Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

reliquae Omnes, quaecumque beatam atque excultam et ornatam Vitam iaciunt, si necessitatibus vulgi nil co serunt, ignobiles. Oh doctrinam novam, et exoticam, ipsique cuius nomen infamant Aristoteli incognitam lIlle enim ait necessariores quidem omnes, dignior vero nulla. Legat primum metaphysicae librum, et inveniet. Sed ignota regione Verum sequi, et scrupulos tramite senem ire iubeo: non parvus labor. Vale.

III Idus Decembris. Ad sontem Sorgiae.

242쪽

74 FRANCISCI PETRARCAE

DE 'EBUM FAMILIARIBUS

LIBER SECUNDUS.

FRANCISCUS ETRARCA PHILIPPO EPISCOPO CAVALLICENSI S. P. D. De obitu ratris consolatur.

Ingens scribendi negotium mihi nunc adimit vi ius tua ut enim corporis, sic animi gravius aspecti, difficilior cura est. Utrique autem Sano, aut nulliS, aut plane levioribus remediis est opus utque illic medico, ita hic consolatore minus, imo Vero nihil est opuS. Tecum ergo, Vir optime accuratius agerem, Si te fregisset aut stravisset adversitas. unc, cum Ortunae impetum sorti animo tuleris, consolatoris mihi partes eripiens, laudatoris ac miratoris ossicium reliquisti. Qua in re ut dicebam operosioris stili mihi materiam praecidisti. Consolatio enim, ut in moesti auditoris animum penetret, eget multa Verborum maiestate, eget gravibus animosisque sententiis. Virtuti testim nium simplex et incultum sussicit nec oportet veritatem rerum fictis adumbrare coloribus quoniam Vi tus ipsa sibi plaudit, et proprio contenta praeconio, alterius theatri strepitum non requirit Veneram ad te nuper incri rumore perculsus immaturae mortis

243쪽

amantissimi fratris tui et quam concussu esset animus tuus ex mei pectoris mansuetudine metiebar,

nec cogitabam quosdam ictus invalidis tironibus fuisse

mortiseros, quo sprevisset sortis et expertus miles: quosdam, alieni sanguinis effusione perterritos, exclamasse, ingemuisse, expalluisse, saepe in ecstasim concidisse cum tamen interim quorum ille pectoribus emanabat, taciti et intrepidi starent, siccisque oculis

Vulnerum suorum uenta conspicerent Veneram ita que moestus, et ad bene Valentem medicus aeger accesseram. Inveni aciem tuam, inter affectum debitae pietatis ac decorem propriae honestatis, fraternae com passionis et Virilis animi signa perserentem Utrumque mihi placuit. Alterum mansuetudinem, alterum sapientiam tuam decet. Humanum est in Orte su rum pietatis testes lacrimas undere virile est modum illis imponere, easque, cum aliquamdiu fluxerint, me cere. Id te utrumque, qua docuit, implesse, Vultus tui habitus designabat. Accesserunt et Verba maximorum plena Sensuum, ex quibus ego, qui consolandi proposito adveneram, non tam tibi opem meam necessariam cognovi, quam ipse solamen curis meis elicui. Nihil ergo consolantis in morem loquuturuS, laudo, pr bo, admiror et stupeo magnitudinem animi tui. Fratrem optimum amisisti imo vero non amisisti, sed in patriam praemisisti, ad quam tibi quoque veniendum est. Sed loquamur ut Vulgus, non sentiamus ut VulguS: Da- irem amisisti. Non amisisses nisi foret ille mortalis Querela est igitur non de unius hominis morte, sed de morialitate naturae, quae nos ea lege introduxit in hanc vitam, ut egrederemur ad revocantis imperium

244쪽

76 DE REBUS FAMILIARIBUS

At revocavit ante tempus, et praecipiti edicto secisse videtur iniuriam. Nullum hic praefinitum tempus est; sine termino debitores sumus. Si essemus in diem obligati, possemus utique differre, tergiversari, et

exactricis avaritiam culpare nunc de celeritate conqueri non possumus, quasi ante diem repetatur quod, statim ut accepimus , debuimus. Sed poterat ulterius vivere. Poterat et citius mori, poterat et aliter mori et, quamquam honeSi Vir nulla mors possit inhonesta contingere, poterat tamen durius mori. Iste ero sic Vixit, Sic mortuus est, ut Deo gratias agere debeas, et quod talem dedit, et quod taliter abstulit.

Et si sata rerum humanarum ac varietatem msuum recognoScas, non Solum non lugebis, sed ortassis otiam gaudebis extinctum saepe enim mors labores

vitae praesentis intercipit, saepe praeoccupat. Quis anxietates, Solicitudines mundi huius, qui miserias, quis aerumnas et tot contumelias fortunae, quis animi corporisque pericula, et in utrumque ius habentium morborum turbas enumeret Quibus etsi non omnibus premimur semper tamen subiacemus, donec OS ab eorum potestate suprema dies exemerit. Ab his omnibus itaque rater tuus beneficio tempestiVae mortis immunis est. In hoc autem, pater benigniSSimo,sallimur et nimis vulgariter erramus, quod morienteS dicimus vitae commodis abduci, qui tamen, si quis altius consideret , ab innumerabilibus malis morte discedunt; quod sacillime possem et auctoritatibus, et rationibus, et exemplis ostendere, nisi quia longum Sermonem epistola brevitas non capit. Iam ergo elix adolescens ista non metuit evasit enim hinc, ei m

245쪽

ilicum discessit a nobis, talem sui nominis odorem post se relinquens, ut non parVa dulcedine mem rantium sensus et corda permulceat. At hoc, inquietquispiam, dolemus, quod bonum nobis et egregium virum mors praeripuit laus enim deiunctorum quadam damni memoria lacrimas viventibus excutit, et incon solabilem gemitum pari irreparabilis iactura. On sum nescius hoc a plerisque dici solere: ego autem , ut viva voce tecum dixisse memini , longe aliter existimo. Agebatur ad supplicium Socrates iniquissimis iudi cum sententiis eoque animo ibat ad mortem, quo steterat semper in vita, magno quidem et recto, et qui ortunae iugum ferre non posset. Laetus erat quod tyrannorum minas, quas ViVendo despexercti m riendo relinqueret. Hunc tali constantia porrectum sibia carnifice veneni Vasculum iam labiis applicantem, multum dispariter affecta uxor avertit, cuius inter caetera seminei ululatus, commiserati viri erat, quod is iustus atque innocens moreretur. Quod ille audiens, et a potu tantisper in uxorem versus, Quid ergo antu, inquit, satius putabas, nocentem et iniustum mori'

Hoc ille quidem eleganter, ut reliqua. Ego itaque ut

unde discesseram revertar , a plurimorum opinionibus

3VerSus, Sic censeo lugendam esse malorum mortem,

quae animam simul et corpus interimit contraque Onorum exitum gaudio prosequendum, quod eos DeuSex hac Valle miseriarum misericorditer eruens, ad laetiora traduxerit Nisi sorte fratris tui mors ideo acerbior Visa est, quod eum procul a finibus patriis invasit. Sed non sumus usque adeo rerum ignari scimu a poeta Verissime dictum esse, quod Omne solum forti

246쪽

78 DE REBUS FAMILIARIBUS

patria est Et tamen hoc vero Verius est, quod ait Apostolus: Non habemus hic manentem civitatem, sed alium inquirimus. Videntur haec sibi invicem adversa, sed non sunt. Quisque pro diversitate loquentium satis breviter quod sentiebat expressit, et quamvis aliter

atque aliter, uterque tamen Vere. Si metam Sequeris, non potuit frater tuus extra patriam suam mori. At si credis Apostolo et omnes extra patriam Orimur, ut sic tandem in patriam reVertamur. Et Sane, utrum-Vis sententiam sequaris, nihil invenies cur de satalis Zona distantia conqueraris. Detur ortasse Viventibus, ut, quibusdam seu honestis affectibus seu turpibus inducti, locum unum alteri praeserendum esse contendant morientium certe nihil interest ubi potissimum moriantur. Et si cui contrarium Videtur, adhuc se nutricis et muliercularum erroribus imbutum norit. Interrogatus philosophus ubi sepeliri mallet, Nihil mea

interest, respondit. Undique enim, inquit, ad inferos tantumdem vis est. Nos quibus adscendens Christus in coelum adscendendi spem reliquit, dicamus aliter 'Quid reser utrum in Italia, an in Galliis, an in i spaniae finibus, an in Rubri aris litoribus iaceamus 'Undique ad coelum tantumdem vis est. Illa nobis via calcanda est, arcta quidem et dissicilis; sed ducem habemus, quem sequentes aberrare non possumus. Si ad illam iam spectamus, quid ad nos pertinet, ubi hanc corporum sarcinam deponamus nisi suspicari libeat dissiciliorem futuram esse longe iacentium eo porum reassumptionem in die novissimo. Sed hoc ligiosissima, et vere tali digna filio, mulier non timebat quae moriens ordinansque de sepulchro, Ponite,

247쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA L 79

ait, hoc e pus ubicumque nihil os eius eura conturbet. Interrogataque, numquid non procul a patria mortem

formidaret, Vide quid respondit: Nihil est , inquit,

longe Deo, neque timendum es ne ille non agnosea in fine metili, unde me resuscitet. Haec mulier illa cath sica Nos, qui et catholici sumus et Viros pollicemur, numquid muliebrius sentiemus ' Sed scio quid ace rime lugeant superstites in mortibus amicorum quod videlicet nunquam eos reVisuri sint, quos Summo amore dilexerunt Paganorum sit ista credulitas, eaque non omnium, sed eorum tantum qui animas putant cum corporibus interire. Certe . ullius, quem paganum suisse, sicut notissimum, ita dolendum est, er dens animam immortalem, et gloriosis spiritibus post hanc vitam coeleste habitaculum patere, non haec opinabatur. Nunquam enim M. Catonem illum senem induceret, in eo libro qui inscribitur u Cato maior, sperantem, et verbis talibus utentem O proeelarum

diem, quum in illud divinorum animorum concilium coetumque proficiscar, quumque eae hae turba et olluvione discedam. Professea enim, non ad eos solum viros de quibus ante dimi, sed etiam ad Catonem meum , quo nem vir melior natus est, nemo pietate praestantior. Et rursus eodem loco quidem, inquit Meror studio patres vestros, quos olui et dilean, videndi neque eos solum conυenire

aveo quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et ipse eonseripsi. Haec et his similia, quae apud Ciceronem Cato loquitur, satis quid uterque crederet testantur. Illi tamen utcumque crediderint, quorum magna ex parte spes inanes ac sallaces fuerant nobis ab Illo qui et salii non potest, et sallere non nOVit, spe certa

248쪽

80 DE REBUS FAMILIARIBUS

praestatur, illuc tandem, quo fratrem tuum translatum confidimus, esse Venturos. Sed quid interim faciam' dixerit aliquis desiderio torqueor , amore 3ngueo, aviditate crucior fratrem revidendi. Quid facias aliud, nisi quod sacere solent , qui casu aliquo a personiscarissimis avelluntur memoriam retinent, et absentium imaginem prosunda mente custodiunt illos amant, de illis loquuntur, illis prosperum optant iter. Idem sac et certus sum, iam fecisti Datrem tuum in ea parte cordis absconde, unde nulla eum pellat oblivio Ilsum dilige sepultum, ut Vivontem dilexisti, vel etiam multo

vehementius. Illum coge saepius ad te reVerti, commemoratione pia et frequenti Precare iter ut faustum

sibi contingat et, calcatis perfidi hostis insidiis

velox in patriam reditus. equo enim haec aut patria nostra est, aut suerat Sua, ubi et nos per grinamur adhuc, et eum irritis Votis expectavimus ad meliora properantem. Exilium est hoc ipse in patriam prosectus est. Oremus ut sospes et sino labore perveniat. Id illi prodesse poterit id agamus : pium obsequii genus est pro deiunctis oram. Lacrimae autem sunt arma mulierum: Viros non cent, nisi moderatissimae sorsan atque rarissimae Alioquin et fundentibus eas ossiciunt, et illis non proficiunt, quorum amore landuntur. Si quibus etiam nunc desiderii stimulis urgeris , cogita id diuturnum esse non posse brevis est enim hominum vita ut si ad nos non sit ille reversurus, nos tamen ad illum porteat satis celeriter proficisci. Omnia autem brevia, ut ait Cicero, tolerabili esse debent, etiam si magna Sint Frater tuus ereptus est mille laboribus, et Verisimi-

249쪽

llier speratur ad aeternam requiei perVenisse, aut de proximo ementurus nos in saeculi fluitantis agono remansimus. Quamobrem si quis propter se ipsum, quod relictus est, esset, videat ne merito possit a diro ullianum illud Suis incommodis graviter angi, non amicum, sed se ipsum amanιὰ est: si Vero propter

illum, verendum est ne ut idem ait invidi magis

quam amici sit. Haec non tam ad insormationem, quam ad gloriam tuam retuli quoniam, Sicut inceperam, gratias consolatori aeterno, tu externa consolatione non indiges. Quamquam quid etiam indigenti conserre potuissent hae litterulae raptim de arescentis ingenii scatebris expressae Supervacuum est deinceps illorum exempla subtexere, qui suorum mortem sortiter tulisse memorantur. Et tamen, ut intelligas quorum ego te numeris adscribo, tantoque laetus comitatu haereas in incepto, quantum memoria complecti potuero paucioni libelli me in hanc solitudinem sunt sequuti , aliquot nobiliora exempla ex omni copia vetustatis interseram. Emilius Paulus vir amplissimus et suae aetatis ac patriae summum decus, ex quatuor filiis

praeclarissimae indolis, duos, extra familiam in adoptionem aliis dando ipse sibi abstulit duos reliquos intra septem dierum spatium mors rapuit. Ipse tamen orbitatem suam tam excelso animo pertulit, utor diret in publicum, ubi audiente populo Romano, casum Suum tam magnifice consolatus est, ut magis metuere

ne quem dolor ille regisset, quam ipse fractu eSSe, Videretur. Ex quo non minorem, iudice me, gloriam cepit, quam ex triumpho, quem illis diebus speci Sissimum egerat per illum enim acedoniae, per hoc

250쪽

η DE REBUS FAMILIARIB S

mortis ac fortunae, Victor apparuit Pericles, Atheniensis dux, inter quatuor dies duobus filiis orbatus, non solum non ingemuit, sed nec priorem frontis habitum mutavit. Cato senior ille, cuius supra mentionem habui, quantum claudetur ab omnibus nullus ignorat qui modo vel tenuiter novit historias quodque maius est, sine ulla historiarum notitia , sic iam apud cunctos huius nominis fama percrebuit, ut eo audito, vix quidquam ad sapientiae summam adiici posse videatur. Ita fit ut, non magis veterum iudicio, quam

modernorum consensu, Cato sapientissimus habeatur.

Atqui inter multa praeclara hominis illius, nihil si gularius admiramur, quam quod mortem filii Optimi viri, modestissime dicitur tulisse Xenophon, filii morte

nuntiata, sacrificium, cui tunc intererat, non omisit; coronam tantum, quam capite gestabat, deposuit mox interrogans diligentius, atque audiens quod strenues gnans cecidisset, coronam ipsam capiti reposuit, ut ostenderet de cuiusquam morte non dolendum, nisi turpiter et ignave morientis quo metis Verisimile est Virum sapientem vereque Socraticum, ad primum nuntii relatum, deposuisse coronam Anaxagoras mortem filii nunciant Nihil, inquit, novum aut inempectatum audio:

ego enim eum sim mortalis, sciebam eae me genitum esse

mortalem. O vere dignum homine responsum Quam multi sunt, e medio etiam philosophorum grege, qui, etsi naturae conditionem amplecti simularent, tamen mersum moriendi ordinem taciti non tulissoni Ana-Xagorae vero nihil inopinatum poterat contingere gitabat enim assidue quod os apud Senecam), omnia P mortalia esse, et incerta lege mortalia. Quodque alio

SEARCH

MENU NAVIGATION