Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM.Νec de praeteritis moestum, nec de suturis anxium quempiam

esse debere.

Abiiciamus, oro, si possumus, et tristem praeteritorum memoriam, et anxiam solicitudinem futurorum: torquent enim de nihilo, et geminis velut aculeis vitae nostrae requiem hinc inde perturbant. Quid anhelamus, quid amigimur nec transacta mutari pOSSunt, nec Venientia provideri. Quid mathematicis opus, adversus quos non modo Sanctorum, sed philosophorum et o inum et omnium vera sentientium clamat auctoritas'

et ut plurium philosophica praeteream pervulgato

Maronis testimonio, ignaras vatum mentes quis ignorat 'Scitum est illud Accii Nihil, inquit, credo auguri aures verbis ditant alienas , - ut auro locupletent domos. Nec minus illud Pacuvii vetustissimi poetae; Nam si quo ventura sunt proeυideant, equiparentur Iovi. Νoc tu poetam a philosopho putes hac in re diversum. Sic enim ait Esaias Annuntiate quin futura sunt in futurum, et sciemus quia si estis vos Favorini igitur, doctissimi viri, ciceronianum magna ex parte OnSilium, quo nos uterque ab his omnibus praestigiis atque lallaciis dehortatur, non admittendum modo, sed m-pliandum censeo. Aut enim promissores hi, qui venturi notitiam pollicentur, adversa salso praenuntiant; et Dustra nos inani terrore compleverint aut vera, et ante tempus miseros secerint. Rursus aut laeta vere et

322쪽

1M DE REBUS FAMILIARIBUS

duplex est incommoduni satigatio expectationis, qua nescio an ulla sit maior, et delibatio gaudii, cum venerit sive ut ipse vocat praefloratio quod quidem, anto quam Veniat, Sperando et mente praeoccupando, iamdudum sere consumptum sit aut salso; et inanem profecto ridiculamque laetitiam certum est, spei perditae dolore mixtoque simul pudore desinere. Audiendi ergo penitus non sunt impossibilia quidem sibi, nobis etiam

inutilia promittentes. Quid vero' uisque sibi dixisse Christum putet, quod Amphitryoni vere Iupiter apud

Plautum Bono animo es adsum, Amphitruo, auxilio tibi et tuis. Nihil est quod timeas hariol08, aruSpiceS, Mitte omnes quae sutura, et quae acta eloquor Multo adeo melius quam illi,

non quidem quia si Iupiter ut ait ille , sed quia

sum Deus. Ille sane multa nobis ad aurem cordis assidue loquitur quem si audire Voluerimus, acile poterimus horum circulatorum promissa Contemnere. Mors certa est hora mortis incerta, ut omnem horam velut ultimam expectemus haec salutariter nosse satis

est. Quae igitur horum impudentia, quae nostra dementia, ut multa caligine obsiti, solique Deo cogniti venturi temporis denuntiatione nos crucient Est unum lateor, in hac tota vanitate mirabile quod, cum in reliquis valde Veridicus quisque, uno insigni mendacio subeat mendacis infamiam, hic, quantumvis mendaX, una fortuita veritate veridici sumam consequitur Miratur hoc Cicero, aliis licet verbis, in eo libro, quo exiguo in spatio divinationem aedificat, evertitque AuguStinii autem, et saepe aliter, et in libro diversarum

323쪽

quaestionum, maXime adVersu eos loquens, qui nunc, ut ipse ait, appellantur mathematici, Volentes actus nostros corporibus coelestibus subdere, et nos vendere stellis, ipsumque rectum, quo Vendunt, a nobis accipere, rationem affert. Cum autem multa Vera, inquit, eos praedixisse dicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria salsitatem erroresque illorum; sed non intenti nisi in ea quae illorum responsi Pr0Venerunt, ea quae non proVenerint obliViscuntur: et ea comm morantur, quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam ObScura rerum sorte, contingunt. Quod si peritia ill rum volunt tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro Voluntate sors erit. Quod si non arte de codicibus exit Saepe versus sutura praenuntians, quid mirum

si etiam animo loquentis non arte sed sorte exit aliqua praedictio futurorum Haec ultima quidem Augustini sunt quae hinc auctoritas hominis commendat, hinc fides Horum vero allaciis omnibus quid putas, aliud viam secit, nisi vulgaris inscitia, et infinita cupiditas ne dicam rabies sciendi ea tantum, quae nec Sciri

Ssunt, et scire non expedit Tu ergo genus hoc hominum temerarium et procax, ac tranquillae Vitae contrarium, fuge; ut, quantum possibile est, brevissimum hoc tempus sine supervacuis et inanibus curis agas. Sic enim habeto donec superstitionum pondus non abieceris, beatam vitam poteris optare, non SSequi contraria se vicissim trudunt. unquam metus et felicitas cohabitant Vale.

324쪽

156 DE REBUS FAMILIARIBUS

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM De ebrietatis incommodis et vituperio.

Tace quae adversus ebrietatem copiosissime dici possunt quam laeda, quam periculosa, quam tristis aegritudo est quantusque uror scienter obruere atque enecare spumanti dolio rationem, quod singulare ac praecipuum habet hominis natura neque pedeS, neque linguam, neque animum in potestate habere tremulum caput, instabiles manus, Stillantes Oculos, graVem corporis odorem, et pridiani meri reliquias crastino i sultantes. Tace libidinis regnum, virtutis exilium, vulgi sabulam ac risum, bonorum odium 'ue contemptum. Mutationem repentinam sileo, et quamlibet doctorum insaniam, ac cuiuslibet aetatis infantiam, omnium iocis ac Daudibus, omniumque ludibrio expositam rimulas quoque mentis oppressae ac sutilis, et gravi pondere satiscentis, unde Secreta aeuunt, Saepe cum propria, saepe cum aliena perhicie quae multis

mortis et extremae miseriae causa fuit luctum praeterea, et inane gaudium, et contentiones, et iurgia, et praecipitium, et incautos congressus inermium cum armatis. Haec, ut nota, inquam, et Vulgata praetereo.

Est Apuleii odaurensis liber qui inscribitur Florid rum ibi quid primus crater agat, quid Secundus, ac

deinceps saceta narratione disseritur, cuius sententiam non muto, sed extendo. e Scio enim cur, aut quomodo,

plus hodie bibitur, quam olim. Utinamque hic luxuriae

325쪽

modus esset. Quocumque te Vertas, fragiliores ad virtutem, sortiores ad vitia lacti sumus. Secundum me igitur primus crater pertinet ad Sitim, secundus ad laetitiam, tertius ad Voluptatem, quartu ad ebrietatem quintus ad iram, sextus ad litigium, septimus ad urorem, OctaVus ad Somnum, nonus ad morbum. Haec illi Marco Bibulo collegae non Iulii Caesaris, sed tuo, cuius assidue cum vitiis lasciviaque litigas, si prolatura credideris, meis verbis dicito. Si orto sibi irreprehensibilis videtur, eo quod nondum ad ebrietatis extrema ei Venerit, Sciat, plus esse e sobrietatis ac modestia fastigio vel modicum descendisse, quam, ubi semel labi coeperis, in fundum excidere Gradatim subeunt virtus et nequitia nemo vel optimus vel pessimus fit repente.

Vale.

FRANCISCUS PETRARC UMBERTO DELPHINO VlΕNNENSI S. P. D. Hortatur ad bellum adversus Anglos pro Galliarum rege gerendum.

Fides silentium interrumpit charitas loqui cogit. Testor Christum coactus, ad scribendum Venio quae si eodem animo lecta fuerint, quo scribuntur, poterunt et mihi apud te benevolentiam augere, et tibi gloriam apud gentes. Quonam enim modo dissimulare possum, si non salsum amicitiae nomen gero, quin te, magnis periculis circumventum, Vel dormientem excitem, Vel commonefaciam vigilantem Vides quam grave bellum inter Gallum Britannumque reges oritur. Nulla procul dubio tanta res, ab avorum nostrorum temporibus, certe

326쪽

158 DE REBUS FAMILIARIBUS

nec ab atavis proavorum, in Europae finibus apparuit aut tam latus gloriae campus sortibus viris oblatus est. Cuncti reges ac populi suspensi ad tantae contentionis eventum, praecipue qui ab Alpibus Italiae ad Oceanum incolunt, quos ingens vicini tumultus excivit fragor, in armis sunt. Tu solus, tanto sub turbine dormis riquidem Virgiliana premit increpatio, et tibi coelo missus nuntius exclamat Potes hoc sub casu ducere somnos 'Nec quae circumstent te deinde pericula cernis'

Prosecto si nihil aliud quam pudor obstreperet, debebas celerius expergisci. Qua enim fronte, quo animo es, teris ad aestivum solem sub galea et umbone degentibus, tu procul ab agmine Virorum, laemineaque i cum stipatu acie, conquisitis pastus epulis, et molli Veste contextus, umbra torpes et octo, homo olim ut putabam avidus honoris et gloriae, homo potens et nobilis, homo iuvenis et robustus Quid, oro, te impedit Munditias amas, refugis labores Sed audi sortissimi viri verbum a Sallustio relatum munditias muli ribus, laborem viris convenire. Sitim metuis, et calles arenosos, et Serpentes sub leone terribiles Sed alterius, etsi minus bellicosi, non minus sortis viri dictum accipe:

Serpens, SitiS, ardor, arenae, Dulcia virtuti gaudet patientia duris.

At mortem gladiosque sormidas Sed et hic verbum illud occurrat alterius viri sortis

Mors ultima poena est, Nec metuenda viris.

327쪽

Non plus, inquam, metuenda, quam Somnus aut requies.

Quid enim inter mortis et originis diem refert Imo vero largiter ille nos humanae vitae laboribus involvit, hic liberat. Hinc ille mos, ex intimis philosophiae penetralibus eductus, in suorum ortu lugentium, atque in morte gaudentium. Sed ne ab opinionibus vulgarium recedamus, a quibus tamen, si ad salutem pergimus, quam longissime recedendum est, detur, timendam esse mortem, et illud vulgatissimum Aristotelis audiatur, mortem esse ultimum terribilium qui et ipse quoque consulto non maximum dicere Voluit, sed extremum. Sed esto, sit maximum putas ne illam ideo vitare quia bello abstines aut mari Notum et illud alterius poetae:

Frustra cruento marte carebimus.

Fractisque rauci fluctibus Hadriae;

Frustra per autumn0s nocentem Corporibus metuemus austrum.

Quamlibet exactam curam nostri corporis habentibus moriendum est. Sed prolatandae mortis studium solet esse mortalibus lateor et excusationem publicae imbecillitatis agnosco. Primum, oro te, quantula ista dilatio est; deinde quot et quam duris casibus exposita quam multis vixisse nocuit, et vitae gloriam imminuit mors dilata Quotidianis exemplis abundamus; sed reVerentius antiqua commemoro, nostra quoque libentius quam externa. Si paulo minus Tullus Hostilius vixisset, ictus fulmine non suisset Paucos annos detrahe Tarquinio: re mortuus erit ille, non exul Appio Claudio vita longior caecitatem, Mario carcerem, et degenerem fugam, latibulumque limosa paludis attulit. Quid Pom-

328쪽

160 DE REBUS FAMILIARIBUS

peio Magno clarius, nisi splendorem tanti nominis vitae diuturnitas, et, quae illam secuta est, mortis indignitas obscurasset Quid de duobus Africanis dicam 'Quanto melius putas, alter ante moenia Carthaginis, alter ante portas umantiae periisset' o primus ingratam patriam exilio indigno et famos epigrammate, secundus inultae mortis iniuria, condemnasset. Ipse Caesar Augustus, quem ex omnibus elicissimum iudicares, quanto felicior moreretur, priusquam filiae iam senescentis adulteria, et quas execrari Solitum accepimus, vomicas suas inciperet numerare omitto Regulum et Catonem et reliquos, quo nobilis mors illustrat, quamvis in Catone diversum a nostris sentire cogar de Cicerone loquor et Seneca Nolo ante civile bellum obierit, ne constantiae suae testes fide dignissimi detrahantur, labor ac discrimen. Miror intrepidum, miror colluctantem anguibus miror arenis Libycis oberrantem laudo robur animi, contumaciam laudo libertatem accersitam mortem desperationemque non laudo. Ne autem me Orsan externa putes exempla negligere clarior Pyrrhus, clarior Hannibal moriturus erat, si sepulchrum ambobus Italicum contigisset. Infaustus utrique reditus in patriam suit Clarior Cyrus, Si ante moreretur, quam Scythicos fines, clarior Brennus vester, Si prius,

quam Delphicum limen attingeret. Quid venenum Mithridatis Quid varietatom Alcibiadis Quid Themistoclis exilium ' Quid Aristidis catenas Quid incendium Croesi

loquar Raro vita longior coaequaevam felicitatem habet: quae ubi occidit, non sustici infelicem esse, nisi praeSens calamitas, transacto felicitatis memoria, recrudeScat. Et si nihil nobis accidat vivendo tamen multa Spectare

329쪽

LIBER TERTIUS. - EPISTOLA X. 161

cogimur in nostris, quae nos beatos esse non sinant.

Felix hinc abiisset Priamus, elix Peleus, felix estor, si filios praecessissent. Et ut alterius generis exempla

non desint non Socratem venenatus calix, non Euripi dem canes, non Demosthenem ac Ciceronem gladii consumerent, non oblivio Messalam, non Plotinum lepra pervaderet, si opportuna mors instantes miserias praevertisset. Exemplorum Vero iam satis est, in re praeSe

tim non ambigua. Vides igitur ut longioris vitae cupiditas caeca est. Bona mors optanda est, in qua allineminem posse constat, neminem poenitere. Sed quoniam usus obtinuit, nocitura passim et in caput nostrum recasura concupiscere, liceat Optare cum populo an

tamen ignaviae semita speras ad optatum provehi Large quidem salieris. Quam multos sopor immodicus OppreS- sit, quos labor et vigiliae praeservassent Quam multos Vel necavit crapula, vel suffocavit ebrietas, qui ieiunio

salvi somni Vulgatum est, plures coenam Occidere, quam gladium. Quocumque ciborum genere nutritos, quocumque terrarum angulo latitantes mors inveniet, et tributum suum inexorabilis repetet, exiget, extorquebit. Frustra tergiversamur; si ad mortem non ierimus, illa nos sequitur. Cogita ergo quid honestius, quid vim dignius an delitescere, et sugere quod mitare nequeas an occurrere Venienti, et Offerre quod debeas, atque ultro fortunam sequi, ne, si restiteris, vi traharis inmiseranda brevissimae suavitas morae Quisquamne usque adeo vivendi cupidus, ut non statim mori malit, quam unius anni spatio vitam cum dedecore prorogare, praeteritorum omnium annorum decora corrumpens Quanto erit obscoenius metu mortis indecorum aliquid agere,

330쪽

162 DE REBUS FAMILIARIBUS

ubi, ne dicam anni unius, sed nec diei totius cortitudo promittitur Et quod ipse tecum cogitas irem nisi mortis adire pericula timerem tunc utique dici posset, si

sine periculo maneres. Nunc autem nonne Vel repentina labricula, vel pestis alia est enim multiformis humanorum casuum et mira arietas vitam tibi, quam regi tuo negas, fortassis eripiet' uae cum ita sint, hortor atque obsecro, ut iam tandem, caput attollens, circumspicias. Videbis immensam molem tantis regum eis pulorum apparatibus nutantem, ruituramque quo eam sortunae vis impulerit. Non est dissimulationi locus: hostes tui vigilant, et regem iugi obsequio circumstant; cui si victoria cesserit, somnum tuum in tanto nunc eius discrimine contemplanti, et praeter hoc, ab olim tibi, si nescis, insesto, quid illum animi habiturum reris' Sin aliter successerit omnia enim rotat ad libitum M tuna , an forsan tibi ex praesenti octo securitatem in illo ardore victoriae partam speras 'o Vero non quia volueris, sed quia timueris, cessasse Videberis, teque communis ruina cum uniVersitate pariter involvet. Credo mihi, pars utraque spectatorem te certaminis Vocabit, paratum ad fortunae nutum, atque ad victoris arbitrium circumvolvi. Ita nusquam saVor, undique periculum. Meminisse profuerit Meti ducis Albanorum, qui quadrigis in diversum actis ab Hostilio Romanorum rege, discerptus est, quod inter armatas acies se medium praebuisset. Expergiscere, oro, velociter, et dum adhuc tempus est, neglectum hactenus ad officium redi. Mundo enim tremente, dormire, nescio quid morti similius, quam sopori est Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION