장음표시 사용
331쪽
LIBER TERTIUS. AEPISTOLA AEl. 163
FR PETRARCA GUlDONI GONZAGE MANTUAE DOMINO S. P. D. Hominum conditiones vi amoris aequari.
Magna prorsus amoris et mira potentia est, qui tam valide tamque tenaciter invisibili quidem, sed haudquaquam insensibili nexu minima nectit immensis, et quorum nulla paritas, pari regit imperio. Quidni autem hoc iuris habeat in animis hominum, sensu et ratione vigentibus, qui certis laederibus surda et adversa invicem elementa conglutinat Non flammis aer, non terra fluctibus haereret, non ripas flumina, non aequor litora, non semitas suas astra cognoscerent, nisi omnipotens et ut eum vocant sacer orbis amor universa connecteret. Qui coelum igitur ac terras aequo iure moderatur, is inter humilitatem meam et tuam altitudinem non discernit. Habet hoc ille praecipuum aequare novit inaequalia, amantemque fideliter vix patitur non amari. Sensit olim claritas tua, nullis quidem meorum actuum argumentis, sed solo ut dici solet mentis augurio, habent enim et suos oculos animi, quibus sese mutuo, superatis corporeis Velaminibus, intuentur); sensisti, inquam, vir clarissime, quaenam erga tuum nomen deVO-tio mea sit. Ut amanti vicem reseras, amor cogit. Id cum saepe multis indiciis, tum ex duabus nuper epist lis tuis, quas mihi Iohannes Aretinus cancellarius tuus Ostendit, iucundissime recognovi. In quibus, mirum dictu, cum pro tot illum tantisque rebus huc miseris, non de Romanae Curiae statu, quo nihil hac tempestate deformius, nihil incredibilius non de maiorum ortunis
332쪽
amicorum; non de ipsis rerum tuarum Successibus; postremo nihil omnino, nisi de me meisque rebus, i terrogas. Atque illum increpitas quod curiosius in relia quis, id unum, quod singulariter praeque omnibus nosse desideras, tacuisset. Ac ne quis te fortuito locutum putet, bis idem per litteras questus es. Mitto alia iis fortasse mirabilia, qui nescirent, quam samiliariter olim cunctorum dominus Augustus Caesar Virgilium, civem tuum, rusticanae originis, sed minime rusticani virum ingenii, dilexit, et Horatium, libertinum patre, Sed ingenuum stilo quique principis illius ad eosdem humiles amicos, velut ex aequo missas, et saepe dulcibus blanditiis resertas, epistolas non legissent. Quorum recordatio quantum miraculo adimit, tantum adiicit laetitiae, dum talibus exemplis me misceri sentio, tantaeque laudis mihi aditum aperiri; quoniam, ut alter ex his caesareis amicis
ait, Principibus placuisse viris, non ultima laus est. Enimvero novum hic miraculum emergit ut enim multa
illis, sic mihi lateor, nihil est, quo placere debeam seu modo enim sperem aliis placiturum, qui mihi ipse non
placeo Fortunatam sane dicimus uxorem, non quae sormosa est, sed quae viro suo videtur sortunatum Ser-Vum, non cuius est opera nobilior, sed in quem amor
domini propensior. Sic ego, quisquis Vere sim, si tibi aliquid videor, opinione tua me felicem dixerim, et si
nihil habeo quo placere merear, tamen, si placeo, Satis est. Agerem gratias tibi, nisi humanitatem tuam Verbis meis aequari posse dissiderem. In his quidem quae loquentis ingenium excedunt, tacere consultius Vale.
Ad ripam Rhodani, Idibus Ianuarii.
333쪽
FRANCISCUS PETRARCA ARCO SUO S. P. D. Dissuadet amicum a votis monasticis, illumque ad patriae
commoda procuranda adhortatur.
Animum tuum, quasi visibilis fuerit, optime vir, aperte satis in litteris ostendisti. Neque enim loqui in liter quisquam potest, nisi qui taliter est affectus Sentio aculeos stili magnus tibi amor verba dictavit occurr que avide, et pulsanti amicitiae meae lares laetus aperio. Quid loquor, aperio, quae tibi suavissime postulanti iam ante quadriennium patuerunt Agnosco Marcum meum, amplectorque cum gaudio in his litteris tuis ad me longo ut ita dixerim, silenti postliminio redeuntem, et nunc illius floridae indolis tuae fructus uberrimos gratissimOS-que percipio. Semper equidem speravi, ut tantus de tali adolescente vir fieres. Sed id lateor, tam cito fieri posse
non credidi Praevenit spem meam prae X, eoque gratior, Virtus tua. Caeterum et ardentissimi propositi tui memini, quod mihi non paucis olim verbis in ipso amicitiae nostrae primordi fidentissime revelasti. Idque nunc Vel mutatum, Vel quod magis auguror, dilatum esse non doleo modo mihi illud exhibeas quod optimo principi pollicitus es, ut in omni ortuna Deum ames, illi inhaereas, illum colas, atque ad illum totius animi intentione suspires. Non impossibilem tibi legem statuo: qua te ire iubeo, trita est via. Quam multi viri clarissimi, magna cum gloria, per reipublicae tempestates, ad eremitici portus silentium pervenerunt; quam multi etiam, procul inde iactis ancoris, navigationem Vitae prae-
334쪽
sentis elicissime compleverunt Novit figmentum nostrum figulus ille sidereus scit quid nobis expediat, et animae nostrae Saepe inenarrabilibus modis, quibus se tramitibus adiri velit, insinuat. Tu igitur ne desperes, quasi devium, et, ut Pythagorici Vocant,
laevum iter ingressus Si S aut quasi tuorum cura civium quam geris, divinae, quam petis gratiae, sit adversa. Perge, age; ne titubes, ne subsistas, neu saluti
tuas desis Adori ille qui tempus tuum, quod, quale disposueras, nondum Venit, praevidit insallibiliter ab aeterno. Nec est quo te interim inutiliter natum putes, si patriam tuam his praesertim temporibus tui egentem, quae, ut Plato vult, ortus tui partem sibi iure suo vindicat, ope consilioque adiuvas Notum est apud Cicer nem coeleste illud Asricani mei dictum: omnibus qui
patriam OnSerVaVerint, auxerint, adiuverint, certum
esse in coelo definitum locum, ubi beati BV sempiterno fruantur; et quod sequitur Nihil enim est, inquit, principi illi Deo, qui omnem hunc mundum regit, quod quidem fiat in terris acceptius, quam concilia coetuSque hominum iure sociali, quae civitates appellantur. Sane cum exoptatum tibi amice, tempus advenerit, ut te ipsum humo tollere, non tantum ut Maro et Ennius, sed ut Ambrosius vel Arsenius, possis alis ad volatum validis; facies tandem re ipsa quod animo iam pridem facis, eodem adiutore, qui inspirator fuit; et facies, ut spero,
Securius, aetate integra, maturoque consilio, quam si id inconsulto repentinoque impetu iuveniliter attentasses. Sicut enim per terram latrunculis acuam atquct purga tam per planum ac solidum callem, sub tranquilla coeliemperie, tutum viatori iter est sic sedatis passionibus
335쪽
firmatoque proposito, et primaevae insolentiae tumore compresso, per modestiores atque Sereniores aetatis annos tutissime pergitur ad Salutem quamvis nulla aetas repulsa, nullum, ut dixi, genus hominum eorum qui in aliqua honesta exercitatione versantur, ab hoc tramite sit exclusum constetque, iuxta Plotini sententiam, non
purgatoriis modo purgatique iam animi sis, sed politicis quoque virtutibus beatum fieri Ut enim aliquid more
nostrorum loquar, actuosa Marthae solicitudo non spe nitur, quamVis sublimior contemplatio sit Mariae. Habes ergo, carissime, quantum inter huius temporis angustias licuit, unum de postulatis tuis, quod suit, ut tibi pro informatione vitae aliquid scriberem. Habes hoc, i quam pro unius antelucanae vigiliae spatio breve quidem, Sed in se, ut arbitror, absolutum, si illud addidero compendiosam semitam ad Virtutem visam esse philosophis, ut tales estici studeamus, quales cupimus apparere et illud, quo nihil reor efficacius quod, ut eisdem placet, tota doctorum hominum vita, nonnisi
commentati mortis est. Hactenus haec, quae non ut ted eam, sed ut admoneam, ac memoriam excitem, dicta Sunt. Reliquum erat ut te memori animo commendatum
haberem iuvat enim verbis etiam tuis uti. Id vero iamdudum actum esse confidito. Ex quo te primum Vidi, imaginem tuam ex adamante purissimo imis praecordiis indelebiliter assixi, quam nulla revellet dies, nullus locus ocutiet. Extremum est, ut et Virtuti et sortunae tuae gratuler, quibus tanti principis assinitatem ac benevolentiam meruisti, et pro charitate huic impensa seniculo grates
Ad sontem Sorgiae Kal. Ianuarii.
336쪽
YRANCISCUS PETRARCA IOHANNI COLUMNAE S. . . Aranea et Podagra Apologus.
Anilom tibi labellam, sed ex re ut Flaccus ait garrio. - Aranea iter agens sorte obviam habuit Podagram; et, Quo, inquit, tam moesta proficisceris Q Rusticum, ait illa, et hirsutum hospitem nacta eram, qui me fame ac labore perpetuo cruciabat qui cum a mane ad Vesperam me inter glebas et saxa tenuisset, Vix sero pulverulentam atque inopem domum repetebamus, mi-Seri, nunquam integris calceis, nunquam sine fasce gravissimo. Illic infelicem diem nox haud quaquam selicior sequebatur Tristi quidem ille me cena, mucidi ac lapidos panis Veteribus fragmentis, allioque et praeduris oleribus solabatur, aceto turbidam superinfundens aquam Saturnalium die erat, quotiens caseus Sardus accesserat. Sic exceptam, agresti demum, et ipsius agelli duritiem superante grabatulo componebat. Ad auroram inde consurgens, rursus in campum, et ad inVisum gebat opus. Sic diem dies urgebat nulla interim quies, nulla spes quietis. Festo enim die, aut domini lavabatoVes, aut riVO Viam praeparabat, aut sepem novalibus praetendebat. Immortale malum, et domum meis moribus adversam perosa diffugio. v is auditis, Aranea, Eheu, inquit, quam diversa conditio mea est Hospitem habui meminatum et mollem apud quem non Summum modo, sed Solum bonum voluptas erat Raro pedem domo efferebat coenam ad auroram, prandium
337쪽
LIBER TERTIUS. - EPISTOLA XIII. 169
trahebat ad vesperam. Reliquum somnus habebat, pu pureis accersitus stratis quod conviviis luxuriaeque superfuerat, quieti datum. Conquisitae intus epulae peregrina species odorum Bacchus alienigena, Vasa aurea, gemmata pocula, serico Vestitus paries, ostro tellus instrata haec inter solicita semper familiarium turba, discurrens locis omnibus, aderat. ulla domus pars neglecta, nullus angulu inaccessus. Cum Verritur solum
scopis, dum de laqueatis trabibus pulvis excutitur, vix usque artificii mei telas sinebar ordiri et quo nihil
est tristius si coepissem, primo rerum 3pparatu, Spem caducam et labores meos irritos videbam. Agebar infelix. praeceps eiiciebar quaerebam latebras nullae erant: solidus niveo murus ex marmore nulla mihi miserae diversoria relinquebat. Fugi igitur a facie persequentis, ubivis quietum exilium domesticis, sine fine laboribus praelatura. ad cum illa dixisset, respondit altera: Eheu quam multa sunt bona, quae vel nesciendo Vel negligendo perduntur Ignorantia, caecitas mentis est; negligentia, torpor est animi Merire oculos oportet, et quae salutaria sese offerunt non differre. Ecce nunc ex his quae dixi, quaeque audio, cum pessime sit nobis, erit Optime, si permutemus hospitia. Tuus mihi, tibi meus hospes aptissimus fuerit. Placuit consilium: mutant domos, et ex illo Obtinuit, ut Podagra inter delicias et in palatiis divitum, Aranea in squalore et pauperum tuguriis habitaret. - Domum tuam, amice, Podagram subintrasse audio. Miror non putabam illi locum esse in domo tam sobria Vereorque ne quid ibi sui iuris invenerit. Quod si Verum est, non malum magis, quam mali causam horreo. Malo iam hospitem habeas
338쪽
Araneam Principiis resistendum est: nulla melius resistitur ope, quam vigiliis, labore, ieiunio Vidi ego puer, iuvenem podagricum eumdem senem podagra liberum revidi. Quaesivi causam nullam mihi aliam reddidit, quam quod se Vino penitus aiaticasset Resert Cicero, et post Ciceronem alii quosdam divites podagra inutiles, cum pauperes facti essent, sanitati redditos. Non aude iubere ut sis pauper quamvis iubere non sit necesse, Si sapis. Inter caetera professus es, ut audio, spontaneam paupertatem An mentior Certe intra religiosum limen, et praesertim intra cellulam mendicantis, nullus divitiis locus est opulentia enim et mendicitas non habitant simul. Si paupertas excluditur, Vereor ne non tam aurum, quam, quod ait Apostolus, thesauriges iram in die irae De hoc tamen ipse videris, qui laederum, quae cum Christo habes, optime, ministi. Si oblitus es, relege pactorum chirographum. Invenies quid tu illi promiseris, quid ille tibi. Ego, inquam, non iubeo ut pauper sis non quia vel tibi non expedit, vel me non decet et amplecti fidele consilium et dare; sed quia piget verba profundere, et incassum loqui. Video enim ipsum tibi paupertatis nomen horrendum et infame quod licet amplexus sis, deponere sponte non potes. Illud saltem consulo, Vivas ut pauper: haec est illa quae a philosophis frugalitas dicitur, voluntaria paupertas. Hanc tibi suadeo hanc tibi unam Viam corporeae salutis ostendo. Alter tibi adsum Hippocrates Amarum sorte sed salubre pharmacum offertur. Si Vis sanus esse, Vive ut pauper Latens aurum in arcula animo tantum nocet. Victus delicatior et animo nocet et corpori. Proinde si pellere is podagram,
339쪽
MBER TERTIUS. - EPISTOLA XIII. 171
pelle delicias: si malum omne vis pellere, pelle divitias Vale.
Ad sontem Sorgiae, X Kal. Iulii.
FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Pauperem se non posse indigentiae eius pitulari.
Regum cervicibus impositum pecuniae iugum liberrima indignatione reiicio. Non sinam, si Deo placet, metallis servire animum ad maiora dispositum. Illa igitur, quoniam praeesse prohibeo, subesse non patitur, et quem servum habere non potest, dominum dedignatur. Minus loquor; superbior est quam dixi nec me dominum Vult habere, nec comitem recusat imperium, amicitiam non admittit frangit Vectes, solvit nodos, spernit arculae meae seram. Dum clausisse illam videor, nescio quibus rimulis invisa dilabitur. Id sane mihi, , ut saepe molestum, sic gloriosum semper existimo, dum circumspici quibus illa mancipiis, et quorum soleat hospitio delectari. His ita se habentibus, ignosces, si quod multo mihi quam tibi gravius est praesentem indigentiam tuam, pecuniaria ope non relevo. At ne nihil putes te scribendo profecisse, scit copiam pignorum optimorum paratam tibi apud me, quam ut ad te Perserret, nuntius tuus nullo sibi persuaderi quivit ingenio Iube illum ad me, sed exorabilem, reverti. Alio quin meus ad te veniet, etsi vulnus nostrum nulli, nisi medico, revelatum velim. Praeterea his illud addiderim
340쪽
ludicre potius quam iucunde, litteris tuis utrique consultum. Mihi enim conditionis meae solamen additum non quod in angustiis te comite delecter, sed quod in me indignari non sit fas, quod commune mecum habeat
tantus vir tibi vero laborem excusationis ademptum. Nisi enim tu praeoccupasses, iam calamus erat in manibus, ac ne quid nostrarum rerum ceneratoris avarum limen attingeret, interpellare decreveram, ut tu neceSsitatibus meis occurreres. Quid vis dicam' Uberrimum philosophiae locum, copiosissimamque materiam non ignoro ubi contra tela sortunae, in quibus non ultima est paupertas, armantur animi quae licet in nostris finibus non habitet, quia tamen, ut eleganter ait Flaccus, curtos nescio quid semper abest rei, et hic quoque multa non tantum nobis, sed in commune salubria dici possent, quae sciens sileo, ne publicum sequar morem pro rebus verba praestantium. Facilis amicitia est, pro petit auxilio consilium dare. Certe ego in his casibus, qui domi meae crebri sunt, essentque rarissimi, nisi me rei familiaris incuriosum cura generosior effecisset, cum multa remediorum genera vel ipse mihi conficiam, vel a doctioribus consecta reperiam tum illud in primis efficacis-Simum eXperior, quod licet omnis fortuna suas habeat molestias, sitque Verissimum, quod veritatis inquisit ribus visum est, Omnem Vitam, etiam quae felicissima Videatur, esse tormentum, molestissimus tamen et Occupatissimus, et, si prosundius inspicias, Vere miserrimus est divitum status. Contra autem dura quidem, sed tutissima et expeditissima est paupertas mediocritas optima, et inter rarissima Dei dona hanc nobis contigisse gratulor. Si quid interdum deest, accidit ut,