Montlauconius coniicit, Nicephori Boloniatae coniux , qui imperabat anno Christi MLxxviii. ita inscripsit . '

o . .

Πως διοξιαμσι μαργαρίται λPaucis a SALviNio mutatis, ita Latine reddita est:

190쪽

me tibi genus honoris Imperatris Moria tribuit . Te quoque Dei gloria oc store te indutam . Iuo decore adscient gemmae , ct margaritae δ -

Inter Litteratas CaucΕs sane memorabilis , &praeclarissima est Caucis particula inciusa in eburnea Tabula perelegantis operis , pluribus sacris Imaginibus in antica parte ornata, adpositis ad sin- gulas nominibus Graece scriptis, quae in Corto- 'nensi Basilica adservatur. In ppstica cavcEM EDformat sequens epigraphe . quae memorat Nice phorum Phocam, clivinissimum CRVCis Pignus in eadem Tabula CRUCEM reserente recondidisse inmemoriam victoriae suae , qua anno DcccLXIII.

In ambitu , seu. fasciae eiusdem Tabulae haec :

SEARCH

MENU NAVIGATION