Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA AEIII. 133

severus, et rigide benignus in suos, Pieridum familia

rissimus, et excellentium ingeniorum mirator elegantissimus ac laudator et secum non adversum, ut ille, sed conveniens moribus suis nomen sortita, Agnes coniux eius, praeclarissima soror tua, de qua, ut de Carthagine Sallustius ait, silere melius puto, quam'parum dicere. Sunt enim quaedam, quae nullo melius modo, quam tu- re et silentio, laudantur. Horum ex genere soror tua est. Hoc concors et mite par coniugum, ceu rosas aut lilia, totidem notavi inter spineta ac tribulos odiorum: horum suavitate utcumque reliquorum temperatur asperitas Accessit divinus et singularis Vir Iacobus de Columna, Lomberiensis Episcopus, germanus tuus: ad quem cum adventus mei nuntium praemisissem per litteras, quid me agere vellet interrogans, quoniam, obsidentiabus omnes aditus domus tuae hostibus, non tuis idebar Romam petiturus; rescripsit ille, congratulatus ad- Ventui, et expectare iubens paucisque post diebus, ad septimum kal. Februarii adsuit cum tophano fratre primogenito, cuius etiam Virtus eximia magna quidem

materia Vatum est. Neque amplius quam centum arm

sis equitibus stipatus uterque, non sine spectantium horrore transiVerat, cum quingentos, et eo amplius, sub hostium signis esse constaret sed ea, quae saepe bellum conficit, fama ducum iter straverat. Cum his ego nunc generosis spiritibus habito, tanta dulcedine, ut saepe alibi, quam in terris esse videar nec iam Romam magnopere requiram. Ibimus tamen, quamVis denuo dicantur adversarii, reditum in Urbem accuratius obstruxisse Vale.

302쪽

1M DE REBUS FAMILIARIBUS

FRANCIscΠS ETRARCA IOIIANNI COLUMNAE S. P. D. M urbis Romae aspectum stupere.

Ab urbe Roma quid expectet, qui tam multa de montibus acceperit Putabas me grande aliquid scripturum, cum Romam pervenissem. Ingens mihi forsan in posterum scribendi materia oblata est in praesens nihil est quod inchoare ausim, miraculo rerum tantarum et stuporis mole obrutus. Unum hoc tacitum noluerim. Contra ac tu suspicabaris, accidit Solebas enim, memini, me a veniendo dehortari, hoc maxime praetextu, ne ruinosae Urbis aspectu famae non respondente atque opinioni meae ex libris conceptae, ardor meus ille lentesceret. Ego quoque, quamvis desiderio flagrarem, non invitus disserebam, metuens ne quod ipse mihi animo finxeram, extenuarent culi, et magnis semper nomianibus inimica praesentia. Illa vero mirum dictui nihil imminuit, sed auxit omnia. Vere maior sui Roma, maioresque sunt reliquiae, quam rebar. Iam non Orbem ab hac urbe domitum, sed tam sero domitum miror. Vale.

Romae Idibus Martiis. In Capitolio.

303쪽

LIBER SECUNDUS. - EPISTOLA XV. 135

FRANcISCUS ETRARC IOHANNI COLUMNAE CARDINALI S. P. D. Iohannam et Hamen Columnas sorores illustrioribus antiquitatis matronis esse comparandas.

Sunt qui Romanorum Veteres matronas singulas singulis laudibus attollant et Lucretiae quidem pudicitiam adscribunt, Martiae gravitatem, pium impetum Veturiae, coniugalis amoris ardorem Porciae, Claudiae hilaritatem sobriam, Iuliae facetias et eloquentiam muliebrem, urbanitatem Caeciliae, Liviae maiestatem, Comneliarum alteri generosum robur animi, alteri morum verborumque dulcedinem. Sunt et qui peregrinas suis laudibus prosequantur honestatem in Penelope, in Α temisia amorem immortalem in Hypsicrate tolerantiam, in Thomyri sortitudinem, consilium in Thetide, Od stiam in Argia, pietatem in Antigone, in Didone o stantiam admirantes. Vellem ut ii laudatores Veterum, sorores tuas, Iohannam et Agnetem cemerent. Haberent profecto in una domo amplissimam laudandi materiam, neque semineis titulis conquirendis per omnes terras, et per tam multa saecula Vagarentur. Quidquid usquam sparsim quaeritur, apud has simul invenitur. Tu vive, non Virtute tantum propria, sed magni genitoris gloria, fratrumque concordia, et talium sororum pietate elicissiamus. Vale. Romae, X Kal. Aprilis.

304쪽

136 FRANCISCI PETRARCA

LIBER TERTIUS.

FRANCISCUS PETRARCA THOMAE MESSANENSI S. . D. De situ insulae mules, seu ThΤles.

Perambulanti Veterum confinia, accessu quidem aspera, Sed amoena dum emeneris, creber scrupulusingonii pede calcandus est. Hoc sane, quem tu tibi nuper iniectum scribis, ego iampridem premor, quaer que itidem quanam mundi parte Thule sit insula quaero, sed ut verum latear nec certo indice, nec ad rem dupentibus coniecturis, aut ipsam, aut ullam inveniendi spem invenio. Et haec tibi, quidem ex ipsis Britannici Oceani litoribus, propinquior ut fama est ipsi quam Vestigamus insulae, scribo profecto unde, Vel antiquo litterarum studio, vel nova ac solicita locorum indagine, certius aliquid scribere posse debueram. Ultimam quippe terrarum esse, non ambigitur hoc Virgilius canit, hoc Seneca, hoc secutus utrumque Boetius, hoc omnis denique scriptorum cohors Illud quoque satis inter multos convenit, in occiduo tractu sitam, quam longissime ab ortu solis et a meridie recessisse. Caeterum nobis, in occidente positis, stimulos addidit ipsa

305쪽

LIBER TERTIUS. - EPISTOLA I. 137

vicinitas; si ad orientem sita esset, sorte non magis Thylen quam Taprobanen curaturis. Cum ero Britanniam et Hiberniam, cunctasque Orcadas in occidentali Oceano ad aquilonem, inque eodem Fortunatas insulas ad Austrum, partim usu, partim assiduo commeantium testimonio, non aliter pene quam ipsam It liam aut Gallias nosceremus circumspicere mirarique coepimus, aliquantoque scrupulosius inquirere, sicubi undis emergeret celebrata haec omnium litteris insula, quam in nostro Oceano et antiquorum locoit auctoritas, et nunc etiam orientalium populorum, ac totius orbis confirmat opinio. Quid multa' venit huic, quod saepe

claris viris accidit ut ubique sint, quam in patria, n tiores Percontare occidentis accolas indocti ipsum i sulae nomen ignorant litteratis utique clarum nomen insulae est, insula vero non minus ignota, quam Vulgo.

Mihi quidem de hac re cum Riccardo quondam Anglorum

regis cancellario sermo non ociosus fuit, Viro ardentis ingenii nec litterarum inscio et qui, ut in Britannia genitus atque educatus, abditarumque rerum ab ad lescentia supra fidem curiosus, talibus praesertim quaestiunculis enodandis aptissimus videretur. Ille autem, seu quia sic speraret, seu quia puderet ignorantiam lateri qui mos hodie multorum est, qui non intelligunt, quanta modestiae laus sit homini nato nec nosse omnia Valenti, profiteri ingenue senescire quod nescia , seu sorte, quod non suspicor, quia huius mihi arcaniis titiam invideret, respondit, certe se dubietati meae s ussacturum, sed non prius quam ad libros suos, qu rum nem copiosior fuit, in patriam revertisset. Erat

enim dum in amicitiam eius incidi, tractandis domini

306쪽

138 DE REBUS FAMILIARIBUS

sui negociis apud Sedem Apostolicam peregrinus ea scilicet tempestate, qua inter praelatum dominum suum et Francorum regem prima diutum belli semina pullulabant, quae cruentam messem postea protulere necdum repositae lalces, aut clausa sunt horrea Sed dum promissor ille meus abiisset, sive nihil inveniens, sive noviter iniuncti pontificalis ossicii gravi munere distra tus, quamVis saepe litteris interpellatus, expectationi meae non aliter quam obstinato silentio satisfecit ita mihi Thyle, amicitia britannica, nihil notior facta est. Post annos Vero venit in manus meas libellus de mirabilibus Hiberniae, miraldo quodam aulico Henrici Secundi r gis Anglorum, licet tenui rerum stilo, non rudi tamen Verborum arte contextus quem ne totum bibliothecae nostra soribus excluderem,armis quaedam ipsius a ticula promeruit, ubi de hac eadem insula nostrae similis et operosa dubitatio inserta sit. Itaque similitudo una ingenii mihi totius operis commendavit auctorem. Aliquot ibi scriptorum sententias attingit, quod insul rum Oceani, quae circa Britanniam, quaeve inter Arcton et occasum sunt, extrema sit Thyle ubi aestivo, nulla nox brumali contra solstitio, nulla dies ultra quam pigrum atque concretum iaceat mare. Ad haec Solinum et Isidorum testes citat ignotam nihilominus insulam Occidenti, nullamque huius vel naturae vel nominis illic

esse confirmat. Ideoque coniecturam sequens, aut lam

sam, sed sabulosam, insulam existimat aut infinito ab aliis spatio secretam, nusquam alibi, quam in intimis realis Oceani secessibus, requirendam cuius sente tiae adstipulatorem facit Orosium Poterat et Claudi num, ubi 'perboreo damnatam sidere Thylen, ait. Η qa-

307쪽

LIBER TERTIUS. - EPISTOLA I. 130

men Omisso, rem agit, et ad hunc sere modum ille disputat. Tu testes, quos inducit, examina quam sibi constent, et quanta sit dictis fides intelliges. Ego enim nunc a libris omnibus quam longissime absum, et id unum in hac peregrinatione molestissimum experior. Domo egressus, nullum latinae linguae murmur audio: domum regressus, comites libros, cum quibus loqui sum solitus, non habeo; omne mihi colloquium cum memoria mea est. Haec igitur ex tempore et memoria scribo ita ut de quibus illam haesitantem Video, silentio potius, quam calamo, committenda crediderim. Multa sane non aliter, quam si sub oculis libri essent, memini: quae requens horum cogitatio mihi altius atque tenacius impressit Plinium ille Secundum sorte non legerat, quo nemo certius rem expressit quam Vere definire non ausim, cum illud saepe occurrat, quod ita omnibus habeatur incognita insula tam vicina, tam celebris; sed dicam quod ipse Plinius Secundus, secundo Naturalis Historiae libro, senserit Thylen esse insulam sex dierum navigatione in septentrionem a Britannia distantem ubi semestrem aestivum diem, ac paris spatii brumalem noctem esse coniectat et violento, quantum sibi Videtur, rationis argumento, et praeterea nescio quo Phocaeensi Pythea Massiliensi teste utitur. Quae si vera sunt, quantulum hinc abest Thyle ipsa quam quaerimus, cuius apud Indos ut auguror fama ingens, apud nos notitia nulla est Se vius quidem, etsi grammaticus melior, quam OSmogr phus et poeta, sequens tamen priorum Vestigia, super

illum Virgilii locum a ibi serviat ultima Thyle s sic ait: Thyle insula est Oceani inter septentrionalem et Occia dentalem plagam, ultra Britanniam, iberniam, Or-

308쪽

140 DE REBL FAMILIARIBUS

cadas i, Vides ut unum sere signum omnes aspiciant, ut inter septentrionem et occasum, ac non procul a Britannia vario sermone conveniant ubi si corpore convenissent, re cogente, mutassent sorte sententiam. Duo

longius abscedunt a caeterorum dictis sed an ad verum propius accedant, an propter distantiam, non ita manu ut aiunt mendacium prehendi possit, incertum est. Η rum alter Orosius est; cuius supra mentio est habita. Alter vero Pomponius Mela, nobilis cosmographuS, quem Plinius, in multis sequi solitus, hic neglexisse visus est. Is enim tot anno unum soli ortum Verno, unumque autumnali aequinoctio occasum, atque ita una

die dumtaxat, unaque nocte distinctum anni spatium hyperboreis populis assignat, primus in litore Asiatico, super quilonem Rhiphaeosque montes habitantibus, omnium si quid sibi credimus mortalium innocentissimi solicissimisque Thylen autem inter Oceani insulas,

Belgarum litoribus oppositam testatur noctes ibi bre-Ves, hyeme quidem suscas, aestate lucidas, solstitio nullas. Adest tanta discordia, ut mihi quidem nihilo Videatur occultior insula ipsa, quam Veritas. Sed bene habet; quia, quod laboriose quaerimus, impune neScimus Lateat ad Aquilonem Thyle, lateat ad Austrum Nili caput modo non lateat in medio consistens Virtus, et huius vitae brevis semita, per quam magna pars h minum palpitando titubandoque proficiscitur, ad ince tum finem ambiguo calle estinans. Ne ergo nimis magnam operam impendamus in inquisitione loci, quem sorsan inventum cupide linqueremus. Claudenda iam epistola, et tempus curis melioribus impendendum est.

Haec sunt, quae de hoc ambiguo tibi nunc ex ipsa ut

309쪽

LIBER TERTIUS. - EPISTOLA I. Mi

dixerim inquisitionis area excutere potui. Reliqua ad inribus exige mihi quidem, si haecce latibula rimari, et abdita nosse negatum suerit, me ipsum nosse sum- ciet. Hic oculos aperiam hic figam intuitum orabo eum qui me fecit, ut se mihi, meque simul ostendat, et, quod Votum sapientis est, notum mihi faciat finem

meum. Vale.

FRANCISCUS PETRARC THOMAE MESSANENSI S. P. D. Frustra curas hominum longum in aevum protendi.

Quid ad litteras tuas dicam' Vereor ne humano rum torrens rapidissimus errorum amicum noStrum, lando alvei rotatum, cum universo rapiat Senescit ut vides inter ludos atque praestigia fortunae, multa sibi promittens, quae mihi crede, nunquam Venient. Unari me excusatio est: omnes idem sere morbus habet. Quem invenies, qui non spe crastinae quietis, hodie laboret Haec felicitas, haec mortalium Vita est mirus furor, nec minor ideo quia publicus hiare in Ventos, et certis bonis abiectis, incerta sectari. Ignorant homines quantum lucri sit, spes inanes et sallaces perdere: nulla gravior sarcina nulla tamen tristius deponitur; usque adeo malis etiam propriis delectamur. Laborat ille quidem et suspirat, et anhelat superVRcue et co tra Flacci sententiam, terras alio calentes sola permutans, brevi forιis iaculatur evo multa. Non accuso in aliis, quod in nobis excuso tulit et nos multa videndi

310쪽

ardor per terras ac maria De nunc maxime ad extrema terrarum ea me Voluptas traxit, pellente hinc taedio rerum, morumque Odio. Quo rursum dura necessitas retraxit nudius tertius applicui, et cum multa inde tibi scripserim, reversus, pulverulentum almum tuo primum nomine detersi. Amicus autem noster, non ut doctior redeat, nullum mundi litus inaccessum sinit, et omni venis, caducae frondis more, circumvolvitur. S spiriorum eius nullus ut auguror finis erit, nisi qui vitae. Hoc sibi verbis meis dicito raro quidem praemeditata succedunt, sed finge succedant crescit cum klicitato miseria. Id haud dissicile persuaderi posset eXperto, nisi consuetudo pessima aures salutaribus vocibus obstrueret. Sed ipse de se viderit; tu vero coeptum tene, et ne turba delirantium animum a r posito convellat, caVe Senecae, imo vero ipsius natura Verbum est: Nec multo opus est, nec diu Vale.

Avinione XV Kal. Septembris.

FRANcISCUS PETRARCA STEPHANO COLUMNAE IUNIORI S. P. D. Hortatur ut victoriae de Ursinis relatae fructum non amittat.

Potuisti, Vir sortissime, vincere scito, sapientis sim vir, uti Victoria Ne quis unquam nostrum tibi possit obiicere, quod Cannensi quondam die Maharbal Hannibali qui, si consilio obsecutus, recto calle ab acie Romam sanguine nostro rorantia signa Vertisset, quaenam sit historicorum opinio non ignoras. Sed il-

SEARCH

MENU NAVIGATION