장음표시 사용
231쪽
LIBER PRIMUS. - EPISTOLA VII 63
tius, nunc in pratis, et per rura multorum, floribus variis insidamus Perscrutemur doctorum hominum libros, ex quibus intentias florentissimas ac suavissimas elige ius, candida circum lilia fundamur idque sicut indefesse, sic modest leniterque laciendum est. Studiorum
nostrorum, non inanem Vulgi gloriam Ventosae contenti mi argutiis partam, sed veritatis affectum ac virtutis, honestiorem terminum statuamus. Licet mihi crede sine clamosis altercationibus scire aliquid. Non facit clamor, sed meditatio doctorem Prosecto itaque, nisi V deri magis quam esse propositum nobis est, non tam plausus insanae multitudinis, quam Veritas in silentio placebit, erimusque tenui sono protulisse nobis ipsis interdum authenticarum scripturarum Verba contenti. Atque ita non fragore resonabit,
Sed strepet omis murmure campuS.
Et quoniam, ut vides, liberalius ago quam dubitationis tuae necessitas exigebat, aliud etiam praemissis addiderim, ut omne locum fugias, ubi aut turpiter, aut cum pompa vivitur, et ad solius famae popularis arbitrium nec minus tibi quam apibus pestiferum scias habitaculum, aut Ubi odor caeni gravis, aut ubi concava pulsu Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.
Neque tibi soli hoc dictum putes, sed omnibus, quicumque in aliqua rerum laudabilium inventione Versantur. Duobus his praecipue, nobilia multorum suffocantu i genia, libidinum consuetudine et opinionum perversitate Vulgarium. Dum enim illa sedet intrinsecus, exterius
232쪽
ista circumsidet, enerVatur animus, et longius ab ipsa veritatis agnitione distrahitur. Haec visa sunt de apium imitatione quae dicerem, quarum exemplo, ex cunctis quae occurrent, electiora in alveario cordis absconde; eaque summa diligentia parce, tenaciterque consema, no quid excidat si fieri potest. Neve diutius apud te qualia decerpseris maneant cais. Nulla quidem esset apiabus gloria, nisi in aliud, et in melius, inventa conVe terent. Tibi quoque, si qua legendi meditandique studio repereris, in savum stilo redigenda suadeo. Hinc enim illa profluont quae tibi iure optimo et praesens et e iura aetas attribuet. Atque, ut nullos hodie nosculos nisi ex Virgilianis carpamus arboribus,
hinc anni tempore certo Dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem. Vale. III Idus Aprilis.
FRANCIscvs PETRARCA THOMAE MESSANENSI S. P. D. Eloquentiam et animi aequitatem caeteris rebus esse anteponendam.
Animi cura philosophum quaerit eruditi linguae oratoris est propria Neutra nobis negligenda, si nos, ut aiunt humo tollere, et per ora virum volitare nobis propositum est. Sed de priore alibi magna enim reseSt, et labor ingens, sed messis uberrima. Hoc loco ne in aliud exeam quam quod me ad calamum traxit e hortor ac moneo, ut non vitam tantum et mores quod
233쪽
primum virtutis est opus , Sed sermonis etiam nostri consuetudinem corrigamus; quod artificiosae nobis et quentiae cura praestabit. Nec enim parvus aut index animi sermo est, aut Sermoni moderator est animus;
alter pendet ex altero. Caeterum ille latet in pectore; hic exit in publicum ille comit egressurum, et qualem esse vult fingit hic, egrediens, qualis ille sit nuntiat illius paretur arbitrio hujus testimonio creditur utrique igitur consulendum est, ut et ille in hunc sobrie
severus, et hic in illum veraciter norit esse magnificus. Quamquam ubi animo consultum fuerit, neglectus esse sermo non OsSit sicut ex diverso, adesse sermoni dignitas non potest, nisi animo sua maiestas adsuerit.
Quid enim attinet quod Ciceronianis te sontibus proi sus immerseris' quod nulla te neque nostrorum scripta praetereant' ornate quidem, lepide, dulciter, altisone loqui poteris graViter, Severe, Sapienterque, et, quod
Super Omnia est, uniformiter certe non poteris seu
niam nisi primum desideria invicem nostra conveniant quod praeter sapientem, scit nemini posse contingere , illud necesse est, ut dissidentibus curis, et more et verba dissideant. At bene disposita mens instar in monte Serenitatis, placida semper ac tranquilla est. Scit quid velit, et quod semel voluit, velle non desinit. Itaque
tametsi oratoriae artis ornamenta non suppetant, X eipsa magnificentissima et certa, sicut consona, elicit. Θ-gari autem nequit quiddam singularius emergere M tiens, compositis primum animi motibus, quibus aestuantibus nihil feliciter eventurum sperare licet, eloquentiae studio tempus impenditur; quae si nobis necessaria non laret, et mens sui viribus nisu bonaque sua in silen-
234쪽
tio explicans, Verborum suffragiis non egeret ad caelerorum saltem utilitatem, quibuscum ViVimus, laborandum erit quorum animos nostris colloquutionibus plurimum adiuvari posse non ambigitur. Instabis autem, et dices heu quantum et nobis tutius et illis officacius suerat suadere, ut eorum oculi nostrae irtutis exempla praeberemus, quorum illi pulchritudine de lectati, ad imitationis impetum raperentur Natura enim hoc habet, ut multo melius, multoque lacilius lactorum quam verborum stimulis excitemur perque hanc viam expeditius ad omnem virtutis altitudinem consurgamuS. Ego vero non adversor. Quid enim de hoc sentiremiam tunc intelligere potuisti, quum in primis animum
componendum esSe praemonui. Non equidem Sine causa reor dixisse Satyricum prima mihi debes animi bona: non essent autem prima, si quid illa praecederet Verumtamen quantum quoque ad insormationem humanae vitae possit eloquentia, et apud multos auctore lectum, et quotidiana experientia monstrante, compertum St.
Quam multos, quibus nihil omnino loquentium exempla
contulerant, aetate nostra Velut experrecis agnoVimuS, et a sceleratissimae vitae cursu, ad summam repente modestiam alienis tantum vocibus suisse conversOS'
Non reseram tibi nunc, quae de hac re M. Cicero in libris Inventionum copiosius disputat est enim locus ille notissimus nec fabulam Orphei, vel Amphyonis
inierseram; quorum ille belluas immanes, hic arbo Sac SaXa cantu movisse, et quocumque vellet duxiSSeperhibetur, nonnisi propter excellentem facundiBm, qua
235쪽
fretus alter libidinosos ac truces, brutorumque animantium moribus simillimos, alter agrestes et duros in saxi modum, atque intractabiles animOS, ad mansuetudinem, et omnium rerum patientiam creditur animasse Adde
quod hoc studio multis in longinqua regione degentibus prodesse permittimur. Ad quos nostri copia et convictus nunquam sorte Venturus St, Sermo perveniet. Iam vero quantum posteris collaturi simus, Optime meti mur, si quantum nobis contulerint maiorum nostrorum inventa meminerimus. Sed hic rursus occurres quid
enim est opus amplius elaborare, si Omnia, quae ad utilitates hominum spectant, iam ante mille annos tam multis voluminibus stilo prorsus mirabili, et divinis ingeniis scripta manent Pone, quaeso, hanc Solicitu dinem nunquam te res ista trahat ad inertiam. Hunc enim metum et quidam ex veteribus nobis abstulerunt, et ego post me Venturis aufero. Decem adhuc redeant annorum millia saecula seculi aggregentur, nunquam satis laudabitur virtus nunquam ad amorem Dei, ad odium voluptatum praecepta susticient; nunquam acutis ingeniis iter obstruetur ad novarum rerum indaginem Bono igitur animo simus non laboramus in irritum. Non frustra laborabunt, qui post multas aetates sub finem mundi senescentis orientur potius illud metuendum est, ne prius homines esse desinant, quam ad intimum veritatis arcanum humanorum studiorum cura perruperit. Postremo, si caeterorum hominum charitas nulla nos cogeret, optimum tamen, et nobis ipsis Ductuosissimum arbitrarer, eloquentiae studium non inultimis habere. De se alii viderint de me autem, quid mereantur in solitudine quaedam voces familiares ac
236쪽
68 DE REBUS FAMILIARIBUS notae, non modo corde conceptae, Sed etiam ore prolutae, quibus dormitantem animum excitare oleo quam praeterea delectet vel aliorum vel mea nonnunquam scripta revolvere quantumve ex ea lectione exonerari me sentiam gravissimis acerbissimisque molestiis, non facile dicturum me speraverim. Eoque magis propritSadiuvor interdum, quo illa languoribus meis aptiora Sunt, quae conscia manus medici languentis et ubi do lor esset Sentientis, apponit. Quod nunquam profecto consequerer, nisi Verba ipsa salutaria demulcerent aures, et me ad saepius relegendum vi quadam insitae dulcedinis excitantia, sensim illaberentur atque additis aculeis, interiora transfigerent. Vale.
Seniculum tuum Optime valentem OVeriS. Mores non animo tantum, sed et corpori opitulantur Frugalitas bonae valetudinis soror est. Hunc, nisi fame conficitur, immortalem scito ita siccum, et desecatum corpusculum est ita nihil loci febribus, aut podagrae. Vietum hominis aspectus ipse testatur Vultu pallor, macieS, et oculorum pecus, et triste Supercilium, et inculta severitas Accedit in cothurni morem subductus calceus et attritum senio palliolum Modo litteras OS-Set, philosophum aut poetam diceres philosophicum enim tergum, tragicos pedes habet. Quidquid ad haec
237쪽
additur, superVacuum erit. Ut tamen pauci expediam, haud absimilis est seni Plautino, cuius mores atque animum mordaci sale respergens servus ille in Aulularia
Pumex inquit non aeque est aridus atque hic est senex: Quin divum atque hominum clamat continuo fidem, Suam rem periisse seque eradicarier, De suo tigillo sumus si qua exit oras; quin, cum it dormitum, sollem obstringit ob gulam Ne quid animae sorte amittat dormiens. Aquam hercle plorat, cum laVat, prosundere. Famem hercle utendam si roges, nunquam disti. Quin ipsi pridem tonsor ungues dempserat; Collegit omnia, abstulit praesegmina. Pulmentum pridem eidem eripuit milvus; Homo ad praetorem deplorabundus venit bis ibi postulare plorans, eiulans, Ut sibi liceret milvum vadarier. Sexcenta sunt quae memorem, si sit otium. Haec ille. Huius autem nostri sexies sexcenta tuli curiosus sabulator inveniet. Hospitem Apuleii Milonem prodigalitatis arguet quisquis hunc viderit, Vel semel audierit disciplinam rei familiaris oeconomicis nulli unquam philosopho cognitis regulis coarctantem. Sed nimis alienis vitiis immoramur. Redeamus ad propria. OmneSsere mortales uno morbo laboramus extremi contrariis iactamur. Et est illud Flacci verissimum:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Quid autem interesse credimus inter Rufilii pastillos et Gorgonii hircum, aut inter Aristippi iacturam et Stallerii epigramma Non oportet errare per deVia, et longe quaerere quid beatos faciat. Vitia in extremis habitant; virtus in medio sita est. Vale.
238쪽
FRANcISCUS ETRARCA THOMAE MESSANENSI S. P. D. Faceta hominis famelici et parasiti descriptio.
Feliciter puto successit prima percontatio secundam facis. Experiri vis ut arbitror in demonstrativo causae genere quid possim. In laudibus potius, quam in contrario me probasses Velim. Sed quando sic placitum tibi, et sine nomine res agitur, quamVis exacta periphrasis vicem proprii nominis obtineat, et hic quoque quaestioni tuae morem geram. Is de quo quaeriS, Scurra Vagus est, qualem describit Horatius:
qui non certum praesepe teneret, Impransus, non qui civem dignosceret hoste.
In summa omnium importunisSimus, qui unquam Para siticae arti operam dederunt nihilo tamen felicior, quam si omnium desidiosissimus foret. on tam Vel nauta Scopulum, vel grandinem agricola, Vel mercator larem, qu3m eum Omnes metuunt. Omnes declinant, omnes cedunt semita, quasi oneratus spinis adveniat. Ubique Via Vacuas deserta atria, obseratas fores invenit Perinde adventu eius sugitur, ac si in gremio bellum serat Nunquam tamen incommodius ista contingunt, quam hoc anni tempore aestas utcumque pauperum portu eSt. Una arbor et vestem, et cibum, et tectum et cubile
suppetit Nunc quid agat ConspirantiremS, Senectus, inopia nullus opem fert, et quae omnium rerum du'riSSima sine miseratione miseria est. Vidi illum hodie
239쪽
valido aquilone iactatum. Ibat alie succinctus dederatque omnia di undere ventis, Marones Veneris in morem. Si fulvum lupi de pelle galerum, tegmen capiti habuisset, in reliquis, Hernico a Pelasgis accepto habitu, in bellum ibat sinistri enim pedis vestigia nudus erat. Ea rabies urgebat, ut convenire sibi posset quod apud Plautum de se praeceps ille parasitus praedicat: nam metis est ballista pugnus, ubilita catapulta humerus aries talis erat, ita tamen ut inter minas, diuturnae famis vestigia cera rentur. Hominem denique ut Plautus idem ait neque ieiuniosiorem, neque magis e metum fame vidi, nee eui minus procedat, quidquid facere oeeepit. Postremo dum e conspectu in angiportum deflexissem, ut piraticum velut scalmum latebris evaderem, vidi illum in transitu sum globos per nebulas exhalantem, ceu Caci speluncam, aut quamlibet Eolicarum insularum praeterveherer. Audivi nescio quem tremulum atque confusum illi saucibus erumpentem sonum quid dicere Vellet ignoro, tam concisim verba frangebat; sed puto proprios pedes ac scapulas illo satyrico solaretur elogio durate, atque eaepectate eieadas. Habes quod optabas. aledicum me fecisti. Vale. EPIST0L XI.
FRANCISCUS PETRARCA THOMAE MESSANENSI S. P. D. Ruimus in senem dialecticum invehitur.
Ecce iterum tentamur Dialecticus tuus, ut scribis, quiescere non potest. Miraris mirarer ego si quiesce-
240쪽
rei cuius gloria in strepitu et conviciis sita est. Sed bene habet quod nec ille scribere aliquid novit, nec ego eum hinc exaudio. Ita et aures interiecto maris ac terrarum spatio, et oculi mei illius ignorantia tuti sunt totum importuni colloquutoris pondus in tuum caput refunditur, et merito quoniam litteras meas dialecticis ostendisti Ex omnibus sane, quae de illius raucissimo latratu collegisse te dicis, hoc primum erat et maximum, quod artificium nostrum omnium minime ne S sarium dicit. Ecce iam virus, quod in aliis litteris minabatur, evomuit Sed est ne hoc, quod in studia nostra Se invecturum praedixerat ' Praeclare quidem Artificium, inquit, vestrum ex omnibus minime necessarium. Primum de artificio viderimus. Nescio enim quid artificii nobis attribuat sed puto de poetica eum intelligere. Hanc minime necessariam dicit non inficior. Idem enim
videtur et nostris. Namque animis natum inventumque poema iuvandis
et Flaccus ipse testatur, et res ipsa docuit poeticam delectationi atque ornamento esse, non necessitati edi iam Vivat ergo dialecticus tuus, et cornuti Semper assiuat syllogismis, quando et nobiscum Sentit, et non QS ignarus omnium, ut rebar. Sed nequaquam his termini continetur torrens, et servidum ingenium. Quid ergo Rapidum enthymema contorquet. Si minus necessaria inquit, et minus nobilis. Oh quam male egi tur insania Iam se non dialecticum modo, sed phreneticum ostendit. Ergo utrina et pistrina, et vilissimarum mechanicarum artium si necossitas nobilitare illast test nobilissima omnium fioni Philosophia autem ex