장음표시 사용
291쪽
salsi potest, unde devia vitae meae erroresque cernentem, misereri arbitror praesertim si adolescentiae suae memianit, quam agam et aberrantem miseratus Omnipotens retraxit ad rectum iter, et nunc, pro arenosis Africae lit ribus, ubi aliquandiu noxie delectatus Vergebat ad momium, aeteme frondentis Ierusalem sine fine municipem
esse dedit , inde mihi lavet, inde me diligit. Quid enim dubitem, cum audiam in eo libro, quem de Vera Religione conscripsit, eum spe firmissima dicentem: Quisquis Angelorum Deum diligit, retus sum quod me diligis Si
enim ille, contemplatione communis Dei, angelicum am rem sibi promittere non metuit, cum sit homo audebo et ego, qui homo sum, amorem humanum animae illius sacratissimae, quae nunc coelo fruitur, sperare. Sed
enim novis hic salibus aspergor Ais enim, mihi physica etiam nunc et poetica ruminanti Augustini dicta, quasi quaedam somnia videri. Melius dixisses illa relegenti, totam mihi vitam meam nihil videri aliud quam
kVe somnium, sugacissimumque phantasma Itaque lectione illa excito interdum, Velut e somno graVissimo; sed urgente mortalitatis sarcina, palpebrae rursus coeunt; et iterum expergiscor, et iterum obdormio. Voluntates meae fluctuant, et desideria discordant, et discordando me lacerant. Si adversus interiorem minem exterior pugnat: Nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
et ni Pater aeternus, voce proelia dirimens sessum Dareta de manibus Entelli ardentis eripiat, Vincet Xι
292쪽
rior. Quid inulta Adhuc de fine sum incertus, Viv que in spe ad victorem mortis exclamans:
Eripe me his, invicte, malis; Da dextram misero, et tecum me tolle per undas, Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
Sod nihil locis lentius, nihil flexibilius quocumque
traxeris, sequuntur. Quid ergo ais, finxisse me mihi speciosum Laureae nomen, ut esset et de qua ego loquerer, et propter quam de me multi loquerentur re autem Vera in animo meo Lauream nihil esse, nisi illam poeticam, ad quam aspirare me longum et indefessum studium testatur de hac autem spirante Laurea, cuius forma captus Videor, manu acta esS Omnia, ficta carmina, simulata suspiria In hoc uno Vere utinam iocareris simulatio esset utinam et non furori Sed, crede mihi, nemo sine magno labore diu simulat: laborare autem gratis, ut insanus videaris, insania summa est. Adde, quod aegritudinem gestibus imitari beneValentes possumus, Verum pallorem Simulare non possumus. Tibi pallor, tibi labor meus notus est itaque magis Vereor, ne tu illa estivitate Socratica, quam ironiam Vocant, quo in genere ne Socrati quidem cedis, morbo meo insultes. Sed expecta ulcus hoc cum tempore maturescet Verumque fiet in me ciceronianum illud dies vulnerat, dies medetur. Atque adve Sus hanc simulatam, ut Ocas, Lauream, simulatus ille mihi etiam Augustinus sorte profuerit multa enim et graVia legendo, multumque meditando, antequam SeneScam, Sene ero. Quis autem erit facetiarum modus'
Ubi desines Quid ais, tentatum in quoque fictionibus
293쪽
meis, ac prope delusum, immo ero delusum, aliqua diu expectasse me Romae, simulantem ingens veniendi
teque revidendi desiderium tandem quod spectatores callidi in circulatorum praestigiis solent aperienti tibi
oculos, et in aries meas profundius intendenti, omnem ingenii mei scenam patuisse Deus hone, quid hoc est 'Calvinniando tu quidem acies ut magus sim Iam Zoroaster videri mihi incipio, repertor magiae, Sive unus suorum; esto sim Dardanus, Vel Damigeron, vel Apollo, vel alius, si quem ars ea notiorem fecit Parum ne praestigii est, praestigiatorem Verbo sacere Sed iam satis superque iocum traximus Serio velim mihi respo deas Cesset quamvis ardor faciem tuam videndi, quem laboriosissime in quartum annum iam protraxi, dum
cogito, ecce ille cras aderit, ecce tu postridie movebis. Excidat quidem curarum non mediocris cumulus, quem cum nullo mortalium, nisi tecum, aequo animo partirer. Quiescat affectus cernendi praeclarissimum patrem tuum , magnani soratres , honestissimas sorores exoptatos amicorum Vultus quanti demum aestimaturum reris, moenia Urbis et colles, et, ut ait Virgilius, Tuscum Tiberim et Romana palatia cernere Credi non posset quantum urbem illam, desertam quamvis et veteri essigiem Romae, spectare cupiam, quam nu
quam vidi ubi segnitiem meam si tamen segnities et non necessitas suit incuso. Exultare mihi videtur Seneca ad Lucilium scribens ex ipsa villa Scipionis Africani, nec modicum ducit, vidisse locum ubi illo vir
tantus exulaverat, ubi negata patriae ossa reliquerat.
Quod si contigit hispano homini, quid me hominem italicum sentire putas Non de villa Literni, aut de
294쪽
Scipionis sepulchro, sed de Urbe Roma, ubi Scipio natus est, ubi educatus, ubi Victor idem et reus pari gloria triumphavit; ubi non unus ille, sed innumerabiles vixerunt viri, quos nunquam fama tacitura est. De LVitate, inquam, illa, cui nulla similis fuit, nulla sutura est quae civitas ehum etiam ab hoste dicta est de
cuius populo scriptum legimus magna est fortuna populi Romani, magnum et terribile nomen cuius sine exemplo magnitudinem, atque incomparabilem monarchiam futuram praesentemque divini cecinerunt Vates. Neque ego nunc Romanas prosequor laudes maior res est, quam ut possit a transcurrente tractari. Sed haec cursim attigi ut intelligeres non parvipendere me reginae urbis aspectum, de qua infinita perlegi, et ipse multa iam scripsi, plura sorte scripturus, nisi primordia mea praecipitata dies mortis abrumpat Finge me his nequaquam tangi quam dulce tamen est christiano animo urbem cernere, coeli instar in terris, S crosanctis martyrum nervis atque Ossibus consertam,
et veri testium preciosa caede respersam Videre Verendam populis Salvatoris imaginem, et in saxo durissimo aeternum gentibus adoranda Vestigia ubi ad litteram, luce clarius, impletum cernitur illud Isaiae Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi. Circuire sanctorum tumulos, vagari per Apostolorum atria, melioribus iam curis comitantibus, et inquieta solicitudine vitae praesentis in litore Massilia destituta. Quae cum ita sint, quid me segnem V as, cum Scias
quod iter meum ex alieno pendet arbitrio' Ego me ipsum tibi dederam parvum quidem sed perpetuum munus tu
295쪽
LIBER SECUNDUS. AEPISTOLA IX. 127
me alteri parere voluisti si alter proprie dicitur talis ottam unanimis germanus. Nihil hic mihi conscius sum: si culpa est, Vel tibi parce, Vel fratri. In extrema littera rum parte, Veritus sorte ne lepidissimis iocis tuis tanderer solet enim leonis, quantumlibet blanda, contrectatio animantia parva perterrere , suaVeolentis unguenti drachmam adhibes ubi pupugisse videbare dum me ad te amandum, imo vero ad tibi reddendas amoris vices, praedulciter cohortaris. Quid dicam Multa loqui non magis dolore, quam gaudio praepedimur hoc unum, me tacente, non ignoras. Usque adeo saxeus non sum, ut ad tam debitum amorem sit mihi necessarius homtator atque utinam in amando non magis raeno, quam calcaribus egerem l tranquillior iuventa sequeretur. Hoc saltem, oro, ne finxisse me fingas. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA AGAPIT COLUMNAE S. P. D. Mortale genus semper in peius ruere
Non miror in te, quod in omnibus stupeo, in me autem queror et lugeo. Publicum malum est. Quae negligi sine periculo poterant, certatim quaerimus; quod apprime curandum erat, publice negligitur Quam sertilis ager, quam domus composita, quam obsequiosus se Vus, quam Solicitus procurator, quam splendida estis, quam nitidus equus, quam pulchra uxor, quam nostri corporis ornata superficies, omnes curamus quam
296쪽
428 DE REBUS FAMILIARIBUS pulcher et ornatus animus curat nemo, nec Se curaturum spondet, aut sperat; sed quod primum esse debuerat disserimus ad extrema.
0 cives cives, quaerenda pecunia primum; Virtus post nummos.
Sic est hodie, sic erat Flacci saeculo, sic erit temporibus pronepotum, nisi sorte meliora de posteris auguramur. Utinam id quidem sperare possemus Sed ut res eunt, in dies peiora coniicio; quamvis iam peiora vix possim nedum timere, sed fingere Certe sic vivitur, eoque criminum ac furorum Ventum St, Ut procedi ulterius sine publico praecipitio non possit. Nunc, nunc impletum est, quod ante lampus dixerat satyricus: omne in principiti vitium stetit. nitimur tamen pro viribus, ut semper aliquid accedat insaniae nec unquam a maioribus traditae licentiae finibus contenti primus nunquam committemus ut mentitus videatur Horatius,
Etas parentum, peior avis, tulit Nos nequiores, mox daturoS, Progeniem vitiosiorem 'Et ut in tempus aliud graviorem hanc querimoniam disseramus, insistentes coepto, semper Verissimum faciemus quod M. Varroni, Viro longe doctissimo, visum est. Quoniam, si duodecimam curae partem, quam impendimus ut pistor bonum nobis panem faciat, impendissemus in nobis, ipsi iam pridem boni essemus ut de anulis, de calceis, de calamistris sileam. Sic est procul dubion sic erit semper curabuntur superVacua, semper necessaria negligentur. In litteris tamen tuis,
297쪽
clarissime vir unum de te bonae spei pignus habeo. Videris mihi vim pati, et, qui proximus ad salutem gradus est, statum tuae mentis agnoscere. Videris mihi, indignatione magnifica, cum primum se facultas obtulerit, ex his compedibus evasurus. Vale.
FnΑNcISCUS PETRARCA AGMITO COLUMNAE S. P. D. Secum cognatum invitat.
Ad coenam expectatus Venies, memorque non hic Cupedinarium sorum esse Poeticum tibi convivium praesto est ideoque non Iuvenalis aut Flacci, sed qualea. Virgilio pastorale describitur: Mitia poma, Castaneae molles, et pressi copia lactis. Caetera duriora inelaboratum ac rigidum panem, o tuitum leporem, aut peregrinam gruem idque perraro; et callum fortassis apri rancidioris invenies. Quid multa' neque locorum nec victus asperitas ignota est tibi. Itaque non pedibus tantum, sed, ut facete lautinus Parasitus ait, calceatis dentibus ut venias admoneo.
Vale. Ad sontem Sorgiae Idibus Ianuariis.
298쪽
FRANCISCUS PETRARCA IOIIANNI COLUMNAE CARDINALI S. P. D. Se ad monium Caprarum, quem describit, pervenisM.
Peropportunum curis meis locum, si non alio properaret animus, nactu Sum in regione romana Caprarum mons dictus est olim, credo, quod silvestribus virgultis obsessus, capris, quam hominibus, frequentior haberetur. Paulatim cognitus loci situs, et spectata sortilitas, habitatores aliquot sponte contraxit, a quibus arx eminenti satis tumulo landata et domorum qua tum collis angustus patitur, adhuc Vetus caprarum vocabulum non amisit. Locus ignobilis fama, nobilioribus cingitur locis Est hinc Soracte mons Silvestro clarus incola sed et ante Silvestrum poetarum a minibus illustris hinc Cimini cum monte lacus, qu rum meminit Virgilius : hinc Sutrium, quod nonnisi duobus passuum millibus abest, sedes Cereri gratissima, et vetus ut perhibent Saturni colonia Campus ostenditur non longe a muris, ubi primum in Italia frumenti semen ab advena rege iactum dicunt, primam messem alce desectam quo beneficio miraculoque delinitis animis, in partem regni Vivens, in opinionem divinitatis vita iunctus, favore hominum exceptus, senex rex, et laicise Deus est Aer hic, quantum breVe tempus ostendit, saluberrimus. Hinc illinc colles innumeri, altitudine nec accessu dissicili, et expedita prospectui
Inter quos, et umbrosa laterum convexa, et opaca ci
cum antra subsidunt. Undique submovendis solibus
299쪽
LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA XII. 131
srondosum nemus erigitur, nisi quod ad aquilonem collis humilior apricum aperit sinum, mellificis apibus
floream stationem Montes aquarum dulcium imis aulibus obstrepunt cervi, damae, capreoli et seri nem rum greges apertis agantur collibus; omne volucrum genus vel undis Vel ramis immurmurat. Νam boum, et omnis mansueti pecoris armenta, et humani laboris fructus, Bacchi dulcedinem, et Cereris ubertatem, ad haec et illa natura dona, Vicinos lacus ac flumina et non longinquum mare, Praetereo. 3 una, quonam gentis crimine, quibus coeli legibus, quo lato, seu quasiderum vi ab his terris exulet, ignoro. Quid enim putas ' Pastor armatus silvis invigilat, non tam lupos metuens quam raptores Loricatus arator, hastam ad usum rustici pugionis invertens, recusantis bovis terga solicitat. Auceps retia clypeo egit et piscator hamissallacibus haerentem escam rigido mucrone suspendit; quodque ridiculum dixeris, aquam e puteo petiturus, rubiginosam galeam sordido lane connectit. Denique nihil sine armis hic agitur. Quis ille pernox ululatus vigilum in moenibus, quae voces ad arma conclamantium, quae mihi in sonorum locum, quos blandis fidibus exprimere consueveram, successere Nihil incolis harum regionum inter se aut tutum Videas, aut pacatum audias, aut humanum sentias, sed bellum et odia et operibus daemonum cuncta simillima. His in locis, pater incirte, inter volentem ac nolentem dubius iam sextum decimum diem ago, et, quantum potest in rebus omnibus consuetudo, fragor militum et stridore lituum caeteris in arcem concurrentibus, me saepe
per hos colles vagum videas, atque aliquid quod p
300쪽
sieritatem mihi conciliet assidue meditantem. Omnes me cum admiratione respiciunt ociosum, intrepidum et inermem Contra ego Omnes admiror pavidos, soliciatos, et armatos. Haec est humanarum varietas actio num. Quod si forsan interroger, an hinc migrare lim, non facile dixerim Pet ire iuvat, et manere delectat. Ad primum pronior sum non quod hic molesti quidquam patiar, sed Romam Visurus domo moveram. Est autem secundum naturam, ut usque in finem votorum animus non quiescat ex quo maxime colorem mihi videtur habuisse opinio illa quae beatifica visione Dei, in qua consummata elicitas hominis consistit, defunctorum animas tamdiu carituras adstruebat, donec corpora resumpsissent quod naturaliter non optare non possunt quamvis illa sententia multorum saniori iudicio Victa, et cum auctore suo da Veniam, quaeso, qui valde eum, sed non errores eius dilexisti sepulta iampridem sit. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA IOBANNI COLUMNAE CARDINALI S. P. D. D Urso Anguillaria Comite, ut Hagne columna coniugibus, hospitibus suiS.
In hoc ecce Caprarum, imo vero leonum ac tigridum monte, quolibet agno mitior Ursus iste tuus habitat, Anguillaria comes, amator pacis, sine bellorum metu inter bella securus non sine pacis desiderio, hospitalitate secundus nemini, consilio vigens, blande