Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

193 FRANCISCI PETRARCAE

DE REBUS FAMILIARIBUS

LIBER QUARTUS.

FRANCISCUS PETRARCA FRANCISCO DIONYSIO BURGO SANCTI SEPULCHRI S. P. D. De suo in ontem Ventosum ascenSu.

Altissimum regionis huius montem, quem non immerito Ventosum Vocant, hodierno die sola videndi insignem loci altitudinem cupiditate ductus, ascendi. v tis iter hoc annis in animo suerat. Ab infantia enim his in locis, ut nosti, fato res hominum Versante, Versatus sum. Mons autem hic late undique conspectus, sere Semper in oculis est Cepit impetus tandem aliquando sacere quod quotidie faciebam praecipue postquam rei genti pridie res romanas apud Livium, sorte ille mihi locus occurrerat ubi Philippus Macedonum rex, is qui cum populo romano bellum gessit, semum montem Thessalicum conscendit e cuius vertice duo maria Via deri, Hadriaticum et Euxinum, sam crediderat, Verone an salso, satis comperti nihil habeo quod et mons a noStro orbe semotus, et scriptorum dissensi dubiam rem facit. Ne cunctos evolvam, Pomponius Mela cosm graphus sic esse, nihil haesitans, refert Titus Livius sal-Sam famam opinatur Mihi, si tam prompta montis illius

362쪽

194 DE REBUS FAMlLIARIBUS

experientia esset, quam huius fuit, diu dubium esse

non sinerem Caeterum, ut illo omisso, ad hunc montem veniam, excusabile visum est in iuvene privato, quod in rege sene non carpitur. Sed de socio cogitanti mirum dictu), vix amicorum quisquam omni ex parte idoneus videbatur. Adeo, etiam inter caros, exactissima illa

Voluntatum omnium morumque concordia rara est. Hic

segnior ille vigilantior hic tardior, ille celerior hic moestior, ille laetior denique hic stultior, prudentior

ille quam Vellem huius silentium, illius procacitas; huius pondus ac pinguedo, illius macies atque imbecillitas terrebat huius rigida incuriositas, illius a dens occupatio dehortabatur. Quae, quamquam gravia, tolerantur domi omnia enim suffert charitas, et hullum pondus recusat amicitia : verum haec eadem fiunt in itinere graviora. Itaque delicatus animus, honestaeque delectationis appetens, circumspiciens librabat singula sine ulla quidem amicitiae laesione. Tacitus quidquid proposito itineri praevidebat molestum fieri posse, damnabat. Quid putas Tandem ad domestica Vertor auxilia:

germanoque me unico minori natu, quem probe nosti,

rem aperio Nil poterat laetius audire, gratulatus, quod apud me amici simul ac fratris teneat locum. Statuta die, digressi domo, alaucenam Venimu8 ad Vesperam locus est in radicibus montis versu in boream. Illic unum diem morati, hodie tandem cum singulis famulis

montem ascendimus non sine multa dissicultate Esι enim praerupta et paene inaccessibilis saxosas telluris moles Sed bene a poeta dictum est labor omnia vineit improbus. Dies longa, blandus aer, ani rum Vigor, corporum robur ac dexteritas, et si qua sunt eiusmodi,

363쪽

euntibus aderant. Sola nobis obstabat natura loci. Pastorem exactae aetatis inter convexa montis invenimus, qui nos ab ascensu retrahere multis Verbis enixus est, dicens, se ante annos quinquaginta eodem iuvenilis a doris impetu supremum in Verticem ascendisse, nihilque inde retulisse praeter poenitentiam et laborem, O pusque et amictum lacerum saxis ac Vepribus nec

unquam aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos, quemquam ausum esse similia Haec illo vociferante, nobis, ut sunt animi iuvenum monitoribus increduli, crescebat ex prohibitione cupiditas. Itaque senex ubi animadvertit se nequidquam niti, aliquantulum progre sus inter rupes arduum callem digito nobis ostendit, muli monens, multaque iam digressis a tergo ingeminans. Dimisso penes illum si quid vestium aut rei cuiuspiam impedimento esset, soli dumtaxat ascensui accingimur, alacresque conscendimus. Sed ut sere fit)ingenium conatum velox satigatio subsequitur. O pr cul inde igitur quadam in rupe subsistimus. Inde iterum digressi provehimur, sed lentius, ei praesertim ego mo innum iter gressu iam modestiore carpebam. Et rater compendiaria quidem via per ipsius iuga montis ad

altiora tendebat, ego mollior ad ima vergebam : BV cantique, et iter rectius designanti, respondebam sperare me alterius lateris laciliorem aditum, nec horrere longiorem viam, per quam planius incederem. Hanc excusationem ignaviae praetendebam : aliisque iam excelsa tenentibus, per Valles errabam, cum nihilo mitior aliunde pateret accessus, sed ei Via cresceret, et in illis labor ingravesceret. Interea, cum iam taedio con- secium perplexi pigeret erroris, penitus alta petere

364쪽

196 DE REBUS FAMILIARIBUS

disposui. Cumque opperientem fratrem, et longo res clum accubitu sessus et anxius attigissem, aliquamdiu aequis passibus incessimus. Vix dum collem illum reliqueramus, et ecce prioris anfractus oblitus iterum ad inferiora delicior, atque iterum peragratis Vallibus, dum viarum lacilem longitudinem sector, in longam difficultatem incido. Differebam nempe ascendendi m lestiam; sed ingenio humano rerum natura non tollitur, nec fieri potest ut corporeum aliquid ad alta descendendo perveniat. Quid multa' Non sine fratris risu hoc indignanti mihi ter aut amplius inter paucas hora contigit. Sic saepe delusus quadam in valle consedi Illic a corporeis ad incorporea volucri cogitatione transiliens, his aut talibus me ipsum compellabam verbis: Quod totiens hodie in ascensu montis huius expertus es, id scito et tibi accidere et multis accedentibus ad beatam vitam sed idcirco tam facile ab hominibus non e pendi, quod corporis motus in aperto sunt, animorum vero invisibiles et occulti. Equidem vita, quam beatam dicimus, celso loco sita est arcta ut aiunt ad illam ducit Via. Multi quoque colles intereminent, et de virtute in

Virtutem praeclaris gradibus ambulandum est. In summo finis est omnium, et Vis terminus, ad quem peregria natio nostra disponitur. Eo pervenire volunt omnes, Sed

ut ait Naso

Velle parum est cupias, ut re potiariS, Oportet.

Tu certe, nisi, ut in multis, in hoc quoque te saltis, non solum vis, sed etiam cupis Quid ergo te retinet Nimirum nil aliud nisi per terrenas et infimas Voluptates planior, et, ut prima fronte videtur, expeditior Via.

365쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA L 197

Verumtamen, ubi multum erraveris, aut sub pondere male dilati laboris, ad ipsius te beata Viae culmen oportet ascendere, aut in conVallibus peccatorum tu rum Segnem procumbere et si quod ominari horreo ibite tenebrae et umbra mortis invenerint, aetemam noctem in perpetuis cruciatibus agere. Haec mihi cogitati incredibile dictu est quantum ad ea quae restabant et animum et corpus erexerit. Atque utinam vel sic animo peragam iter illud, cui diebus et noctibus suspiro, Sicut, superatis tandem difficultatibus, hodiemum iter corporeis pedibus peregi. At nescio an non longe facilius esse debeat, quod per ipsum animum agilem et immo talem, sine ullo locali motu, in ictu trepidantis oculi fieri potest, quam quod successu temporis, per moribundi et caduci corporis obsequium, ac sub gravi membrorum fasce gerendum est. Collis est omnium supremus, quem silvestres liolum vocant, cur ignoro nisi quod per antiphrasim, ut quaedam alia dici suspicor. Videtur enim Vere pater omnium Vicinorum montium. Illius in e tice planities parva est. Illic demum sessi conquievimus. Et quoniam audisti quaenam ascendentis impetus accenderint curae, audi, pater, et reliqua et unam, precor, horam tuam relegendis unius diei mei actibus tribue. Primum omnium spiritu quodam aeris insolito, et spectaculo liberiore permotus stupenti similis steti. R spicio nubes erant sub pedibus. Iamque mihi minus

incredibiles facti sunt Athos et Olympus, dum quod de

illis audieram et legeram in minoris famae monte conspicio. Dirigo dehinc oculorum radios ad partes Italicas, quo magis inclinat animus Alpes ipsae rigentes ac niVosae, per quas serus ille quondam hostis romani no-

366쪽

198 DE REBUS FAMlLIARIBUS

minis transivit, aceto si famae credimus saxa perrumpens, iuxta mihi Visae sunt, cum tamen magno distent intervallo Suspiravi, fateor, ad Italicum aerem animo potius quam oculis apparentem, atque inextimabilis me ardor invasit et amicum et patriam revidendi, ita tamen ut interim in utroque nondum virilis affectus mollitiem hucreparem, quamvis excusatio utrobique non deforet, magnorum testium sulta praesiδio Occupavi inde animum nova cogitatio, atque a locis traduxit ad tempora. Dicebam enim ad me ipsum Hodie decimus annus completur ex quo puerilibus studiis dimissis Bononia excessisti; et, o Deus immortalis o immutabilis sapientia quot et quantas morum tuorum mutationes hoc modium tempus vidit Infinita praetereo. Nondum enim

in portu sum, ut Securus praeteritarum meminorim procellarum Tempus sorsan Veniet quando, eodem quos sta sunt ordine, universa percurram, praelatus illud Augustini tui: Recordari volo transacta foeditates meas, et

earnales eorruptione animo mem, non quod eas amem,

sed ut amem te, Deus meus Mihi quidem multum adhuc ambigui molestique negotii superest. Quod amare Olebam, iam non amo mentior amo; sed Verecundius, sed tristius. Iam tandem Verum dixi. Sic est enim amo, sed quod non amare amem, quod odisse cupiam Amotamen, sed invitus, sed coactus, sed moestus et lugens, et

in me ipso versiculi illius famosissimi sententiam miser

experior: 0dero si potero si non invitus amabo.

Nondum mihi tertius annus emuxit, ex quo Voluntas illa perversa et nequam, quae me totum habebat, et in aula cordis mei sola sine contradictore regnabat, coepit

367쪽

aliam habere rebellem, et reluctantem sibi inter quas iamdudum in campis cogitationum mearum de utriusque hominis imperio laboriosissima et anceps etiamnunc pugna conseritur. Sic per exactum decennium cogitatione volvebar. Hinc iam curas meas in anteriora mittebam, et quaerebam ex me ipse si tibi sorte contingeret per alia duo lustra volatilem hanc vitam e

ducere, tantumque pro rata temporis ad Virtutem accedere, quantum hoc biennio per congressum novae contra veterem Voluntatis, ab obstinatione pristina recessisti, nonne tunc posses, etsi non certus, at saltem sperans, quadragesimo aetatis anno mortem oppetere, et illud residuum vitae in senium abeuntis aequa mente negligere' Haec ariue his similes cogitationes in pectore meo recursabant, pater. De Provectu meo gaudebam, impe sectum nisum flebam, et mutabilitatem communem humanorum actuum miserebar et quem in locum, quam ob causam venissem quodammodo videbar oblitus, donec omissis curis, quibus alter locus esset oportunior, respicerem, et viderem quae visurus adveneram. Instare enim tempus abeundi, quod inclinaret iam sol, et umbra montis excresceret, admonitus, et Velut expergesactus,

verto me in tergum ad occidentem respiciens Limes ille Galliarum et Hispaniae, Pyrenaeus vertex inde non cernitur; nullius quem sciam obicis interventu, sed sola fragilitate mortalis visus Lugdunensis autem provinciae montes ad dexteram, ad laevam vero Massiliae laetum, et quod quas Mortuas verberat, aliquot dierum spatio distantia praeclarissime videbantur Rhodanus ipse sub

oculis nostris erat. Quae dum mirarer singula, et nunc terrenum aliquid saperem, nunc exemplo corporis ani-

368쪽

200 DE REBUS FAMlLIARIBUS

mum ad altiora subveherem, visum est mihi Consessi num Augustini librum, charitatis tuae munus, inspicere, quem et conditoris et donatoris in memoriam SerVO, habeoque semper in manibus. Pugillare opusculum perexigui voluminis, sed infinitae dulcedinis aperio, lecturus quidquid occurreret. Quid enim nisi pium et devotum posset occurrere ' Forte autem decimus illius operis liber oblatus est. Frater, expectans per Os meum ab Augustino aliquid audire, intentis auribus stabat. Deum testor, ipsumque qui aderat, quod ubi primum defixi oculos scriptum erat Et eunt homines admirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt se ipsos. Obstupui, fateor, audiendique avidum fratrem rogans ne mihi molestus esset, librum clausi, iratus mihimet quod nunc etiam terrestria mirarer, qui iampridem ab ipsis gentium philosophis discere debuissem, nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil est magnum. Tunc vero montem satis vidisse contentus, in me ipsum interiores oculos reflexi et ex illa hora non fuit qui me loquentem audiret, donec ad maipervenimus Satis mihi negotii verbum illud attulerat, nec opinari poteram id fortuito contigisse; sed quidquid ibi legeram mihi et non alteri dictum rebar recolens quod idem de se ipso suspicatus olim esset AuguStinus, quando in lectione Codicis Apostolici, ut ipse reseri,

primum sibi illud occurrit Non in comaessationibus et ebrietatibus ; non in cubilibus et impudicitiis non in ontentione et inmutatione, sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis vestris. Quod iam ante Antonio acciderat, quando,

369쪽

LIBER QUARTUS. AEPISTOLA I. 201

audito Evangeli ubi scriptum est, si vis perseetus esse,

vade et vende omnia ι- qt eumque habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelis,

veluti propter se haec esset scriptura recitata ut scriptor rerum eius Athanasius ait , se ad dominicum traxit imperium. Et sicut Antonius, his auditis, aliud non qua sivit, et sicut Augustinus, his lectis, ulterius non processit; sic et mihi in paucis Verbis quae praemisi, totius lectionis terminus suit, in silentio cogitanti, quanta mo talibus consilii esset inopia qua nobilissima sui parte neglecta, diffundantur in plurima, et in inanibus spectaculis Manescant, quod intus inveniri poterat quaerentes extrinsecus admirantique nobilitatem animi nostri, nisi sponte degenerans, ab originis suae primordiis aberrasset, et quae sibi dederat in honorem Deus, ipse in opprobrium convertisset. Quotiens putas illo die rediens

et in tergum Versus, cacumen montis aspexi, et Vix

unius cubiti altitudo visa est, prae altitudine contemplationis humanae si quis eam non in lutum terrenae laeditatis immergeret. Illud quoque per singulo paSSus occurrebat Si tantum sudoris ac laboris, ut corpus es paululum proximum fieret, subire non piguit, quae cruX, qui carcer, quis aculeus deberet terrere animum appropinquantem Deo turgidumque cacumen insolentiae et mortalia sata calcantem Et hoc: uoto cuique accidet, ut ab hac semita vel durarum metu rerum

Vel mollium cupidine non divortat O nimium felix siquis usquam est. De illo sensisse arbitror poetam

Felix qui potuit rerum cognoscere causas Atque metus mortis, et inexorabile satum Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis aVari.

370쪽

2M DE REBUS FAMILIARIBUS

O quanto studio elaborandum esset, non ut altiorem terram, sed ut elatos terrenis impulsibus appetitus subpodibus haberemus t os inter nudos pectoris motus sine sensu scrupulos tramitis ad illud hospitiolum sticum, unde ante lucem moveram, profunda nocte B-memi; et luna pernox gratum obsequium praestabat euntibus. Interim ergo, dum famulos apparandae coenae studium exercet, scius ego in partem domus abditam perrexi, haec tibi raptim et ex tempore scripturus, ne, si distulissem, pro varietato locorum mutatis insanaffectibus, scribendi propositum dekrveret. Vide itaque, pater amantissime, quam nihil in me oculis tuis occultum velim, qui tibi nedum uniVersam vitam meam,so cogitatus singulos tam diligenter aperio Pro quibus ora, quaeso, ut tamdiu vagi et instabiles, aliquando subsistant, et inutiliter per multa iactati, ad unum

num, Verum, certum, stabile, se convertant Vale. VI Kal. Maias, inlauceno.

FRANCISCUS PETRARCA FR DIONYSIO A BURGO S. SEPULCHRI S. P. D. Gratulatur quod a Roberto Rege accersitus illum adierit, huiusque laudes effert et regias virtutes exsequitur.

Nil dulcius audierant aures meae postquam Vocem tuam audire desierunt, quam quod ad regem Vocatus accesseris Rationem, inquis, expecto. Non possum bre-Viter itaque longius incipiam. Optavit aliquando tibi genitrix longitudinem dierum, innumerabilibus periculis

SEARCH

MENU NAVIGATION