장음표시 사용
311쪽
LIBER TERTIUS. AEPISTOLA III. 143
lius impiis ausibus obstitit Italiae favens Deus. Idem, pios adiuvans conatus, aciem tuam comitabitur Vesti gia diriget se duce, Victricia signa non deseret. Ille tibi nunc perpetuam victoriam, ultimumque tuorum hostium exterminium pollicetur, qui de tot olim a baricis legionibus iam paucitatem Theodosii principis salvam secit. Et tu profecto iustissimam causam foves; et, qui illius timc iustitiae fuit, tuae nunc testis est Christus devotissime tibi diebus ac noctibus invocandus, ut peragat quod incepit ΝΟ equidem procul ille, sed
tecum est, et tecum erat mihi crede dum inceres. Alioquin quonam modo cum paucis tantum sudisseseXercitum, atque unus, duos superbissimos hostes, incautusque idem ac prope semiermis, praemeditatos illos et instructos, inopino marte tam celeriter Oppre sisses Aderat procul dubio coeleste praesidium, aderitque, quotiens, non mutata iustitia partis tuae, piermerenterque postulabitur. I, tanto securus duce et de caesorum sanguine renascentem puerum, ecclesiarum spoliis oneratum, praedam Verius scito esse, quam
proelium. Prior nempe victoria, ut gloriosa, sic inops fuit haec tam opulenta, quam facilis Vade igitur ad certam Victoriam, potius quam ad ambiguum certamen et Vade, non tam proprii viribus, quam divino fisus auxilio. Ipsa pro te etiam elementa pugnabunt, quae pro Theodosio pugnaverunt, quodque ait Cla
dianus, Tibi mitte ab astris Eolus armatas hyemes, ibi militat aether, Et coniurati venient ad classica Venti.
Nam et tu quoque cui crucis hostibus, licet Christi
312쪽
nomen usurpantibus, bellum geris. Quod sic esse, novus Eugenius ex agno lupus, tyrannus ex clerico, oppressae ac nudatae per Italiam testantur Ecclesiae. Te, non tuarum magiS, quam suarum iudicem offensarum, poscit laesa divinitas. Noli geminae deesse vici riae, neque in his quae gesta sunt spem usque adeo posueris, ut quae sint gerenda non videas. Aliquid est actum, imo multum, imo plurimum, imo nihil, cum principio finis desit. Ne quaeso, cum victoria uti posses, frui malis qua in re, nostro quidem optimo, sed pessimo lato suo, errasse tantus ille militiae magister arguitur. Quamvis autem unum illud omnibus bellorum ducibus, qui sunt, quique erunt Omnibus 8 culis, abunde cautionis ac documenti praestare debeat;
ne tamen in tam magno negotio unius exempli commemoratione OVearis, et nostra et peregrina subi clam Magnus Pompeius, ad Dyrrachium victor Iulium Caesarem prope captum, dum retinere posset, abire
permisit; sive ignorantia rei bellica in duce probatissimo, sive fortuna lamiliari suo in extremis necessiatatibus opem serens, sive quae vulgatior fama est mira prorsus atque utinam felix humanitas illa est: ex qua mox in Thessalia calamitas publica, et in AEgypto ducis ipsius mors miserabilis consecuta est; et in Africa Catonis simul ac libertatis interitus; et in Hispania tristis reliquorum strages et Romae spoliatum aerarium, oppressae leges, atque ibidem succinctus sermabdito senatus et victor in Capitolio, quod quatuor triumphis ornaverat, interfectus. Hinc Perusi ac Mutinae gravis obsidio, et crudelissima Parmensium clades, cuius in Philippicis Cicero meminit et Pharsalia
313쪽
LlBER TERTIUS. AEPISTOLA III. 145
nostro Sanguine uisus insecta, et Sub Leucadio atque Actio verticibus illa ingentia bella navalia. Postremo inde usque in saeculum nostrum tantorum Series malorum, ut et impossibili enumeratio Sit, et amara memoria, necdum miseriarum finis ullus appareat. Quid
de Cyro rege Persarum loquar qui ut proprie dicam victor in praelio, in victoria victus suit Quid de Alexandro Macedone, qui bello incolumis, in convivio periit Agamemnon nonne samosum illud ac superbum Ilion stravit Africanus minor, noster ut ita dixerim)poliorcetes, Carthaginem atque Numantiam unditus
evertit. Uterque in bello, quam post victoriam, tutior, militiaeque felicior, quam domi quos non minus m ribus quam locis temporibusque distantes, sciens, in hac brevis epistolae parte coniunxi, quod prope parsatum, atque idem amborum exitus Videretur Victores hostium, quisque sua praedomita ac subacta barbario, inter amplexus nesandissimarum coniugum periere. Nihil haec lateor ad nostrum propositum. Ilaque rem omnem ad unum finem deduco, ut ostendam multa etiam victoribus metuenda. usquam igitur gestarum rerum fiducia subsistendum procedendumque longius aSSidue, ac more caesareo, urgendum impigre successum, instandumque favore uminis, credendumque nihil actum, dum agendum aliquid supersit alioquin, multis bello suspectiorem suisse victoriam et verendum Valde, ne melius fuerit non coepisse, quam coeptum, medio procurrentis facti calle, deserere. Vale.
314쪽
FRANCISCUS ETRARCA STEPHANO COLUMNAE IUNIORI S. P. D. De carmine Italico ad eum misso, et alio, quod singulari lege conceptum, se dictasse poenituit.
De universo rerum tuarum statu quid sentirem breve quiddam tibi, bellacissime Vir, materno pridem sermone OnScripseram, ut posset militibus et tuis innotescere, tecum in partem laboris et gloriae prosecturis. Subinde autem, pariente novi aliquid semper ingenio, eidem tibi carmen ex meo alienoque contexui, ea lege, ut primus meus, secundus alicuius probati poetae Versus SSet atque ita ut legentem non sententiarum modo artificiosa connexio, sed verborum quoque consonantia delectaret. Qua in re, ceu novi mematis, tenui licet, inventione gloriabar; donec, misso iam carmine, deprehendi, alios ante me hoc genus attigisse, Verumque quod hebraeus sapiens dixit: nihil novum sub sole quodque ait comicus meta:
nihil dierum, quod non si dictum prius Novissime per nuntium Stephani senioris, magnanimi patris tui, quo plures virtuti stimulos incuterem, scripsi oratione S luta et libera quam si habes, nihil est quod mutem nihil quod adiiciam quamvis enim multa se offerant,
tamen sapientem monuisse satis est Vale.
315쪽
FRANCISCUS PETRARC STEPHANO COLUMNE IUNIORI S. P. D. Solitudinem non una oratione laudandam.
Postulas tibi statum vitae solitariae, quem hac aetate sequutus videor ut asseris praeter morem hominum nostrorum brevibus Verbis exponi utrum imitandi, an irridendi avidus, nescio; tu scis. Caeterum, quam magnam rem inter angustias cogi, ac breviter
dici velis, orsan ignoras. Sunt de hoc ipso disertorum hominum libelli, nec tamen quantum mihi videtur a quoquam sussicienter adhuc laudata res est; de qua saepe mihi lateor scribere aliquid impetus suit et
secissem, nisi quod nondum aut ingenio, aut stilo, aut rerum notitiae satis fido. Quod ad te precesque tuas attinet, ego quidem, ut nunquam aequis auribus laudatorem vitae huius audiam, nisi qui primo dulcedinem eius aliqua ex parte gustaverit, cum innumerabilibus bonis haec assiuat, quae nec audiendo, neclegendo, denique nec aliter quam experiendo discuntur: sic frustra quemquam doceri velle rear, nisi eadem experientia magistra. Quid enim refert quanto eloquiore agatur, aut non intellecturis qui audient, aut minime audituris' u itaque, si solitudinis meae admiratio et imitandi studium trahit, ut praedicas, noli me curis aliis intentum satigare noli narrationem imparem exposcere. Sed si modo tu quod ego, quia valde Vereor, Saepe repeto pura mente, discendique, non tentandi animo interrogas, veni et vide: quodque ipse
316쪽
tibi debere potes, alteri ne debeas. Desine tuarum aurium pruritum alieni sermonis unguibus scalpere: levioribus scalpellis idem consequi non prohiberis: idque fiet honestius, quam si tractatum rei grandis extorqueas, ad nihil aliud aut annuenti prolaturum, aut potenti, quam ut legentis intentio culpari possit, et sint scribentis verba contemptui. Vale.
Ad sontem orgiae, quarto Nonas uiaS.
FRANCISCL PETRARCA STEPHAN COLUMNAE IUNIORI S. P. D. Summum bonum in honestate situm.
Quid in quaestione proposita Sentiendum puteS, ipse videris : nec aetas, nec librorum lectio, nec rerum experientia desuerit. Apud me quidem rerum non honestarum vel sola consultatio turpis est, si sententiam extorques Absit a me, non Od Summum, Sed quOniam et in hac opinione Stoicus quam Peripateticus, etsi in omnibus Stoicus multo quam picureus SSemalim ne aliquod quidem bonum in divitiis, aut in Voluptate reponere. Commoda sunt haec, et adminicula vitae mortalis itaque illud fortunae, hoc corporis num Vocant. Bonum Vero, quod quaerimus, in animo eSt, nec corpori Serviens, nec fortunae. Caetera Vocari bona fateor, sed non esse contendo. NeVe me forsan, errore lapsum putes inadvertentur hoc dicere. Non Sum nescius quid de hac re Aristoteles, quid Epicurus
317쪽
sentiat: sed philosophantium auctoritas non impedit iudicii libortatem Mihi illa philosophorum divinorum
verior sententia Videtur beato eSSe non posse, qui
bona dividant tripartito. Unum bonum est unum, quod felices faciat. Vestra quidem nimis inops et emendicata selicitas est, ad quam non modo forma corporis et prosperior valetudo, sed divitiae etiam admittuntur, seu potius exiguntur nimis surum insidiis exposita, nimis denique solicita semper ac trepida quo nihil est a solicitate remotius. Nam illa Epicuri, in voluptate consistens, non solum nulla elicitas, sed extrema miseria est. Quid enim homini miserius, quam humanum Oniam bono pecudis hoc est rationem Sensibus, SubStravisse Sed nonne ego parum sani capitis Videbor, qui inter tantas partes, super lite tam dubia, iudex non electus accesserim Credat igitur quisque quod credidit durum est enim ab inveteratis opinionibus avelli. Extant de his philosophorum tractatus Varii, quorum Vix nomina epistolae clauderentur angustiis. Exint integer Ciceronis liber, qui De sine bonorum et malorum inscribitur quem cum legeris, nescio an quidquam vel auribus vel ingenio relictum sit, quod requirendum putent. Sed quoniam a me, non quid verum id nimsorte abditum est , sed quid mihi videretur postulasti, brevi rem omnem fine concludo. oli iniquis consultOrihus aurem praebere, qui neque famam, neque Salutem tuam diligunt id tantum consulunt quod vel sibi eli gerent, Vel tibi gratum putant. Tu vero nihil praeter honestum cogitare, nihil in bonis numerare debes. At utile lucrum est ita prorsus, si cum honestate coniunctum sit alioquin nihil noveris esse posse damnosiuS.
318쪽
150 DE REBUS FAMILIARIBUSVulgatuni est, quid de hoc ipso, in officialibus libris
Cicero idem disputet. Sed magna pars legentium, rerum negligens, solis verbis inhiat, et praecepta vitae iudicio aurium, quasi totidem labellas, amplectitur. Tu memento illic non linguae, sed animi negotium agi hoc est, non rhetoricos, sed philosophicos esse sermones. Stet ante oculos id quod Athenis olim Atticis votum fuit, et hemistoclis consilium, et Aristidis interpretatio, et iudicium concionis. Proinde, quamvis VulguSirrideat, hac demum lege emolumentum non Spernor, si nihil probri mixtum affert si secus, non aliter
aurum quam Scopulum Vitabo. Aurum enim, ut ait Plautus, multa multis oepe insit perperam. Denique ut eodem cum auctore concludam . non ego omnino, lucrum omne esse utile homini, mistimo. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA FRANCISCO DIONYSI A BURGO SANcT SEPULCHRI S. P. D. Moderationem animi cuique probandam, eamque maxime suadendam Regi.
Quamvis non sim nescius, quanto plus submultorum, quam sub unius imperio Romana re creverit, multis tamen et magnis viris visum scio felicissimum reipublicae statum esse, sub uno eodemque iusto, principe. Ita pugnare simul auctoritas et experientia Videntur. Sed maior est quaestio, quam ut tam brevi sit explicanda litterula Certe, ut nostrarum rerum praeSenS
319쪽
LIBER TERTIUS. AEPISTOLA III. 151
status est, in hac animorum tam implacata discordia, nulla prorsus apud nos dubitatio relinquitur, mona chiam esse Optimam relegendis reparandisque viribus Italis, quas longus bellorum civilium sparsit furor. Haec ut ego novi, lateorque regiam manum nostris morbis necessariam sic te illud credere non dubito, nullum me regem malle, quam hunc nostrum, cuius sub ditione vivimus, adeo suaviter ac tranquille, ut nec Pyrrhi humanitatem, nec ortunam Alexandri, nec Seleuci iustitiam nec ut Romanis potius exemplis utar Romuli ardorem, nec umae religionem, nec Tullii militiam, nec Anci magnificentiam, nec a quinii habitum nec Servii providentiam requiramus. Et profecto, si regem a tyranno sola iustitia discernit, iste rex verus est, quamlibet tyrannum Vocent Verissimi omnium tyranni, qui se patres patriae dici volunt; cum quibus nullus Phalaris, nullus Agat les, nullus Dionysius, nullus denique Caius aut Νero, aut omnium foedissimus Heliogabalus possit de impudicitia et seritate contendere. Sane, quoniam prudentis est, non tam quid delectet, quam quid expediat advertere, inque hoc ipSo, non principia rerum, sed exitus contemplari tibi, cuius ille consiliis agitur optimo consilio, cuius de prudentia et fido dubitari nusquam sinis, tibi, inquam, amice, cui animus meus notus est, hoc rusticum sorte sed fidele consilium dedisse velim, ut suadeas ibi, fines suos satis patere, sive opes, Sive gloriam pectet. Cupiditati nihil est satis illa eum non fallat promissis ingentibus aurea mediocritas est in omni ortuna humana quidem felicitas nullo sibi fine proposito progrediendi avida et in infinitum uendens, ut solicitu-
320쪽
dinis plurimum, sic nihil solidi, nihil certi, nihil quieti habet. Ideoque semper mihi placuit Africani modestia iunioris, qui censor, lustrale carmen, quo a Diis Romanae felicitatis augmentum poscebatur, Velut nimiae cupiditatis plenum et ipsis importunum iis, mutari, et ex illis non aliud quam status, qui tunc erat, stabilitatem solam iussit exposci. Sobrio quidem et prudenter, si et mortalia consistere scirent, et ab Omnipotenti Deo petitum esset quod a Diis allacibus petebatur. Multa hic dici posso video; sed quid opus est verbis' Vides animum meum: quid cupiam, et quid metuam nosti. Audio illum novas res moliri. Opto eliciter, si pergit; sed malo desinat tutior enim Via est. Opponete, oro, principiis ingere sibi illud abstinentissimila cis Romanos non tam aurum habere, quam imperare aurum habentibus, Voluisse. Id si de auro recte dicitur, quod abdi potest, quid de terris atque urbibus' Itemque si de hostibus recte dicitur, quid de amicis
dices, quos non coacto, Sed pontaneo modereris imperio Quorum non terras modo Vel aurum. Od Orpora, sed animos pleno iure possideas Cum honestius tum tutius est amicos habere, quam patrimonium amicorum; et ubi volentibus possis, stultum est Velle o
lentibus imperare Philosophorum, quin potius naturae, vox est nihil violentum, diuturnum Modestos regni fines facile tueare immensum imperium dissicile quaeritur, dissicillime custoditur. Vale.