장음표시 사용
341쪽
LIBER TERTIUS. - EPISTOLA IV. 1 3
unico desectu, multorum nos munerum suorum liberalitas coelestis admoneat, et brevi gustu amaritudinis prosperitatem nostram nobis essiciat dulciorem. Quod simulta, quod si omnia deessent, hoc animo tamen sum, ut elicius rear laudabiliter egere, quam turpiter abundare nec nosse eram opulentiam eos, qui honestae mendicitati inhonestas divitias anteponunt. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Raros esse viros bonos, e quorum numero eligendi sunt amici, malorum societate penitus reiecta.
Studein bonis omnibus esse carissimum; neque Verendum est ne nimios habeas amicos, aut nimium tibi negocii obiiciam. Ita dico: si omnes bonos amicos tibi feceris, pauci erunt. Rari quippe boni numero vix sunt totidem, quot Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
Quis inquis, hoc loquitur Quid refert Si dictum pr has quid quaeris auctorem Omne verum ut ait Augustinus a veritate Verum est. Ego haec loquor an sorte tu negas Loquitur experientia, quae mentiri non solet loquitur veritas, quae mentiri non potest. Quod si mortalem poscis auctorem, loquitur haec, peritissimus rerum talium, Iuvenalis, quique prosundissime mores hominum novit. Si sibi non credis, audi alium, cuius
342쪽
ore loquitur qui non modo novit, sed et creavit homines. Is ergo quid ait Non es qui faciat bonum non es usque ad unum Poeta paucos, propheta nullum, et secundum suum sensum uterque Verissime. Tu Vero quoniam desperandum non est aliquos bonos reperiri posse arbitrare ne, cum de Omnibus desperare coeperimus, de nobis etiam necessari desperemus cogita, quosdam non modo bonos esge, sed Optimos et pro con cordia harum discordantium sententiarum, Flaccum, velut arbitrarie pronuntiantem, audi
Nam vitiis nemo sine nascitur optimus ille est Qui minimis urgetur.
Sic est profecto Stoici licet obstrepant, qui omnem morbum ex animis se radicitus avulsuros spondent; praeclarissimi medicorum modo quod pollicentur implerent. Sed in vita hominum, de qua nobis amicitiae deligendae sunt experiment compertum est, nullum animum quantalibet serenitate tranquillum, levibus saltem interdum perturbationibus non moveri, nec quibusdam humanarum rerum turbinibus agitari. Caeterum, sicut armata navis in alto fluctuabitur, non succumbet, eaque, Ut naVis, sic animi praecipua laus erit ita sit quod Stoicis non placet), ut in hac vita, cui nihil scimus inesse persectum, sanitatis locum teneat levis ac medicabilis aegritudo. Igitur, ut ad rem orati reVertatur, ex hoc genere hominum, non quorum nulla sint Vitia, sed quorum vitia virtutibus cedant quod ipsum no-ri esse rarissimum , amicos tibi, quibus potes artibus, emcito poteris autem nullis melius, quam imitatione morum, ac similitudine studiorum. Contra autem malis,
343쪽
quorum innumerabilis multitudo est, nec amicus esto, nec hostis certe, nec cognitus Vultum tuum aspiciant animum ignorent Sequere illius consilium qui monet, ut intus omnia dissimilia sint. Frons populo nostra conveniat Putent illi, te agere quod vulgo agitur. Tu vero tuum aliud negotium, et aliquid semper tecum maius agito. Sic enim maxime inter mundi discrimina Securus evades, paucis carus, multis ignotus, odiosus nemini. Neve me hodie de nihilo philosophatum putes Audio, te adversus improbos ingens bellum, et inexorabilem simultatem suscepiSSe quo an corrigere, an delere cogites, incertum est. Utrobique enim par impossibilitas nisi quod aliquanto facilius arbitror deleri posse quam corrigi. Generosae indignationis aculeos laudo certamen irritum et studium inane non laudo. Si enim laborem supervacuum declinare consilium est, quid de eo labore censeas, cuius unicus fructus est odium Cane igitur receptui, Obsecro alioquin sciis,
FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM.Adversis non succumbendum.
O quam multa nunc ad litteras tuas dici possunt lSed nec mihi ocium, nec tibi veri, rum auxilio est opus. Aliud cogit remedii genus. agna est enim sortunae Vis, nec minor celeritas. Interim sane omnium
344쪽
quae vel ex libris vel e media vita hominum occurrunt, quae sunt multa et varia, haec summa est. Dura sunt, lateor, et gravia, et inamoena quae pateris. Unum est dissicilium levamen, patientia, si humana despicias, si te non ad delicias, sed ad laborem in hanc Vitae palestram descendisse memineris, si magno nisu adversa substuleris memor, in praelio militem, in tempestate nautam in rebus malis bonum animum probari. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Beneficiis saepe ingrati animi significationem respondere.
Ego vero absit ut dissuadeam petitioni haud iniustae morem gerere; sed illud moneo ut in fronte oculos habeas, quos ego hactenus in tergo habui. ihil iucundius, nil dulcius, quam benemeritum et egentem auxilii compotire. Contra autem, inexpectato ingrati vitioni tristius Magnae quidem est non solum prudentiae sed fortunae, inter tot pectorum latibula, puros animos lacatosque discernere et quanti quisque sit, prius quam experiaris, agnoscere cuius honestae preces ac miser biles lacrimae, cuius ficta necessitas, simulataeque blanditiae. Magnae parti hominum illud inest, ut ad impetranda quae cupiunt memores atque soliciti, adis serendam gratiam segnes obliviosique sint tanta et tam repentina mutatio invadit animos, ut quem precantem
mane Videris, sero, voti compotem, non agnoscas. De
345쪽
LIBER TERTIUS. - EPISTOLA XIII. 1 T
his in Ecclesiastico Bone aeeipiant, inquit, osculantur manus dantis, e in promissionibus humilian vocem suam; et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba toedii et murmurationum. Nosti caetera. At quoniam inter ingratos vivitur, non ideo desinendum. Alioquin virtus vitio victa videbitur, sed aliquanto cautius agendum reor. Tu ale et quidquid acturus es, dum m tandi tempus est, cogita post enim deliberatio sera est. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA GERARDO FRATRI S. P. D. De sua cupiditate libros undique comparandi.
Quod saepe Olim Vel oblivio Vel torpor abstulit, attingam, frater. Si gloriari licet, apud te gloriabor in illo, in qu solo gloriari tutum est. Iam ex omnibus hum narum cupiditatum ardoribus, etsi non in totum, magna tamen ex parte divina me pietas eripuit e coelo enim est, seu id mihi naturae bonitas, seu dies praestiterit. Multa quidem videndo, multumque cogitando intelligere tandem coepi, quanti sint studia haec, quibus mortale genus exaestuat. Ne tamen ab Omnibus hominum piaculis immunem putes, una inexplebilis cupiditas me tenet, quam frenare hactenus nec potui, certe nec tui mihi enim interblandior, honestarum rerum non inhonestam esse cupidinem Expectas audire morbi genus Libris satiari nequeo et habeo plures sorte quam
346쪽
Oportet. Sed sicut in caeteris rebus, sic in libris acci dit, quaerendi successus avaritiae calcar est, quinimmo singulare quoddam in libris est. Aurum, argentum gemmae, purpurea Vestis, marmorea domus, cultus ager, pictae tabulae, phaleratus sonipes, caeteraque id genus, mutam habent et superficiariam voluptatem libri medullitus delectant, colloquuntur, conSulunt, et viva quadam nobis atque arguta lamiliaritate iunguntur. Neque solum sese lectoribus quisque suis insinuat, sed et aliorum nomen ingerit, et alter alterius desiderium lacit. Ac ne res egeat exemplo, arcum mihi Varronem carum et amabilem Ciceronis eademstus
secit Ennii nomon in Ospeiorum libris audivi primum
Terentii amorem ex Mevianarum inaestionum lectione concepi, Catonis Origines, et Xenophontis Eeonomia eum ex libro De Senectute cognovi eumdemque a Cicerone translatum in iisdem ossicialibus libris odidici. Sic et Platonis immus Solonis mihi commendavit ing nium Platonicum Medonem mors Catonis; et tot magi regis interdictum Crrenaicum egesiam; et do Ciceronis Epistolis, Senecae prius, quam culis credidi meis. Et Senecae Contra superstiιiones librum ut quae rere inciperem Augustinus admonuit, et Apollonii ars naintea Servius ostendit, et Reipublico libros cum multi, tum praecipue Lactantius optabiles reddidit, et Roma nam Plinii Tranquillus historiam , et Aulus Gellius et quentiam Favorini. Itemque Annae Flori florentissima brevitas ad inquirendas Titi Livii reliquias animavit:
ut notissima et vulgatissima illa praeteream, quae teste non egent, et tamen, cum accesserit instis illustrior, altius in animum descendunt qualis est in meismation
347쪽
LIBER TERTIUS. - EPISTOLA XVIII. 179
bus Senecae laudatus ille Ciceronianae facundiae principatus, ingeniique singulare praeconium, et illud in Sarumalibus multiforme Macrobii eloquium ab Eusebio demonstratum; et illud Statii Papinii poetae reverens submissumque testimonium de Virgiliana neide, cuius longe sequenda et adoranda vestigia Thebaidem suam, in publicum exituram, admonet et illud ab H ratio Flacco, imo vero ab omnibus concorditer delatum Homero poetarum principi. Pluribus ago quam necesse est. Nam illa quidem longanimis recordatio Prisciani grammatici iuvenilis lectio, quot mihi librorum
peregrina nomina congesserit, quot postmodum Plinius Secundus, quot novissime Nonius Marcellus, quotiensque salivam excitaverint. Nemo ergo mirabitur ut redeam unde digressus sum , vehementer his animos inflammari atque configi, quorum singula suas scintillas suosque aculeos palam habent, aliosque clanculum in sinu gestant, quos sibi invicem subministrant. Itaque, pudet equidem, sed latendum ingenue, et cedendum Vero est, excusabilior semper mihi cupiditas visa est
Atheniensis tyranni AEgyptiique regis, quam nostri ducis, aliquantoque nobilius Pisistrati primum, deinde Ptolomaei Philadelphi studium, quam Crassi aurum, etsi multo plures imitatores Crassus habeat. Sed ne Romae Alexandria vel Athenae, et Italiae Graecia vel Hoptus insultent, et nobis studiosi principes contigerunt, iique tam multi, ut eos vel enumerare dissiciis sit tamque huic rei dediti, ut inventus sit cui philosophiae, quam imperii, carius nomen esset et studiosi, inquam, non tam librorum, quam libris contentarum rerum. Sunt enim qui libros ut caetera non utendi stu-
348쪽
dio cumulent, sed habendi libidine, neque tam ut ingenii praesidium, quam ut thalami Omamentum. Atque, ut reliquos sileam, sui Romanas Bibliothecae cura divis imperatoribus Iulio Caesari, et Caesar Augusto tantaeque rei praesectus ab altero pace Demetrii Phalerei di xerim, qui in hac re clarum apud AEgyptios nomen ha-bo nihil inferior, ne dicam longe superior, Marcus Varro, ab alteroPompeius Macer, vir et ipse doctissimus. Summo quoque Graecae Latinaeque Bibliothecae studi flagravit Asinius Pollio orator clarissimus, qui primus hanc Romae publicasse traditur. Illa enim privata sunt Catonis insatiabilis librorum fames, cuius Cicer testis est; ipsiusque Ciceronis ardorem ad inquirendos libros, quam
multae testantur epistolae ad Atticum, cui eam curam non segnius imponit, agens summa instantia multaque precum Vi qua ego nunc tibi. Quod si opulentissimo ingenio permittitur librorum patrocinia mendicare, quid putas licere inopi Haec pro excusatione vitii mei, proque solatio tantorum comitum dicta sint. Tu vero, si tibi carus sum aliquibus fidis et litteratis viris hanc curam imponito Etruriam perquirant, religiosorum
armaria eVolvant, caeterorumque studiosorum hominum,
si quid usque emergeret, leniendae, dicam, an irritandae siti meae idoneum. Caeterum, etsi non ignores quibus lacubus piscari, quibusque ruticetis aucupari s leo, ne qua tamen salti queas, his seorsum litteris quid maxime velim interserui quoque vigilantior fias, scito, me easdem preces amicis aliis in Britanniam Galliasque et Hispanias destinasse. Ne cui ergo fide vel industria cessisse videaris, enitere. Vale.
349쪽
LIBER TERTIUS. - EPISTOLA XIX. 181
FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTU . Spem nunquam deponi.
Meo pertinax et fixa mortalium spes est adversus infeliciter experta, ut neque sterilitas agricolam, neque tempestas nautam, neque tectorum casus architectum, neque patremfamilias sobolis acerbus interitus dete reat ab incepto. Hinc illa communia, ut lamelicos serere, et naufragos naVigare, et ruinis Vix elapsos nova
super iisdem fundamentis aedificia moliri, et orbos senes inter sepulchra filiorum aliis procreandis intendere Videamus Piscatores frigoribus et fame consectos hic ante oculos habeo mirum et prorsus incredibito Totos
dies ieiuni ac nudi, noctesque ad auroram insomnes agunt cum interim Vel retia tentantium una eademque sors est nihil agere, laustra torqueri, tempus, aliquando forsan utilius consumendum, perdere. Neque tamen Obstinatis ad inceptum animis, a satali gurgite divelluntur. Usque adeo, etiam amari, exercitii consuetudo longior dulcis est. Infaustam arenam imo Verrentes alveo, quam sugiunt egestatem inter undas et scopulos inveniunt, nunquam sorte quod tantopere satagunt repe turi. Illa quidem dictu minora, nescio an maiori admiratione digna sint. Ferarum studium, totiens acuatis
cubilibus, non lentescit. Novis laetibus pariendis alendisque, prolis raptu nunquam segnior. tigris redit crebri partus solatio destitutae nihil moderatior in reliquum ardor est Philomela, postquam pastorali furto
350쪽
perditos natos longo gemitu et perdulcibus querimoniis porsecuta est, nidum ab eodem ramo sequentis puerperii fortunam tentatura suspendit. Rem dicam n vam tibi, sed omnibus vallis huius notissimam incolis.
Aquila iampridem in his montibus habitat Subulcus
advena, nedum quos pascit suibus, sed hirsutis etiam apris asperior, clam nido insidiatus est, neque animam suam pluris existimans quam valet, de altissima rupe,
quae sonti Sorgiae nubibus par, impendet, ancipiti lane
demissus, cuius rei vel meminisse horror est, ad aeriam domum temerarius praedator accessit, et solicitae nitrici, spem generis, pullos implumes abstulit Idis mel, idque iterum ausus, nil amplius aquilam movit, quam ut nuper domicilio deserto nidum dumosamque supellectilem in alteram rupis partem parumper aVeXerit. Illic modo saepius amissae sobolis spem refovet, nihil solito laetius, ut reor. Siquidem saxeus iste suus hostis, exigui lucri cupidus, vitae prodigus, iam restem nodosque praeparat, quibus per inane suspensus, et de insolito specu, solitas praedas agat. Iam sensim ad minimam rerum ratiocinando descendimus. Nec formicis sub terra latentium horreorum inundatio graniseri laboris experientiam, frequentisque cursus ac recursus imminuit voluptatem. Non enim desperant, infeliciter te ista retentari posse felicius. Alioquin, si cum successibus rerum animorum simul spes intereat, torpebunt aestus ii, quos undique cernimus actionum Variarum, quotidie interpellantibus satis; et vitam situ marcidam exitus inglorius manebit. Quod ne sorte contingeret, animantibus cunctis, et praesertim homini, dura propositique tenacia pectora data sunt Urbem Romam ut retro iam