장음표시 사용
371쪽
et calamitatibus obiectam aliquando divitias, humanarum mentium non mediocrem laqueum, ac funestam
sarcinam libertatis aliquando sormam corpori S deis mitatis animae plerumque materiam. Quid de sodalibus, quid de nutricula tua dicam Muliercularum omnium una lex est inepta cupiunt, ridenda formidant. De patre libet altiora credere. Optaverit ergo fili quod ait satyricus eloquium et famam Demosthenis aut Cicer vis quae quanti saepe periculi plena sint, utriusque exiatus est testis Multis et inanibus vel tuis vel aliorum pro te votis fatigatae sunt aures Dei horum tibi aliquid anxie non opto. Quare Quia stultum est vehementer
appetere quod potest pessimo fine concludi. Illud bonum tibi cupio quod mihi beatam vitam, ad quam multi s
spirant, pauci perveniunt. Est enim salebrosum iter atque angustum et difficile et amoena ac prona circum devia. Est autem, ut in sagittando, sic in alia qualibet operatione mortalium, aberrare perfacile signum atti
gere, is demum artificii finis est; idcirco difficilior, quia
ad illum una tantummodo, ad errorem innumerabiles sunt Vise Hanc sane quam dico beatam, quamquam ingeniosissimis atque doctissimis viris sorte aliter Visum sit, in hoc corporis ergastulo mereri quidem secumque potest labor humanus et sperare amplecti a tem ac tenere non potest. Hoc ergo studio decurritur;
finis est ubi quiescit intentio. Neque nobis hoc solis pereuasum est. Quid enim aliud Cicero sentiebat, ubi ait, quod haec vita via est in coelum Habet tamen i terdum illi aeternae quiddam haec mortalis vita simillimum ut etsi beata nondum sit id enim beatum est dumtaxat, cui nihil valet accedere), iam tamen huma-
372쪽
nas miserias longe infra se Videat, et in imo stans, adhuc supernae felicitatis luce resplendeat. Hoc sane non divitiae praestant; non insanientis vulgi plausus non potentia, non Voluptas Sed Virtutum comitatus atque animi tranquillitas, ad quam adipiscendam, diversum fortasse aliis videbitur, sed quantum opinio mea sert, nihil aeque adiuvat ac nobilium ingeniorum familiaritas
et clarorum Virorum conVersatio Cernis, ut arbitror,
quid intendam dicam tamen expressius. Quis in Gra cia clarior Themistocle ut ait Tullius. Ego fidentissime quis in Italia imo vero, quis in Europa clarior B berto In quo saepe cogitans soleo non tam diadema,
quam mores, neque tam regnum, quam animum admirari. Illum ego vere regem dixerim, qui non subditos modo, sed se ipsum regit ac frenat qui exercet in passiones suas imperium, quae sunt animo rebelles, illum, si QS serit, oppressurae. Ut nulla est quidem clarior Victoria quam se ipsum Vincere, Sic nullum regnum altius quam se ipsum regere. Quomodo ille mihi rexerit, in quem regnat ambitio Quomodo inVictus, quem sternit adversitas Quomodo serenuS, quem maeror Obnubilat Quomodo magnanimus, quem minimarum etiam rerum pavor exanimat Et, ut fulgida virtutum nomina taceamus, quis mihi liberum dicet eum qui cupidinum Variarum iugo premitur multiplici 'Infra omnia ista descendam. Qua fronte hominem dicimus, quem scimus ex homine nihil praeter nudam eminem retinere, belluarum moribus deformem et saevorum animantium s ritate terribilem 'mira ergo, licet publica, dementia, regem eum dicere, qui nec rex nec liber et saepe ne homo
quidem sit. Magnum est, regem esse, pereXiguum, re
373쪽
LIBER QUARTUS. - EPISTOLA H. 20bgem dici. Rariores sunt reges, quam vulgus existimat Non est titulus iste Vulgaris minus gemmarum atque eboris sceptra consumerent, si soli reges illa portarent. Veri reges intra se gerunt quod eos venerabiles facit; semotis licet satellitibus et abiectis insignibus, reges sunt. Caeteros cultus exterior facit horribiles. Robertus Vere inclStus, et Vere rex est; qui quam sit imperiosus in se ipsum, exempla inauditae patientiae et moderati ni indicant, de quibus altor orto dicendi locus fuerit. Quam Vero late regnet in alios, dissonantes lingua et moribus populi, et disiunctissimi regionum fines ostendunt. Seneca tuus in quadam tragoedia, quid regem s ciat et quid non faciat egregie recollegit his e sibus:
Regem non faciunt opes, Non vestis Tyriae color, Non frontis nota regiae, Non auro nitidae trabes; Rex est qui posuit metus Et diri mala pectoris.
Mens regnum bona possidet; Nil ullis opus est equis, Nil armis et inertibus Telis, quae procul ingerit Parthus cum simulat fugas. Admotis nihil est opus
Urbes sternere machinis Longe saxa rotantibus.
Haec ille. Ad hunc itaque regem ut principi conveniat finis vocatus ivisti quod ut ille iuberet, et ut tu pa-
374쪽
reres, quid aliud quam studi um furnina conformitas socii Ilis quidem quantum curis suis solamen adsciv rit, dicerem, si apud alium loquerer Tibi certe ad intomi
hominis pacem, quam uti Saepe querebaris, tuscarum rerum fragor expulerat, quo compendiosius pergeres non erat. Congratulor ergo seu prudentiae seu fortunae tuae, et Vocem, quae iunc mihi sui in ore, aliquanto
nunc fidentius repeto. Ubi enim fama primum, deinde per litteras tuas accepi, te Florentia digressum ivisse Neapolim; et mecum et cum amicis dixi: Dionysius noster ad tranquillitatem animi magnis passibus contendit, et ad beatam vitam rectum iter ingressus est. De me autem sic habe breVi te consequar. Nosti enim quid de laurea cogito, quam singula librans, praeter ipsum de quo loquimur regem, nulli omnino mortalium debere constitui. Si tanti uero ut Vocer, bene est. Alioquin fingam nescio quid audiisse, vel epistolae suae sensum, quam ipse mihi summa hominis incogniti et familiarissima dignatione transmisit, quasi dubitans in eam potissimum partem traham ut vocatus videar. Et regio quidem stilo quiddam modo plebeium reddidi, fulgore attonitus, nec aequis ingenii Viribus, et lyra, ut aiunt, longe impari. Vale.
II Nonas Ianuarii. Ad sontem Sorgiae.
375쪽
LIBER QUARTUS. - EPISTOLA IIL 207
FR1ΝcISCUS PETRARCA ROBERT SICILI E REGI S. P. D. Laudat vigramma a Roberio Rege suae neptis tumulo inscriptum, multaque congerit de humanae Vitae miseri , et de animarum immortalitate.
Praestrinxit oculos meos sulgor insolitus Felixi lamus Visus est, cui talia crederentur. Quid primum miror Eximiam brevitatem, an maiestatem sententiarum, an divinam eloquii venustatem Nunquam, ex inclyte, lateor, credidi rem tantam dici posse tam breviter, tam graviter, tam ornate nec iam tale aliquid Ox humanis ingeniis expectabam Equidem, ut constaret in corda hominum in manibus habere, quo tota illustrium oratorum suspirat intentio, legentis animum tam variis affectibus impulsasti, ut sine luctamine in omnem partem stili tui vestigia sequeretur volubilitate mirabili.
Ecce enim in prima sobrii fronte sermonis, dum summam humanae miseriae, acerrimasque molestias ab rum, et necessitatem mortis acerbissimam, tractim ex radicis labe ramis ac frondibus obrepentem, magnificentissime deplorasses, movebar usque adeo, ut crebro inter legendum suspirans, et ineluctabili sorte perterritus, totumque hoc nomen hominis perosus, paene neci tus esse nec unquam nasciturus optaverim Actum erat, et mihi iam tranquillitas omnis exciderat, nisi quae lethale vulnus inflixerat manus, eadem mox remedium attulisset. Sensi unum et repentini moeroris et consolationis artificem nec unquam certius quid eloquentia posset agnoveram. Iam potenter enim paucorum ope
376쪽
verborum sub immortalis animae futuraeque reparationis obtentu aegrum atque labantem animum erexisti, ut gaudio mihi fuerit genitum esse mortalem. Nam quid beatius excogitari potest quam exutum VeSte corporea, et de compedibus istis explicitum, ad illam diem, exactis temporum curriculis, pervenire, quae nos, absorpta morte, immortalitatem induat reparans indissolubiliter ac reformans putrem et semesam tineis atque undique fluentem tunicam carnis nostrae Quam spem etsi philosophorum gentilium nullus attigerit, vetustissima tamen est immortalitatis opinio, nec nostris Olum, Sed illis etiam probata, quibus Christi nomen inauditum est. Praeter Epicurum enim, et nescio quot ex illo infami rege, immortalem esse animam nemo est qui neget De quare ut Pherecydem primum apud Syrios sententiae huius auctorem, discipulumque Pherecydis Pythagoram totamque pythagoream samiliam, et Socratem omnesque s craticos praeteream Plato ipse, summus vir clarissimum volumen edidit,quo Uticensis Cato moriturus, suprema illa nocte sua, pro conSiliario usus perhibetur, ut ad contemptum vitae huius animosior, et ad amorem decretae mortis accederet. Quam sententiam postea arcus Cicer et
in Tusculano suo, et in septimo Reipublicos divino genere orationi asseruit, necnon et in dialog Loelii, qui de amicitia vera est, et in eo libro qui Cato maior i scribitur, defensionem continens senectutis, aliisque praeterea tam multis in locis attigit, ut valdo mihi quidem solicitus videatur, ne quem Veritas tam comperta praetereat. Sed cui haec insipiens, loquor Prosecto non modo regum nostri temporis, sed philosophorum regi Ignosce autem, quaeso sic hactenus me dicendi calor
377쪽
LIBER QUARTBS. - EPISTOLA III. 209
evexit, ut regium dogma, cui plurimum me debere sateor, non amplectere solum, sed testibus adhibitis co firmarem quod ita mihi animum affecit, ut securusiam ac spei plenus, formidatum gentibus diem mortis expectem. Hunc diem transvecta neptis tua, quam finis epistolae canit ac praedicat, invidiosa potius, ut mihi quidem videtur, quam miserabili sorte, deiungitur. Quamvis enim ab ipso aetatis et formae flore subtracta sit, publica sere totius orbis querimonia, multisque praecipue populorum utriusque regni, et unde ortum, et in quod translatum illud rarum et eximium decus erat, lacrimis ac lamentis ipsa tamen selix est, non solum quod ad aeternas vitae delicias per horrificum illud mortis limen ingressa est, sed etiam quod tu eam nobilissimo elogio omnibus saeculis illustrasti. Quis enim mortuam, imo vero quis non gloriosissime viventem dicere audebit, quam Deus in coelo, tu in terris vivere voluisti' O inquam, felix mulier O iterum felix Quae pro una temporali vita, eademque brevi et incerta, et mille semper casibus exposita, duas aeternitates, ut ita dixerim,
consecuta est; quorum alteram coelesti, alteram terreno
regi, illam Christo debeat, hanc Roberto Ingentia duo
munera a munificentissimis largitoribus accipiens, eo solicior videri debet quod in coelo et in terra gratiam dignissimis relatura est. Plurimum enim ex persona tribuentis muneribus ipsis accedit multum interest a quo beneficium acceperis, et cui proinde sis obnoxius. Sane quaesitam illi coelitus immortalitatis conditionem beatissimamque vitae mutationem sileo, ne ineffabilia prosequentem destituant vires. Quanta demum gloria
est, quam tu sibi supremis laudibus operisti Certe
378쪽
dum illud tuum, sive epigramma, sive epitaphium dici mavis, quod aeterne manSurum esse confido, nuperi iuncta neptis memoriam celebrabit semper illa tecum, et cum clarissimis omnis aevi nominibus vivet. Erunt qui mortem immaturam, et iacturam modici temporis tali cupiant compensasse panegyrico, quique quod de Achino dixisse sertur Alexander Macedo, suspirantes dicant O fortunata, quae talem praeconem tuae Virtutis invenisti Sed iam metuo ne prolixitas in fastidium vergat elegantissima quoque brevitas tua ne longius ager admonuit Subsistam igitur Deum orans cunctosque coelicolas, ut serenitatem tuam, geminis tam bellorum quam studiorum laureis ornatam diu iubeant in statu felicissimo florere. Vale.
VII Kal. Ianuarii. Ad sontem Sorgiae.
FRANCIScUS PETRARCA IOHANNI COLUMNAE CARDINALI S. P. D. Νunciat se una eademque die Romam et Parisios accersitum, ad poeticam lauream recipiendam et eius de alterutro loco eligendo sententiam exquirit.
Ancipiti in bivio sum; nec quo potissimum Vertar scio. Mira quidem sed brevis historia est. Hodierno die, hora ferme tertia, litterae senatus mihi redditae sunt, in quibus obnixe admodum et multis persuasionibus, ad percipiendam lauream poeticam Romam Vocor. Odem hoc ipso die, circa horam docimam super eadem re ab illustri viro Roborto, Studii Parisiensis Cancellario, conciVe meo, mihique et rebus meis amicissimo, nuntius
379쪽
LIBER QUART S. EPISTOLA IV. 211
cum litteris ad me venit. Ille me exquisitissimis rationibus ut eam Parisium hortatur. Quis unquam, Oro te, eventurum tale aliquid hos inter scopulos divinasset 'Et sane, quia res paene incredibilis Videtur, utramque epistolam illaesis signis ad te misi. Haec ad orientem, haec ad occidentem vocat. Videbis quam validis hinc atque illinc argumentis premor Scio quidem in rebus humanis sere omnibus nihil solidi inesse Magna, ni sallor, in parte curarum actuumque nostrorum umbris eludimur Tamen, ut est animus iuVenum gloriae appetentior quam Virtutis, cur non ego quoniam apud te familiariter gloriandi praestas audaciam iam hoc mihi gloriosum rear, quam sibi olim potentissimus Africae regum Syphax, quod uno eodemque tempore duarum toto orbe maximarum urbium Romae atque Carthaginis, in amicitiam vocaretur' imirum id regno eius atque opibus tribuebatur hoc mihi. Itaque illum inter aurum ac gemmas superbo solio subnixum, et armatis stip tum satellitibus sui supplices reperere me solivagum mane in silvis, sero autem in pratis, orgia ripis obambulantem invenerunt mei mihi honor offertur, ab illo auxilium poscebatur. Sed quoniam laetitia inimica consilio est, lateor, ut laetus eventu, sic dubius animi sum. Urget enim hinc novitatis gratia, hinc reverentia V tustatis hinc amicus, hinc patria. Unum ab altera lance praeponderat, quod rex Siculus in Italia est, quem e cunctis mortalibus, aequiore animo, ingenii iudicem pati
possum. Curarum mearum fluctus vides Tu, quem ad earum gubernacula manus porrigere non puduit, u-ctuantem animum consilio tuo reges. Vale.
Ad sontem Sorgias, at Septembr. ad veSperam.
380쪽
FRANcisci; PETRARCA IOHANNI COLUMNAE ARDINALI S. P. D. De Roma prae Parisiis serenda consilium habet acceptum.
Consilium tuum non tantum suscipio, sed amplector magnificum est enim, tuaque sapientia et humanitate dignissimum. Nec me terret quod patriae sis amicus es enim amicior veritati. Ibo quo iubes. Si quis electionem sorte mirabitur, rationes primum, deinde etiam nomen tuum mirantibus obiiciam. Saepe auctoritas pro ratione suscipitur. Id modo negotii restat, quibus me verbis excusem Roberto meo, ut non ipse tantum, cui nobiscum lacile conveniet, sed illa quoque ingens universitas, si sorte res in lucem Venerit, factum sibi satis existimet. Sed de his coram latius. Audio enim ipsum adventare eo proposito, ut me Parisium trahat. Quod si ita est, res inter praesentes transigetur. Ad id sane quod in fine litterarum tuarum ex me quaeris, donec diu rem cum animo meo tractem, nisi sabulam texere Voluero, respondere aliquid non possum. Peregrina historia meis moribus est, et, quod me huic interrogationi alienissimum facit, prorsus diversae me interim exercuerunt curae, verumque est illud Sallustianum ubi intenderis ingenium vadet. Praeterea antiqua re est, et a memoria mea multorum annorum pati remota Itaque, ut ait Plautus longa dies animum inceris meum. Sed de hoc etiam praesensoquar. Vale.