장음표시 사용
271쪽
MBER SECUNDUS. - EPISTOLA IV. 103
aerumnas, non in ultimis numeratur exilium. ut ego salior, aut optandum est ne sorte recens haec civium tuorum ira lentescat, neve tibi hoc exulis nomen casus
aliquis eripiat in quo miseria nihil, favoris autem et gloriae vides esse quamplurimum. Sed laborem, inquis, atque ignominiam reformidat animus. Primum nego tale hic aliquid inesse, ubi oblatam tibi magnae laudi m
ieriam, ac generosam suisse linquendae patriae causam alto animo obiectam tyrannis contumaciam scio; ubi pra terea otium et, quas semper optaveras, laborum serias
invenisti. Deinde qui ignominiam timet quam peperit Virtus, famae, non Virtutis amicus est. Qui vero labores refugit, optare desinat gloriam, ad quam certe dissicilis, sed clara, ni fallor, et delectabilis via seri Tibi quidem uni, ut dixi, singulari quadam praerogatiVa, ingens gloria nullis molestiis , nisi foris quas tu ipse tibi finxeris
quaeritur. Illud enim Vereor, ne alienis potius quam tuis oculis susceptum Vulnus aspicias, et casum tuum alieno metiaris arbitrio quae adeo quotidiana pestis est, ut ad clamorem alienum plerique titubent, et multo prius
concidant quam impulsi sint; quamquam satis impulsus Videri possit, quem tot hominum millia pessimis opini nibus perurgere non desinunt. Sed, ut valde imbecillis
virium est quem lenis aura prostraVerit, sic prorsus i sanum animi scito, quem Videris res suas aliorum, et praesertim ignorantium ponderare sermunculis qui, quo frequentiores sunt, eo cautius contagiosus morbus Viatandus est, passim tam multorum hominum corda o
ripiens. Si alios audire volueris, non deerunt qui fortunam tuam multiplicibus onerent querelis, qui te incolumem atque optime valentem lugeant, qui semine-
272쪽
ci velut seretro viventis assideant. Audies V es miserabiles videbis forsan et lacrimas, aut simulatas, aut amentis proximas miser esse incipies, quia miseris aurem praebere consueveris. Nihil enim sere est quod rasse te arguet; qui nec prius incoeperi quam pastor ipse Maroneus, Sed Candidior postquam tondenti barba cadebat. Omne tempus ab ineunte aetate civibus tuis condonasti: retribuerunt inextimabilis rei perpetuam largitatem, et ut longae vitae reliquias saltem tibi habeas decreverunt. Agnosce civitatis animum; et hinc propriam erga illam
273쪽
munificentiam contemplare; quae tanta fuit, ut egentissimas licet tui manus perseverando laxaverit. Utere laetus immunitate tibi nunc concessa sic patriae tuae moenia, tamquam inquietum libertatis propriae carcerem, recordare Evasisti et, quod magnum est, contigit iubentibus abire custodibus. Insanis, si quid sorte committis, ut redeas. Ad illa potius te conVerte, quibus adolescentiam dedicaVeras quae robustiores annos tuos fecissent utique tranquillos, nisi quam adhuc desideras, patria Vetuisset. Facient autem prosecto placidissimam
et Venerabilem senectutem, nec exilii modo, sed fortuitarum rerum omnium contemptricem. De studiis liber
libus loquor, et praesertim de illa parte philosophiae
quae vitae magistra est. Haec tu nunquam animo prorsus intermiseras, etsi parumper ab eis te civilium negociorum impetus arceret; nunc vero his, quoniam nihil obstat, inius incumbe, teque melioribus auspiciis noVae vitae offer et talibus animum exerce muneribus. Relege Veterum historias quantas aemulationes Romanorum
ducum, et quidem illustrium hinc reperis exortas, quod aut se quisque quamprimum extra patriam mitti vellet, aut serius revocari Cur, quaeso nisi quia dulce, natalis soli caruisse dulcedine, dum latiorem alibi virtutis exercendae materiam invenirent Celebratis comitiis lebant consules provincias sortiri et illam generosior animus optabat, in qua periculi plurimum videbat non quod pro se quisquam hominum, nisi amens, pericula
seu dissicultates eligat, sed quod virtutis splendor in illissacillime videatur apparere. Quapropter sive exilium hoc tuum lene est, et importuna querela est, inter blanda, Vociferantium sive durum et molestum, quod populus
274쪽
asserit, ego autem adversor, nec tamen ideo, si quid usque vetustae indolis remansit, vir digna querim nia, oblatum sibi sponte deplorantis, quod aliis ambitur. Locus hic, quem tibi magistratus ordinavit, provincia tua est. Non possunt omnes cum ingenti exercitu in Africam transire, detractoque ex Italia Hannibale, i festam oppugnare Carthaginem. Non possunt, alias ex aliis propagando victorias, nunc rebellantes Hispanias, nunc obsessa praedonibus maria, nunc Armeniam ac Iudaeam, et totius Orientis regna penetrare. Non omnibus datum est, aut fractis Numidiae viribus et continuatis imperiis a meridie in boream arma transferre, brevissimoque tempore tinctum Libyco sanguine gladium Teutonicis ac Cimbricis mersare cruoribus aut, Gallis late praedomitis, et regibus ad violentam consessionem Romanae virtutis adductis, hinc Rheni, illinc
Oceani claustra perrumpere, et Germaniam atque Britanniam uno impetu calcare; nec omnibus contingit ante currum reges captivos agere. Haec enim Scipionibus, Pompeiis, Mariis Caesaribus Emiliisque reservata sunt. His et similibus viris absentibus certamen fuit cum ii ste longinquo tibi cum exilio pugna est cuius impetum non seres modo, sed repelles et conteres, si cupias quodcumque necesse est, Si animo tuo persuaseris, unicum adversus aspera clSpeum esse patientiae, et illam saluberrimam Cleanthis vocem, in latinum ab Annaeo S nec translatam in tuum pectus alte demiseris Dueuut volentem fata, nolentem trahunt. Vale.
275쪽
MBER SECUNDUS. - EPISTOLA V. 107
FRANCISCUS PETRARC IOHANN C0LUMNAE S. P. D. Animam multa pati ex corporis societate.
Ex itinere medio redeuntem epistolam tuam avia dissime suscepi optabam enim solito etiam ardentius statum tuum prosperum audire, quod amoris comites, gelus et timor, per absentiam crescunt. Angebar autem, et turbatum erat cor meum; quoniam et turbatum te discessisse noveram, et hos, qui turbationi tuae mat riam praebuerant, nefarii oti compotes videbam sub oculis meis Velut triumphaliter obversari, quod et te in exilium pepulissent, et me praesentia oris tui convictuque sobrio ac delectabili spoliassent. Terruerant qu que me Visa mea, et Somniorum imagines, quae turbolentae miris modis et infestae, semel et iterum animam dormientis impleverant. Non quod ignorarem somniis temere non habendam fidem sed sic est. Hoc iter ingressus sum iter dico vitae huius labentis ad mortem; in quo et aestuare oportet et algore et famem, et sitim, et somnum, et omni minas, atque ambages et quietem turbidam sentire, denique multa pati, donec illa dies expectata piis, formidata nocentibus, mortalem hunc nos exuat amictum, et animos nitentes ad superade compedibus tandem huius caliginosae stationis eripiat Interea fateor nec longa Via ess, passionum in
sultibus, quidquid de his aut sedandis aut tollendis philosophi disputent, quidquid in se alii sentiant, adhuc
Valde sum obnoxius. Haec mihi nascenti lex cum Or-
276쪽
pore data est, ut ex eius consortio multa patiar, aliter non passurus Secretorum naturae conscius Poeta, ubi animabus humanis inesse quemdam igneum Vigorem, et coelestem dixit originem, excipiendo subiunxit:
Quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus moribundaque membra Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras Respiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
Sic eram igitur admirans, quod de te, post digressum tuum, aure mea nullus rumor impulerat dum ecce litterae tuae mihi oblatae sunt Agnovi signum, et iam securior legi. Caeterum, quia nuntius mirum in modum sestinabat, et res pluribus Verbis egere Videbatur, responsionem distuli in diem alterum quam iam hinc tripartitam ore praevideo, quod tua quoque de rebus variis triplex est querela. Unum, quod breviter dicit terat, non fuit consilium differre me scilicet peccatorum meorum nodis implicitum, nondum in portum potuisse confugere sed in eadem tempestate, quam discedens reliquisti, iactatum fluctibus haerere, nequidquam saepe retentantem Vela lacere, si quis meus ventus ab occidente consurgeret hoc tamen solo laetum et Deo gratias agentem, quod te saltem per multos labores evasisse Video, quodque navicula tua ex iisdem periculis Veniens, aut portum tenet, aut pleno subit ostia Velo. Deinceps expeditior casibus meis occurram, quod et consequendi desiderium ingessit, et geminae solicitu dinis dimidia parto liberatus sum. Vale.
277쪽
LIBER SECUNDUS. AEPISTOLA L 100
FRANCISCUS PETRARCA IOHANN COLUMNAE S. P. D. Amicitia haud absentiam ossicero.
Sperabam ex te magnificum aliquid audire Sapientia enim tua iam pridem mihi videbatur finem imp situra querimoniis, quibus stolidum vulgus et ingratum personat. Longe vero sallebar, ut video atque utinam submissum liceret ab alio suspicari, et non propriis tuis digitis querulum illud chirographum constaret, in
quo rem unam exiguam multis Verbis pene muliebriter deplorasti, cuius lamentationis summa est te acerrime
atque inconsolabiliter doluisse, quod huius exoptatissimi atque optimi ducis nostri, meamque et amicorum laciem videre desieris. Motum te de digressu subito turbatumque non dubito mansuetudinem namque animi, et Sua-Vitatem morum tuorum novi, qui omnino cum ulla seVeritate aut habitu mentis asperiore non conVeniunt. Unde tamen hic tam immodicus dolor, non intelligo. Innumerabiles causae segregant amicos, amicitiam veram nullae, qua praesente, amicus absens esse non poterit quantum enim locorum intervallis ab amicorum conversatione disiungimur, tantum absentiae detrimentum assidua commemoratione discutimus; cuius si tanta is est ut, morte superata, deiunctos etiam amicos pro Viventibus
celebremus; quod post obitum iunioris Africani, sapientissimo et Omnium Romanorum in amicitia glori sissimo viro Laelio docente didicimus; quid tam magnumeSi, si absentia similiter victa longe positos amicorum
278쪽
110 DE REBL FAMILIARIBUSVultus pro praesentibus habeamus Apud Poetam scriptum est merent in i pectore vultus verbaque et iterum Absentem absens auditque videtque Ergo insanus et obscoenus amor hoc poterit, pius ac sobrius non poterit Imo vero multo amplius eodem poeta dicente:
Ante leVes ergo pascentur in aethere cerVi, Et freta destituent nudos in litore pisces; te pererratis amborum finibus, exul, Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, Quam nostro illius labatur pectore VultuS.
Laelius ipse de amicissim viro loquens, Vide quibus verbis utatur Virtutem, inquit, illius viri amavi, quod
eaetincta non est. Tu quare non dicis: Virtutem illius aut illorum amo, quae absens aut longinqua non est, Sed ante oculo meo omni tempore Versatur, et in honore
semper erit apud me At iucundissimum est, amicos praesentes habere, intueri frontem atque oculos, ViVis eos Vocibus alloqui, et colloquentium admotis auribus Verba percipere. Neque enim, quia in hac re poeticis testimoniis uti vacat, sine quadam animi dulcedine legimus, Anchisen filii occursu alacrem, tensis ad coelum palmis et prosusis lacrimis, dicere:
Datur ora tueri, Nate, tua; et notas audire ac reddere Voces.
Nec ego quidem adversor, dulcissimam esse praesentiam amicorum quis enim hoc negaverit, nisi inhumanus idem ac serus Sed nec tu mihi negabis, absentiam quoque Suas habere voluptates, nisi totam fortassis amicitiae pulchritudinem, quae latissime patet, ad oculos solos restringimus, et a sede eius, quae est in animo,
279쪽
sevocamus. Quod si fieri coeperit, angustissima quidem area restabit, ubi se amicorum caritas oblectet. Ut
enim mortem, ut carcerem, ut aegritudines, ut per Minationes seu necessarias seu Voluntarias, sileam; quis quotidianas naturae necessitates, Somnum lamem,
sitim, aestus, algores, lassitudines quis studiorum et aliarum rerum occupationes innumeras explicet, quibus etiam in eadem domo, ne dicam urbe degentium, nec Vultus Spicere, nec semper Voces audire permittimur' Ita aevi brevissimi reperitur amicitia; quam longissimae Vitae non aequaevam modo, sed, ut dixi, Superstitem esse decuerat. Quis autem locus in amicitia relinqueretur Appio caeco caeteros enim in eadem conditione positos taceo. Ille mihi primus occurrit, quem Omnino credibile non est, quod oculos non habuerit, nec amicos
habuisse, qui universae reipublicae talis fuerit amicus. Quid est ergo quod tantopere lugeas absentiam, quaSi haec tibi possit amicitiam subripere, cum nihil illa in hac neque caeteris rebus tuis, nisi quantum tu sibi permiseris, possit Memento potius, quaeso, non quam longe sis corpore quamvis quid longinquum videri potest in hac puncti unius brevitate, cuius nos homines Vix integram particulam incolimus'); sed esse in tua potestate, ut animo et cogitationibus praesens sis. Hoc igitur uno, quo potes, modo nos iugiter aspice litterarum identidem requenti commercio te ipsum nobis
280쪽
FRANCISCUS PETRARCA DIIANNI COLUMNAE S. P. D. De futuris expectationem amputandam.
Molestissimam moram traxisse in Nicaeae indi gnando describis, per mensem integrum expectantem aliquam naVem, quae te in Italiam perferret. Atqui in Italia tunc eras, dum ad Italiam suspirabas ita dico, si, quod poetis atque cosmographis placet, Italiae terminus Varus est, intra quem a parte Italiae, civitas illa sedet. Sed utique de re constat interiorem Italiam in animo habebas, et pro Italia, Romam dicere voluisti. Sontio iam morbi huius originem expectationibus enim talibus plena esse Solet adolescentia, quarum illi aetati
qualis qualis venia debetur Senectuti autem, quae omnes Spe Suas iam post tergum spectare debet, omnis longa vitae huius et anxia expectatio laeda est. Tu itaque senior, de te videris ego iunior de me loquor, qui ad lescentia iam exacta aetatem tuam adhuc longe, si quid hic longum est, ante me video. Caeterum, quo rarius passionis huiusmodi molestias experior, eo frequentius veteris mali reliquias incuso, eoque certius intelligo, Virum p Vectum nec praesentibus rangi, nec suturis angi, sed utrumque tempus aequa fronte despicere, et quidquid secum vel attulit, Vel praemisit, parvipendere. Praesentia taceo, quoniam sermonem de suturis institui, quae mentes hominum Vanis expectationibus suspendunt, et in quibus, nisi fallor, ridiculosius erratur. Expectans alius peregrinae ramis adventum,