Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

dii: Tu vero abi, dominoque tuo nuntia iisdem me redit. rtim itineribus, quibus emisi sed non antequam s- r mina praeponderare meis inceperint. ec sesellit augurium.

Siquidem non multo post in immensum auctis hostium sceleribus, quibus insolens dabat alimenta felicitas, Μ diolanum, illis eiectis, victor ingressus est. In qua urbe ut vides usque in hodiernum diem et nepotes dominantur et filii Nec in hanc narrationem incidisse idoovideri velim, ut vel tibi vel cuiquam vir bono auctor

sim, adversus quantumlibet male meritam patriam arma capiendi satius reor pauperem in exilio mori, quam libertate turbata, nolentibus imperare sed ut veteribus

et novis constaret exemplis, non posse per Vim exuli-libus spem auserri. Et si animos dissicultatibus obsessos ad patiendum erigit sortium virorum recordatio, accipe nunc etiam insigne recensque aliud exemplum. Stephanus De Columna, summum militiae decus, cum in omni fortuna gloriosus, tamen in exilio glori sissimus et admirabilis suit. eque enim una erat eius et caeterorum exulum conditio. Quibusdam extra patriam nobilibus tuto vivere permittitur hi, cum patriam reli querint, laxiorem retinent libertatem. Aliis arctior dicta lex est, ut hoc aut illo loco se contineant illic habitantibus nil durius expectandum. Huic vero et patria interdictum, ei nullus in orbe terrarum tutus locuS nullus in tanta tempestate portus aut refugium. Hostem habuit ut potentem, ita inexorabilem, Bonifacium Octa-Vum Romanum Pontificem quem armis frangere dissicillimum, humilitate seu blandiciis flectere nec possibile quidem esset denique, quem nihil nisi sola mors vinceret. SaeVitum est inhumane, petitumque modis omnibus

262쪽

94 DE REBUS FAMILIARIBUS

immerentis caput exulis; promissionibus, minis, potentia, dolis, auctoritate, pecuniis ingentia persecutoribus praemia, fautoribus denuntiata supplicia cum Stephanus

nunc citra, nunc trans aequora, nunc disiunctissimas utriusque maris insulas, Siciliam, Britanniamque, nunc extrema Galliarum, sol agus, circuiret egenus interea cunctarum rerum, sed praedives animi. Itaque cum apud Arelatem casu quodam in manus explorantium Venisset, interrogatus quis esset, nomen suum quod dissimulare poterat, multis audientibus, dixit, seque Civem Romanum intrepido ore professus est. Quanta autem, Deus bone unius capitis maiestas, quae odiosas etiam et armatas manus a surore deterruit. dicto proposito sollicitabantur reges, ne quis eum foveret hospitio; cuius obtentu, cum Sicilia decedere iuberetur, eo animo paruit, ut exul in ea proVincia remansisse, rex abiisse crederetur. Sic illum, sic alios, tot persecutionis suae tempore, reges Vidit, tamquam ipse rex esset Altissimo animo nec ullis adversitatibus contracto, et supra somtunae fluctus eminente, prorsus ut uni sibi dictum vi

deri posset poeticum illud:

Aspice securus vultu non supplice reges.

Quotiens Romae et per Italiam nuntiata mors eius erati quotiens actum esse de rebus Columnensium ama fuit, et cum illo viro egregiam corruisso familiam Nulla usquam de illo spes praeterquam in solo ipsius p

ctore restabat. Nunquam tamen inde discessit, quomimus diebus ac noctibus versaret animosa consilia, et omnem laborem obiret imperierritus Ultro enim in medio rerum suarum discrimino, amicorum bellis interdum,

263쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA III. 95

utrique partium ignotus, intersuit, et omnium consessione, unius hominis praesentiam est sequuta victoria. Haud ambigua sed tibi ipsi quam mihi notiora recenseo. Quis ergo miserum dicat hunc exulem, cum quo tantus virtutum comitatus exulabat Quem post decennem sui experientiam in priorem statum vera animi magnitudo, non fortuna reposuit Sed quorsum haec tam multorum exemplorum conquisitio Ut nemo praesenti malo attonitus, Venturum opinione praeoccupet, et mediocriter gravi exilio gravissimum malorum Omnium desperationem, accumulet. Praesertim cum non solum Virtus operosa, ea quae Stephanum ipsum in patriam revexit, sed mutatis saepe populorum moribus, Vel di sensi simultatum, vel quae seros animos mitigat longa dies, vel incidens commiseratio non digna patientum, Vel ipsa tacitae virtutis admiratio, Vel impensum civibus suis obsequium, vel publicae necessitatis occasio , vel aliqua vis ortunas finem imponere possit exilio 'me quis praeterea, quod ipse depulsus sit, virtutum suarum proiiciat ornamenta grais cogitans, preciosissima rerum in exilium ferre, cum viliora non liceat. Neque enim noVum est ut efferentes gemmas atque aurum, urbana praedia et omnem inutilem aut onerosam sarcinam in incendio relinquamus. Quod si aurum inter preciosa numerandum esse persuasum est hominibus, quid tandem de virtutibus iudicandum est

Vilius argentum est auro, Virtutibus aurum.

Atqui, cum non saepe in exilium ferre argentum et aurum sinamur, quocumque serimur, virtutes et bona animi serre permittimur quod secisse Vidimus eos, quo

264쪽

rum tibi nunc exempla proposui, ut ad imitandum exardesceres, nec dissideres fieri posse iterum quod i tiens actum est. Licet in exilium et in carcerem et in mortem ipsam serre virtutes. Licet dixi, imo vero expedit, necessarium est, Oportet. Alioquin Vere exules sunt qui relictis his, abeunt, Vere inopes, vere infelices et miseri. Nec satis est quantum habueris efferre; plusculum exigitur. Vide quam accurate Viaticum parat peregre prosecturus copiOSior cupit esse, quo longius pergit Optimum tibi in hac peregrinatione viaticum ex virtutibus constabit; quibus amuentibus, etiam si alimenta corporis desint, pauper Sse non poteris. Has igitur congrega his te undique sulcias Praeclaram tibi suisse olim scio multarum virtutum supellectilem non importuna nec dissicilis, sed agilis et amoena res

est. Laboriose, fateor, tanta re quaeritur caeterum, postquam quaesita fuerit, Sine labore circumsertur. Quaesivisti eam ab adolescentia, servasti eam domi noli eam nunc Senior et peregrinus amittere, sed quantum habuisti vel eo ampliorem, quo maior se ostendit nΘ- cessitas, perser Quamquam id tibi nolenti sciam eventurum sponte sua viaticum quidem hoc nunquam usu consumitur, sed augetur potius Est enim ex Virtutibus, quae usu pullulant, et in mediis dissicultatibus crescunt, donec possessorem suum ad supremum elicitatis culmen evexerint. Me nunc exilii tui non spernenda

solatia. Si sub Arcton aeternum illud Scythiae gelu, aut sub ardenti sole inhospitale mundi latus incolere iubereris, denique propius licet, sed extra Italiam proiectus, haberes ortasse aliquid quod fortunae tuae posses obiicere. Nunc vide quam digna querela tua

265쪽

sit iussus es Florentiam ire, et illic manere, donec te populus reV et Nonne animadVerti quantas grates agere debeas magistratibus tuis, qui te octo longo

consopitum excitarunt, et ex diuturna consuetudine maternis uberibus haerentem abduXerunt teque, ex pR-

tria ut pace tua dixerim multum impari, in civitatem

storentissimam transire Voluerunt Hoc inquam praete eo, quoniam sic Sumus naturaliter affecti, ut incultum licet ac desertum scopulunt, ubi natos nos educatosque meminimus, omnibus anteponendum terris arbitremur. Quod si aliquando error iste cessaret, ignosceres prosecto sortunae immo ero Veniam peteres, quod beneficium Suum non ante cognoveris Adde quod duos praeclarae indolis filios tecum eduxisti, alterum iuvenem, infantem Vero alterum, peropportunis aetatum gradibus distantes ut scilicet cum illo curarum sarcinam partiri OSSes,

cum hoc etiam oblivisci. in praesidium vides, illinc solamen prosectionis tuae. Hi tibi dulcem patriam sa- ciebant: hos habes quid requiris aliud ' xpectas ut uxor pudicissima, ut parentes optimi, ut blandissimae filiae reviviscant Non illos tibi exilium abstulit, sed

mors quam cum totiens insultantem et rerum tuarum dulcissima quaeque rapientem viceris, non debes exilio Vinci, quod te omnia vitae prioris adminicula, et praecipue natos, tantorum pignorum reliquias, auferre non prohibet. Verum ego, ut dixi, et hoc solatium, et Omne quod fortunae ictibus subiectum est, sileo Scio, quae

patriam abstulit, in filios ius habere. Redeo ad virtutum stabiliora praesidia, quas tibi nec civium tuorum decreta, nec imperia tyrannorum, nec praedonum Violentia, nec nocturni fures eripient. Haec si tecum detulisti,

266쪽

98 DE REBUS FAMILIARIBUS

mentietur quisquis te exulem dixerit. Si autem reliquisti, omnis dies novum aliquid quod lugeas seret omnis locus non molestus tantum, Sed hostilis, non exilium modo tibi, sed carcer erit. Vale. EPIST0L IV.

FRANCISCUS PETRARCA SEVERO APPENNINICOLAE S. P. D. Exilium aegre serentem iterum consolatur.

Excidisse tibi omnem spem video quod quam recte patiaris, epistola superiore testatus sum doleoque nil illam tibi remedii contulisse. Nec satis scio, utrum in medico, an in aegrotante sit vitium qui, si ad salutem pervenire cupit, credulum e consiliis, et obsequentissimum medicorum legibus praestare debet. Ego quidem in illa id agebam, ut dimissa patria, spem Semares, cuius tanta is ost, ut praesentes molestias non sentiat, dum sibi laetiora promittens, venturum tempus cogitR-tione complectitur. Quid autem te speraro prohibebat 'Patriaene relegantis asperita)' Quaenam vero seu quid prorsus est tibi, propter hoc unum exilii nomen, ablatum illatumve quo doleas An ad haec tibi clarorum virorum exempla desuerant Sed multa ante oculos posui, et plurima ponerem, nisi illa periissent ex quibus agnose res, Spem bonam eventus habere felicissimos. An Vero timuisti patriam tuam sine fine saevituram, quod tantillum ex solita dulcedine remisisset Sed an ignorabas nulli natorum patres esse mitiores, quam ei quem S

267쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA IV. 99

mel male tractaVerint' ullius amorem magis ardescere, quam eius qui erga benemeritum se gessit asperius' An in magis exterruit edictum patriae, quo poenis adhibitis, cavetur, ne de revocandis exulibus mentio ulla fiat ad populum Scire autem debes, populorum Oluntates sicut ingressu frementes et Variae sunt, sic progressu faciles et instabiles ore. Sed est quaedam in antinis mortalium, quam et tenuiter Video, et verbis consequi nequeo, miserabilis et mnesta emersitas,

aures obstruentium adVersus salutares consolatorum

V es, atque omnibus modis id agentium, ut miseriores fiant neve aliquid, quod dolorem lenire possit, obrepat: quo nihil excogitari potest, ne dicam dementius esse. Nunc ero, quoniam sic te affectum inVenio, ut desperationem reditus tui pro quadam ut ita dixerim v

luptate suscipias, ab illa parte manum retraham, in qua, multum intractabili, medicamenta nil relevant. Quid autem prohibet, illorum more qui uno aut altero membro perdito, ne per reliquum corpus insectae parti coniagia dilabantur, proxima circumliniunt, Vulneris quoque tui oras ambire, et, ne in totum animum dolor serpat, conquisitis prope omentis occurrere Noli, quaeso, trepidare non illuc digitos inseram ubi tu forsan expectas: nihil contra opinionem tuam hodie dicturus sum. Illud

potius, ne, cum unius rei desperatione, caeterarum

Omnium subeunte astidio, totius vitae tuae tranquillitas pereat, enitor quando ita vis, ut redintegrandae tibi spei nulla mihi spes supersit. Finge itaque in exilio ViVe dum tibi, in exilio moriendum. Habes, credo, quod petis, ut me mente, reditum in patriam desperare tibi liceat Verum, ut cumulatius mos geratur aegritudini tuae,

268쪽

100 DE REBUS FAMILIARIBUS

dulgebo tibi amplius, non ut tantum in exilio, sed toto divisus ut orbe a terra moriare tua, ac tibi barbara tellus incumbat Plus ego, quam tu ipse dolori tuo per-

269쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA IV. 101

secum se erre gloriatur; sed Vulgariter intelligo tua etiam quae de fortunae manibus accepisti. Veteris enim patrimonii dominus perinde locuples exul excedis, ac domi fueras civis ac nescio an eo sorte locupletior, quod manentibus divitiis, sumptus est parcior Accedit quod maior pars hominum non prius se cadere OSSE, quam tota ceciderint, suspicatur. Tu vero non cecidisti, sed impulsus es. Integer igitur ac rectus sentis iam, ut arbitror, nutare fortunam, et quam fragilibus undameniis inhaeseris, cum tibi magnus Videbaris, intelligis nec deinceps dubitas, eam, quae impulit, posse prosternere. Ita, quod rarissimis contingit, exul dives et cautior vadis, ut facile duobus grandibus bonis malum unum, et illud exiguum, consoleris; si quid tamen in vita bonum, nisi Virtus, aut malum aliquid, nisi virtutis oppositum, dici debet. Vade itaque securus non te repetet patria, non reVehet casus. At vero, quod tantopere destes, exilium o pertinax illustrabit iniuria. ultos magnos Viro calamitas fecit multos declaravit neminem ex diverso miserum 'cit adversitas, sed detexit, nec latitare diutius passa est. Quid palles, quasi magnum in te ius habeat fortuna' Non illa partes iudicis obtinet, sed testis; qualis sis, in tua potestate est non est in illius quale de te testimonium erat, sed ut serat tantum mentiri non potest loqui potest. Quis autem, nisi culpae sibi conscius, testem metuit Vere loquuturum' on est quae in ad ignaviam cogat est quae digressus tuos dinumeret, patientiam exerceat, suspiciat aut despiciat pectoris tui robur demum populo reserat quidquid invenerit.

Erige animum, discute tenebras errorum popularium, non pateant aures tuae muliercularum Vocibus nunquam

270쪽

102 DE REBUS FAMILIARIBUS

laetus eris, nunquam Securus, Si te populo regendum

tradideris. uidquid magna pars hominum aut miratur aut metuit, ridiculum est; quidquid praedicat, salsum.

Committe potius te paucorum consiliis. On Sunt, ut Videntur, ista terribilia, inter quae vulgus exilium numerat; et si lectio longa non profuit, experientia proderit fortasse. Noli semper terram intueri interdum oculos attolle confestim Veritas occurret, et exilium nihil esse sateberis nec peius Vivere virum bonum, quantumlibet procul a patria imo vero non posse extra patriam Vi-Vei e cui totus hic orbis est patria. Quid enim refert quod diversa parte consistat Valles quidem et lacus et flumina et colles alios videt coelum unum est illi se infert, illuc animum erigit, eo cogitationes sua ex omni mundi parte transmittit, nec aliud quam sub tecti unius amplexu, ex alio in alium thalamum transivisse se cogitat. Tu quoque, nisi meam et multorum spem diutissime

sesellisti, absit ut ad unum huius immensi aedificii angulum sis adstrictus; quominus, ubicumque terram Sub pedibus calcaveris, ubi coelum supra Verticem Videris, ubi in spirabilis aura perflaverit, patriam tuR VO S.

Erit igitur Oxilii tui non solum facilis, sed iucunda conditio. Cum enim duo sint, quae hominum assectum ad benevolentiam excitant Virtus scilicet, qua ut ait Cicero nihil est amabilius, et immerentibus viris inflicta

calamitas, quorum primum facit ut amemus miremurque claros viros, secundum ut misereamur amictis alterum in hac tempestato tibi aderit, alterum adesse Videbitur. Virum sortem sentient omnes, exulem dicent et Sane,

si quid Tullio credimus, inter omnes virtutes sortitudini splendidissimus vultus est rursus inier hominiS

SEARCH

MENU NAVIGATION