Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

bam. Hone IEsuM resuscitavit Deus, cuius omnes nos teses sumus . Dextera igitur Uet Ex ALTAT us,

ct promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, es

fudit hunc, quem vos videtis, ct auditis. Exaltationem huiusce Nominis , quod est super omne nomen , describit illustr. Clampinius in picturis emusivo opere, nempe in Triumphalis Arcus Apside, in Tribuna Vaticanae Basilicae olim exstantibus, quas adfert in opere de Sacris Aedificiis Tabula x m. pag. 43. ad quem plura cupientem Lectorem ablego . Salutare hoc institutum invocandi , adorandi, gestandique ineffabile NOMEN IEsu , atque aedium postibus ini cribendi, quanquam multa suadeant esse vetustissimum, & credibile si in Ecclesia orientali. & occidentali antiquitus celebratum fuisse octava Nativitatis Domini Nostri IEsvCHRisaei die ; tamen postmoduin, frigescente Fide lium pietate , in pristinam gloriam revocavit divino eius amore fagrantissimus S Bernardinus Se - nensis initio seculi xv. de quo plura Illustr. Eques

VieTollivs in laudata Dissertatione de Monogrammate SS. Nominis I Esu . In aliquot Etruriae Vr- , bibus ad portam maiorem Basilicarum adhuc spectantur, quae ipse obierVaVi, quaedam parva pegmata e marmore , parietinis adfixa , in quibus , ut ipsi cives mihi narrabant, S. BERNARDINus eleva in bat, extollebatque Tabulam tuam ornatam No-Mi NE IEsu, intra coruscantem radiatam coronam,& ipse sub eo pegmate stans , ad populum Con-eionem habebat , & admiranda eiusdem No Mi Nis prodigia Patefaciebat .

172쪽

IsrDe SA NOTA Cave E simplici , sanguinea , coronata , radiata , emblematis , atque imaginibus ornata, itemque literata, prisiorum Fidelium adorationi exposita. l. OCribenti mihi de CavcE Do Mi Nic A , cuius Q Sacramento fundata est Christiana Religio , & non pauca notatu digna de eius figura , Orna-ruque , & cultu in Saulia Dei Ecclesia ab eius primordiis expendenti , statim occurrit adfinite Signum, longe remotis seculis , ab Aegyptiis omnium sapientissimis usurpatum & inter Hieroglyphica

connumeratum, tanquam auspicatissimum , α salutare, non . vero uti apud Christianos tanquam

mysterium ; cuius icon in ipsis Aegyptiorum mu- numentis iam editis , ac praesertim in Iliaca Mensa , frequenter conspicitur. Ita praeparasse videtur Deus Aegyptios ad . praenoscenda , quum itempus salutis adveniliet , arcana sapientiae suae . & humani generis redemptionem , quam operatus est in CavcE benignitas , dc bumanitas Salvatoris Domstri : quapropter eum apud Regyptios adhuc puerum versari voluit Q ut: Ulud impleret, quod per

. Oseam .Prophetam Cap. XI. ver. . I. dixerat : Ex Aerapto vocavi Filium meum : & iam impletum in Matthaei Evangelio Cap. II. ver. Is . memora turis Arcanum divinae mentis adeo mirabile est,

ut cum Paulo dicere potanus O altitudo divitiarum sapientiae, o scientiae Dei , quam incompreheobilia βώnt iudicia eius , ct invesigabiles

viae eius i Sed inter omnia exempla , quae e XAntiquitatibsis Aegyptiorum proferri , ac summo Κ 4 cum

173쪽

isi DE MITRATO CApiTE cum honore huiusce aetatis commemorari Possunt, illud plane est nobilissimum, ac ceteris magis illustre , quod nobis subpeditat insignis Augusti Caesaris obeliscus Horarius , qui Romae in Campo Martio , conspicuo , insignique loco , ab eo Soli

dicatus est & quidem fere annis novem, ante ΙΕsu Custisaei Domini Nostri Nativitatem, nempe

Aegypto in potestatem Populi Romani redacta , quum, ipse Imperator esset XII. Cos. XI. TRIB. POT. XIV. ut in basi eiusdem iobelisci. legitur, quod est notatu valde dignum ; ut hinc etiam intelligi possit, , quo tempore misericors Dominus mirabile Cavcis Signum compluribus iam ante

seculis ab iisdem Aegyptiis hieroglyphice expressum in tam infigni monumento, Romae in tene bris Ethnicae superstitionis iacenti, ac totum Orbem imperio occupantu, . praemonstrarit , -& hac nostra aetate ad augendum Fidei . nostrae triumphum, iterum e tenebris 'in hane lucem divino, Consilio revocaverit . Tam memorandi operis in

Ventio , quae sub Iulio II. Pontifice Maximo facile contingere poterat , ni bello gerendo detentus fuisset , reservata est Pontifici optimo Μaximo, ac Sapientissimo BENEni To XIV. cuius igit cura , & providentia nuper . e suis latebris

feliciter erutus est , & omnium oculis expositus , de quo etiam non pauca ad eius . Historiam per inentia paucis ab hinc mensibus in primo mearum Symbolarum Volumine adnotavr pag. 82. & in Notitiis seorsim editis Antiquitatum Herculanen sum num. X ix. & xxv. quas, si otium est, Vide. In altero ex quatuor huiusce famosissimi obelisei la- teribus, quod pulcherrimum , atque integrum est, neque ignis, aut temporum vi labefactatum,hoc ipsum

Uieroglyphicum salutis vitae , ac felicitatis indi-

174쪽

Iεsu CustisTi CRuci Fixa 333eium, ae praesagium continens, ut omnes testantur Interpretes , Crucem refert , quae ita sculpta observatur zaccurato schemate , quod mihi ab amicissimo Viro , Socio Celumbario , Alexandro MINERBETTro S ARCiΑLupio, Patricio Florentino , humanissime ostensum est. Multa , quae de eo dici possent, ad alia properans , praetereo.

II. Vsi sunt quoque Etrusci nostri hoc salutarithemate ; nam ut videre est in Tomo III. mei Musei Etrusci Tab. DI. & v. Sepulcra sua quandoque in formam crucis exstruxerunt ἱ quam sacris mysteriis imbuti veteres Christiani, sanctiore consilio, in Coemeteriis , sacris Aedibus , ac Baslicis condendis usurparunt. Nec tantum Aegyptios, & Etruscos , verum & totum orbem ad Vivi FicΑE CRucis cognitionem praeparavit Deus, longe ante praefinitum Redemptionis tempus, illud Proponens, & in usu humanae societatis esse volens . Hebraeis in Samaritica littera Thas, atque etiam Graecis , & Latinis in Τ , adde etiam Etruscis sa quibus, ut ostendi, littera T ita expressa cernitur lii T quod Deus signari iussit super frontes virorum gementium, di dolentium propter abominationes ,

quas

175쪽

quas patrari in Hierusalem videbant , ut narrarkZechiel Propheta Cap. 3x. ver. 4. de qua luculenter disserit Huetius Demonstr. Evang. Propo sit. x. Cap. cXXVII. num. IV. & plura egregie adnotat Cl. Praesul Bottarius in Tab. XX. Romae Subterran. pag. 83. Ita quoque C RVx . DOMi NICA non raro in vetustis Christianorum monumentis

sculpta est, ut T reserat ἡ & ne in ambiguo ressit, interdum mysticae litterae A, & co radpinguntur, ut videre. est apud Boldettium in Observat. ad Coemet. Vrbis Par. I. Lib. L. Ca P. XIX. P. 8 is ubi cum Monogrammate sociatur in Epitaphio Aurelii Alexandri Valentiniano III. & Valente III. Coss. anno Christi 37o. & Par. II. Lib. II. Cap. HI. Pag. 3 3. nec non Cap. X v. pag. 322. & Cap. XV m. Pag. 37 a. qui etiam adnotat in Coemeterio Callisti pluribus . in locis ita CRvcEM T pictam variis coloribus. adhuc occurrere , ac se conspexisse, atque etiam in Sepulcris inperdum lapillis musi-

O Opere eXpressam .

111. Minime dubitandum est ab ipsis Ecclesiae

primordiis Fideles CavcEM Dominicam deveneratos esse, Crucifixi tamen Imagine carentem, cuius potentiam , Virtutem. , mytteria a Sanctis P tribus edocti aeque ac amarissimam CHRisTi Paiasionem l probe noverunt nam ut ait Apostolus ad Hebraeos Cap. xii. ver. af Aspicientes in auctorem sedet , ct consummatiovem IEsvM , qui pro , posito sebi gaudio sustinuit C RucEM, confusione contempta, omnia bona, salutem , & vitam aeternam Per CRvcEM eius se accepisse credebant. Hinc signum Cllucis in divino Sacrificio , in sacris caerimoniis . in benedictionibus , in Sacramentis conficiendis , di

spensandisque, in vasculis , in vestibus , in memoriis

176쪽

omnes unanimi consensu cum Beatissimo Paulo dicerent , ad Galatas Cap. vi. vers. I 4. Mihi

autem ab st gloriari nis in C vcΕ Domini Nostri

IEsv CHRisTi , per quem mihi mundus cruci uses , er ego mundo . Luculentissima ex stant Patrum testimonia , & pluribus in locis Tertullianus veterum Christianorum pietatem commemorat, &Signi Caucis admirandam virtutem , & contra hostiles Diaboli incursus potentiam commendat , de quibus uberrime Doctit simus Gretserus de C Ruc E . Pudet memorare supinam adeo Basnagii non dicam hallucinationem, sed ignorantiam, qui pluribus conatur ostendere in Dissertatione x H. de Catechumenis, ante quartum seculum nullum haberi firmissimum testimonium , ut constet Signo Caucis Baptismate tinctos consignatos fui sse , quod alibi, Deo dante, fusius erit expendendum, Teie ctis eius ambagibus .

I V . Simplex , nuda , ac pura Cllux Domini ab ipsis fere Christianae Religionis primordiis sculpta cernitur in pluribus Christianorum sepulcralibus ti tulis penes Bosium , Aringitium , & Boldettium :persaepe etiam ita expressa est, ni anchoram re-

Iraesentat in extrema imaque sui parte adpositis inc inde piscibus; nam & in iisdem titulis frequenter caelata conspicitur navis Ecclesiam reserens , cuius Fideles piscibus designantur. Sed praeceteris illustre exemplum spectari potest apud Cl. Marangonium in edito lapide pag. 9s. e Coemeterio Thrasonis , seu Saturnini Via Salaria , qui postus est Felici Christiano homini , ita quo non

solum Monogramma a dextris, verum etiam CR v x asinistris imaginis cuiusdam, ut mihi videtur IEsv

177쪽

1s6 Dg MiTRATO CApiTE CisaeisTi inter oviculas, expressa est' . Martyrum, sepulcra , ut monebam Cauc E consgnata spectantur apud Clampinium Vet. Monum. Par. I. Tab. XLiit.& Par. I. Tab. ii l. Quam vero Cavx ipsis bene conveniat ostendit S. Paulinus Nolanus Episcopus in Epist. xu. ad Severum, qui ita scribit:

ct CavX , Marorii Sanctis, quae pia causa fuit.

Sensim postmodum in antiquis Vrbis Coemeteriis divina CR v x coloribus variis ornari coepit ; sed minio , rubroque colore tanquam Praecipuo . ac proprio illitam invenimus, ut fusum CHRisTi CRv-CIFIXI cruorem , quo purpurata est , referret. Hanc ita describit prae laudatus Sanctissimus Nolanus Αntistes in eadem Epist. XII. Sub CRvcE SAMGviNEA nivio sat CustisTus in

V. Uerum postquam Constantinus Magnus, Sanctae C Rucis praesidio, Maxentium Tyrannum devicit, indulsitqne Christianis, ut prodeuntes e Cryptis , ae Coemeteriis , Templa in publica totius orbis luce consecrarent , & in iisdem sacras Synaxes sine metu haberent , ipse exemplo suo do cuit, quam maximo honore CustisTi Nomen adorabile , & Vivifica eius Cavx colenda , & adoranda esset. Nam teste Eusebio in eius Uita Lib. I v. Cap. 49. laqueare palatii sui Constantinopolitani gemmata CRvCE condecorari praecepit. Tunc eo auctore CRux DOM1NicA gemmis, lapillis, ac margari-

178쪽

IEsv CR RisTi CRVCiFixi Is garitis praetiosissimis ornari, ac publieae omnium Fidelium adorationi constanter exponi coepta est.

V I. Tunc lege ab eo lata cautum est , ne in posterum noxii homines in cruce suspenderentur, iublataque inde ipsus Crucis ignominia , maximo, atque incredibili Neophytorum foetu, statim multiplicata est toto terrarum Orbe CH, isaei Ecclesia,& maximis honoribus Vitale Lignum ab omnibus gentibus, ac populis adoratum , salutatum , exosculatum , ubique expositum , exaltatum in thronis ornatissimis , expostum in Altaribus 8, nec solum gemmis, verum etiam radiis fulgidissimis undique condecoratum : locatum inter sidera, uti in Triumphalibus Arcubus vermiculato opere pictis apud Clampinium spectatur : cum eo coniunctae palmae, flores, ac tiliat eidem imposita candelabra , & faces τ laureis quoque coronis ornatum, gestatum in supplicationibus, in fronte Regum fixum , adeo ut Christiani Imperatores prae sceptro, & regno amplissimoque subiectorum populorum imperio in CRv-CE DOMi Ni Nos Tai IEsv CHRisTi praeter modum unice gloriarentur, & in nummis CaucEM gestantes cum ipsi tum eorum Victoriae exhiberentur.

VII. Circa Constantini Augusti aevum haud aegre

crediderim obtinuisse morem repraesentandi una cum CHRisTi Monogrammate CRvCEM designatam, Monogrammate ita expresso .' quod non solum CHRisTi Nomen Admirabile per litteras X ,& P, sed etiam Clluc EM designat CO-niuncta littera σ Sigma cum P, ut inde

CTAYPOC , CRUX , magis perspicue

eliceretur , atque intelligeretur . Clare

quoque emicuit cum cuRI Ti Nomine

179쪽

DE Mi T Aro CA ITEAdorabile Caucis mysterium, quum una cum Monogrammate littera T coniuncta est, quam primam divino consilio positam in sacrosancta Actione, nempe in Canone Missae cernimus , hinc tremendum salutaris Hos TiAE Sacrificium auspicantibus Romanae Ecclesiae Sacerdotibus: TE IGiTvR CLEMEN-Τissi ME PATER &c. Quod ab aliis sacrarum Antiquitatum Interpretibus factum observo , gratum fore arbitror, si heic quoque repetam insignem ,

ae multis nominibus commendabilem anulareme crystalio Gemmam Christianam , quolibet Augustet aevi Cameo pretiosiorem , quam Primus in lucem protulit eximius Aringhius in Tomo II. Romae Subterran. Lib. v I. Cap. I. pag. TOS. Cuius ectypum se accepisse fatetur ab Eminentiss. Cardinati Francisco BARHEsti No, S. Romanae Ecclesiae Vicecancellario, multis laudibus aeternum depraedicando . Et gemmam, & anulum ipsum , in quo inserta est, protulit Aringhius; sed quia apud eum Perverso ordine caelatura exhibetur , ad exem-Plum apophragismatis, aucta eius magnitudine, it delineandam ipse curavi .

Idem . Aringhius luculenter , & erudite sacram hanc caelaturam explicat , atque in hoc prototy

180쪽

IEsu CustisTi CauciFIXI Isspo, quod CRvX denotata sit littera T, & ipse Custisaeus solito Monogrammate X & Ρ, Graecis litteris prioribus implexis , referre manifeste adfirmat ipsummet Christum Dominum Salvatorem, humanaeque felicitatis auctorem, Caucis patibulo nostri causa sussi xum , qui unus idemque Deus .& Homo est ; siquidem Tau Ckveis figura est ;Alpha vero, & Omega velut digito praemonstrant eiusdem CunisTi aeternam, ac ineffabilem Divini. tatem , atque, ut alii etiam sacri Interpretes adfirmant, pariter Humanitatem. Columbae Fidelium simplicitatem, Serpens Diabolum, qui in ligno vicerat, in ligno ab eo vittium , vel Christianam prudentiam praenot nt. Addita est in parergo epigraphe fALus , quia Dominus I Esus salutem bum mani generis in Ligno Caucis constituit , atque operatus est . Adsert etiam Aringhius ex Magno Baronio numisma Constantini insigne , in cuius postica hasta labari, ornati in vertice sacri Monogrammatis typo , infixa est Serpenti cum epigra

VIII. Quia de Dracone suffixo , ac subiecto

Constantini labaro sermo iniectus est, perlubet Observare pervetustam seculi I x. sculpturam sacram , quam inter monumenta Aquileiensia adsere Erudi,tissimus, deque litteris optime meritus, Comes Ioan nes Dominicus BE TOLius, Samstae Ecclesiae Aquilegiensis Canonicus pag. 4o6. in quo a sinistris CHRisTi in C Ruc E quatuor clavis adfixi sculpta est , ut Opinor , vel Constantini, vel alterius Principis aemulatoris pietatis , ac Religionis Constantini Magni imago, qui hasta Draconem , quem pedibus

Conterit, confodit. Altera Augustae mulieris Ima-po Helena eius mater esse potest, vel alia Prin

SEARCH

MENU NAVIGATION