Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA VII. 113iotis diebus undas prospicit, ut est apud Lucanum: fluitantia longe Semper prima videns Venientis Vela carinae. Alius iam iam moturus a litore, serenam coeli tranquillitatem votis omnibus exposcit. Iste nulli honesto negocio intentus, id agit semper quod agebat olim classis Iliacae magister surgit enim impiger, et, ut ait Virgilius,

omnes Explorat ventos, atque auribus aera capiat, Sidera cuncta notans tacito labentia caelo.

Alier beati senis haerens tabulis, segnem moriem increpitat alter nuptias, aut partum coniugis amicae noctem alter Xpectans, dies, horas, momentaque dinumerat. Quid multa Meministi, credo, in Philologia nostra, quam ob id solum ut curas tibi locis excuterem scripsi, quid Tranquillinus noster ait: Maior pars hominum expectando moritur. Ita est paucissimos invenies qui non toti ex incerto pendeant Alexander Macedo, Iulius Caesar, multique alii vel nostri vel externi duces, quam multa parantes ab hac luce subtracti sunt, et mediis eorum conatibus mors occurrit, tanto, ut mihi quidem videtur, dissicilior, quanto insperatior 'Hinc est quod idem ille Iulius Caesar, fragili carina in ancipiti tempestate deprehensus, cum mortem timere coepisset, hoc unum videtur lamentari, quod ingentes abruperit actus Festinata dies satis. Noverat Poeta quid maxime tali vir aut molestum

282쪽

11 DE REBUS FAMILIARIBUS

suisset in e statu, aut esse debuisset idque potissimum querelis inseruit. Una est autem adversus hunc morbum medicina, primo gustu ortassis amarior, haustu autem et dulcis et placida animum a terrenis abducere, si fieri potest; sin minus, avellere atque extirpare radicitus. Quamvis enim hoc plerumque cum dolore et offensione sensuum fiat raro tamen, ut Vides, amissa salus corporis absque molestia restauratur quanto minus animae salus, in quam et vehementiores morbi, et frequentiores incidunt Hoc igitur lac et praesenti is tus, nulla suturi temporis expectatione torqueberis. In Italiam, inquis, transire volo naVim expecto, Vel quietum mare. Sic dices, si cor tuum rebus mundanis adhuc visco consuetae delectationis inhaeret. At si sum sum nititur, dices in Italiam transire volo quid enim magis expediat novit Deus, homines ignorant. avim aliquam, sed non minus aliquem expecto, qui naVim

non Venturam nuntiet et utrumque rumorem aequis

auribus excipiam. Sed habeo, inquies, in Italia magnum aliquid agere. Iam si quid tibi philosophiae studium

contulit, vides, ut arbitror, quod extra Italiam geri nequit, magnum esse non OsSe. Quotiens me ad unum locum coarctaveris, desinet esse magnus conatus, qui

inter angustias cogitur. Sed volo in Italia saltem mori, et patria tellure contegi cupio. Qui haec dicit adhuc It licus est, Vir magnanimus nondum est. Quid enim puerilius quam curam gerere, ubi capillorum et unguium purgamenta, ubi sanguinis supervacui vasculum deponas ubi ipse iaceas non curare Certe, si corpus consideras, tua nihil interest ubi sit res a te olim possessa, nunc autem derelicta, si pateris; si reluctaris,

283쪽

LIBER SECUNDUS - EPISTOLA VIL 115

ablata si ero animum respicis, nullus eum locus stringit aut laxat angustus et siVe ad coelum ascendendum, sive ad inferos descendendum sit, undecumque discedat, unus est labor. Sed dulce est suorum manibus sepeliri. Quaedam dulcia facit non insitus sapor, sed corruptus manducantium gustus. Quid dulce dicitis aut nihil sentienti, aut omne huiusmodi obsequium contemnenti Una omnium est, ut ad propos tum redeam, Xpectantium conditio dum ventura pr spiciunt, quae sunt ante oculos non vident damnum certum sub ambigua spe. Haec quidem utique transeunt illa autem raro plena fide succedunt. Adde, quod vel supervacua sere sunt et damnosa, et in caput nostrum recasura quae cupimus ut Sicut saepe reiecta indignatio, sic ad libitum provecta, vel fastidium, vel improVisa pernicies sequatur. Abduc rigitur omnem Spem omne desiderium averte ab his sallacibus bonis. Incipe unum solum, et Verum, et Summum bonum optare, si tamen usque ad hanc aetatem rem apprime necessariam distulisti. Tunc discurrendi libido cessabit, et odium longioris morae tum vero non modo Nicaeae,

sed si ita sors tulerit inter Libycas Syrtes sinem lestia stabis, rebus tuis contentus, nihilque aliud requirens Dicet aliquis numquid illud saltem unum, quod

memoras, bonum expectandum erit, ut praesens praesenti gaudio desiderantem animam impleat Minime. Si enim plene desideras, si sancte, si sobrie aliter quippe tanta res optari non potest iam quod petebas tecum est. Intus in anima illum quem diligis quaere, et inVenies; non est, ut eo potiaris, exterius evagandum. Et si quid sorte restat adhuc, quod amplius elis aut cu-

284쪽

116 DE REBUS FAMILIARIBLSmulatius expectes, erit expectatio illa suavis et iucunda. Qui ad hanc regulam se formabit, laetus cunctis mortalibus, quotiens, exacta luce cubiculum i trabit de praeterit quidem dicere poterit securus Vi gilianum illud a Seneca relatum Viri, et, quem dederat cursum fortuna, peregi; et de suturo illud Horatianum:

cras vel atra Nube polum pater occupato, Vel sole puro:

nec unquam, Venturi studio praesentia oblitus, aut sibi aut aliis inutiliter aetatem aget. Vale. IST0L m.

FRANcIscd PETRARCA IOHANNI COLUMNAE S. P. D. De sortitudine in adversis.

Querelarum tuarum Vocibus plenus sum iam res ad fastidium inclinat, iam mollitiem tuam ferre non V leo. Neque enim aliter quam si in hanc Vitam nuper intrasses, ad occursum rei cuiuslibet ex Vescis. Pudeat inter lamenta senescere imo vero pudeat olim senem pueriliter lamentari. Puerorum est ad omnia quae viderint obstupescere quippe quibus OV et admiranda sunt omnia Senibus, praesertim eruditis, nihil novum aut inopinatum evenire solet; nihil itaque t pendum, nihil deplorandum. Unde igitur tot querelae

285쪽

LIBER SECUNDUS. AEPISTOLA VIII. 117

de rebus assiduis, et secundum naturae statuta fluentibus Portenta movent animas interdum. Si bicipitem puerum, si quadrimanum vides, miraris imbrem l pideum bovis verba mulae parium in annalibus legimus quotidiana despicimus Tu quid Vidisti, propter quod nunc intus in admirati em et lamenta OnVe sus sis Admirando quidem, admirationem tuam gis ut admirer. Νon tam graviter in alio errem immoderatum hunc stuporem. Qui totiens mare transisti, totiens e mediis periculis enatasti, totiens e faucibus mortis ereptus es, admirando et Ortunam tuam accusando describis passum te maris magnam, et ut satyrici verbo utar poeticam tempestatem atque ad litus, unde discesseras, at contrari impellente, relatum. Hanc tu maris iniuriam existimas Natura est. Digniorem querelae causam praeserres, si vel illud tibi contigisset quod quondam caesarea classis inter Italiam Graeciamque sustinuit quando per Hadriaticum mare, glaciali velut torpore constrictum, cursum eX dire non valuit. Vel illud quod terra sub pedibus tr mente, Pompeianus exercitus tulit in Libya, ubi

nullus potuit consistere miles Instabilis, raptis etiam, quas calcat, arenis.

Nunc ero, si per terram rigidos lapides aut tume te colles, si per mare fluctus inconstantiam pertulisti, nihil est quid lamentoris, tamquam iniuriosa tibi fuerint elementa, quod natura potius suae paruerint, quam voluntati tuae. Altera litterarum tuarum pars non minus delicate ac flebiliter te, cum iam Pisis amplicuisses, in morbum diutinum incidisse memorat, non

286쪽

118 DE REBUS FAMILIARIBUS

aliter quam si in aetate tam longa, quid morbus e se ignorares. Quomodo autem se adversus mortem

praeparabit animus, inter haec quotidiana tam querulus ' Sed ne latius effundar amplissima enim res est et Verborum egens , accipe breviter quaecumque de his querelis a me ipso diffusius dici solent. Nimiis ciles sumus ad accusandum naturam; nemo esset quod nascitur; nemo, quod vivit; at quod egestatem sentit, quod labores patitur, quod senescit, quod aegrotat, quod moritur quisque conqueritur, quasi Secu dum naturam minus ista, quam illa sint. Et nasci et vi-Vere, et comedere et esurire, et dormire et vigilare, et laborare et senescere, et aegrotare et mori, naturalia sunt ut nemo his mortalium vacet, nisi cui sorte senescendi necessitatem, laborumque molestias et aegriatudinum, necessitas mortis praecipitata remiserit. Quid igitur inutiles querelas offundimus 'on, quia nobis solis ista contingunt, solis nobis lugere permisimus 'An, quia omnibus, cunctorum simul in nos lamenta transsundimus et, velut humani generis procuratores, naturam accusamus immeritam Odiosum sane negocium et importunum. Illa enim mitissima nos beneficia eius per impatientiam exacerbavimus, in parentem optimam ingrati, in nosmetipsos impii Oro itaque, pater amantissime, et, si aetatem hanc non dedecet, etiam consulo sic), ut quidquid Venerit, inducamus in animum ferre sortiter, ferre moderate, serre sine eiulati nibus et sine ulla lamentatione muliebri Habuimus enim deliberandi, et gratias Christo, habemus adhuc deliberata exequendi spatium: et licet vulgus insaniat, sunt tamen nobis aliquanto magis sobrii consultores,

287쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA Ulli lis

quorum potius monitis obsequendum est. Nec in m Veat Vita mea, quotiens epistolas meas legis, nec in frontem respexeris ista suadentis. Vidisti enim intemdum pallentem medicum, qui suam non poterat, alterius aegritudinem curare. Vale.

LOMBERIENSI S. P. D. Accusationes diversas a se amovet, eamque praesertim, quod sicis amore se laborare simulet Laudat Urbem Romam.

Semisopitum epistolae tuae clamor e itat, quam, iocosis resertam conViciis, laetus ridensque perlegi. Et, ut primum venienti iaculo prius occurram, Vide, quaeso, pater Optime, de multis quae contra me colligis, quantum ab intentione tua prima etiam scribentis verba discordent. Mirari solitum te ais, quod mundum in aetate adhuc tenera sic artificiose decipiam, ut scilicet ars haec sit tam experientiae, quam naturae Panegyricum plurium certe Verborum, sed minime amplioris gloriae cecinisse mihi poteras Mundus, deceptor generis humani, tot vitam laqueis implicitam quam amarae dulcedinis aspersione commendet, novit quisque apertis oculis iter hoc agit cuius et nos fraudibus de industria lavemus, studioseque, ut ipsi nobis ignoti simus, adversus Apollinis consilium laboramus. Hunc

superbia infla sub spem magni et excol si animi illum

288쪽

120 DE REBUS FAMILIARIBUS

malitia et fraus, et quidquid prudentiae proximum Videtur, sub amictu finitima virtutis insatuat. Ille se so tem putat, inhumanus et serox hic se humilem Vocat, timidus et imbellis. Est et quem titulo frugalitatis avaritia sollicitet, et quem prodigalitas specie largitatis exhauriat Personata sunt vitia; et immania monstrasormosis sub pellibus delitescunt. Accedit delectabilium,

sed transiturarum, imo vero transeuntium ac sugie tium rerum turba. Ambitio honorem nobis et plausum, aurasque Vulgares luxuria blandas et varias voluptates pecunia plurimarum rerum sussicientiam Ostentat. Nullus hamus sine esca nullus sine visco ramus nullus laqueus sine spe. Accedit humana cupiditas praeceps inopsque consilii, et alli facilis, et insidiis oportuna. In hoc igitur ancipiti, et lubrico, et suspecto itinere Siquem sorte tam cautum vel natura vel studium fecisset, ut mundi fraudibus elusis, mundum ipse deciperet, frontem scilicet ostendens populo similem, tota intus mente dissimilis; quem tu hunc virum diceres Hunc tamen ubi quaerimus Et natura optima, et aetate S lida simul ac sobria opus est, et alienorum RSuum observatione solicita Tu tamen hoc mihi nomen imponis immensum quidem, modo non irrideas. Quod si hodie Verum non est Deum oro, qui potens est etiam ab inseris excitare, ut verum fiat antequam moriar. Sed quo hinc iocando progrederis, multos, fictionibus meiS, Opiniones de me concepisse magnificas 'Fuit ars haec lateor, quibusdam ex illustribus viris, ut ingenio quodam, eras virtutes mirantibus imponerent. Hinc et

Numae Pompilio divini colloquii, et Publio Africano divinae etiam stirpis fama quaesita est. Mihi ars a non

289쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOL IX. 121

competit nihil habeo quod ostentem; et tamen nescio quis me ab incunabulis supervacuus sati savor insequitur. Otior sum quam Velim et Scio de me, quantuluscumque Sim, in utramvis partem multa iactari quibus ego nec deprimor nec attollor Scio populi totidem sero mendacia esse, quot verba Et haec quidem hactenus; neque enim ut turbae displiceam magnopere laborandum est. Necdum desinit urbanitas tua dicis, me non m do Vulgus insulsum, sed coelum ipsum fictionibus tentare itaque Augustinum et eius libros simulata quadam

benevolentia complexum re autem Vera a poetis et

philosophis non avelli. Quid autem inde divellerer, ubi ipsum Augustinum inhaerentem vides Quod nisi ita

esset, nunquam libros de civitate Dei, ut reliquos suleam, tanta philosophorum et poetarum calce fundasset nunquam tantis Oratorum ac historicorum coloribus eXOrnaSSet. Nec mirum nunquam enim in somniis adtribunal aeterni iudicis tractus accesserat Augustinus meus, sicut Hieronymus tuus nunquam exprobrari sibi ciceronianum morem audierat quod cum audisset Hi

ronymus, fidemque dedisset nunquam amplius libros gentilium attingere, quam diligenter ab omnibus, sed

a Cicerone praesertim abstinuerit, nosti. Augustinum Vero, cui nullo somnio interdictum erat, non solum s

miliariter illis uti non puduit, sed ingenue etiam fateri, se in libris Platonicorum magnam fidei nostrae partem inVenisse; et ex libro Ciceronis, qui Vocatur Horten-3ius, mutatione mirabili, ab omni spe lallaci et ab inutilibus discordantium sectarum contentionibuS VerSum, ad solius veritatis studium fuisse conVersum, et Sic

lectione libri illius inflammatum, ut mutatis affectibus

290쪽

1M DE REBUS FAMILIARIBUS

et abiectis voluptatibus, volare altius inceperit. O virum ineffabilem, dignumque quem Cicero ipse pro rostris laudet, cuique publice grates agat, quod inter tam multos ingratos, unus velit esse gratissimus O virum magnifice humilem, et humiliter excelsum non qui alienis plumis ornatus auctoribus his insultet; sed qui iam Christianae religionis stultantem puppim inter haereticorum scopulos agens, praesentisque magnitudinis sine arrogantia sibi conscius, veritatem primordiorum suorum et adolescentiae rudimenta commemoret, et, doctor tantus Ecclesiae, non erubescat ducatum Arpina

tis hominis, licet alio tendentis Cur autem erubesceret'Nem dux spernendus est, qui iam salutis ostendit. Quid ergo studio veritatis obesse potest vel Plato vel Cicero Quorum alterius schola fidem veracem non modo non impugnat, sed docet et praedicat alterius libri recti ad illam itineris duces sunt Eademo de aliis dici possent, sed piget in re notissima testes

supere uos conquirere. Nec tamen ideo negaverim multa apud illos esse, quae vitari oporteat cum et apud nostros quaedam sint periculosa incautis, et Augustinus ipse, in quodam operoso volumine, de uberrima messe studiorum suorum internascentis erroris lolium

proprio pollice decerpat. Quid ergo Rara lectio est quae periculo vacet, nisi legenti lux divinae veritatis assulserit, quid sequendum declinandumve docens. Illa

autem duce, secura sunt omnia; et quae nocere poterant,

iam Syrtibus et Charybdi, aut famosis in alto scopulis itora sunt. Ut vero iam tandem huic lascivae calumniae finis fiat, verone an salso Augustinum animo complec tar, ipse novit. Etenim, ubi nec sallere vult quisquam, nec

SEARCH

MENU NAVIGATION