Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

FRANCISCUS PETRARCA IACOB COLUMNAE EPISCOPO

L0ΗBERIENSI S. P. D. Queritur eum Roma abesse quo lauream suscepturus ipse se confert.

Fortunas insidias non hodie primum intelligere incipio. Non invadit nos tantum illa, sed spargit ac se parat; ne laetis scilicet et adversis in rebus alter alteri

solatio sit. Orat illa quantae olim meum cor urerent curae, quibus ad plenum mederi, te praeter nemo pol rat. Tunc ergo, mirum in modum conquisitis causis, is in illo pectoris mei aestu refrigerium unicum Vectum ab Arcto rediens inveni. Itaque, tametsi Romam, tuam propriam et communem omnium, mihi vero ante omnes semper, tunc autem et propter se ipsam et

propter te gemino desideri exoptatam patriam petiisses tamen consequendi dissicultas moestum atque dei ctum animum habebat ut cum ubique exul mihi sine te videar, tum praesertim anxius atque amore ardens, et Romam tibi inviderem, et te Romae quo in statu, eadem illa iuvenilem animum frenante fortuna, pauci anni quibus ad invicem sic distracti viximus, multorum apud me Vicem speculorum tenuerunt. Veni tandem, ut vidisti, hyeme, bello, pelagoque tonantibus omnes nempe dissicultatos regit amor utque ait Maro, vicit iter durum pietas. Dumque suum Venerabile ac perdulce obiectum quaerunt oculi, nulla maris fastidia stomachus, talium licet impatientissimus natura, nullam brumae terraeque duritiem corpus, nullas periculorum minas

382쪽

214 DE REBUS FAMILIARIBUS

animus sensit. Sic ad te enim totus totaque mente pergebam, ut te unum cogitans, praesentia non Viderem; te invento nulla mihi longae Viae memoria superesset. Ecce autem nunc eumdem illa laqueum, aliorsum licet, obvertit, ut me Romam petente te Vasconia et occidui litoris extrema possideant et tum maxime distrahamur, dum maxime te praesentem cuperem, Omni meae gi riae summum decus. Sed sic eunt sere vota mortalium, ut quod vehementius cupiunt, aegrius assequantur. CB

terum, ut meliore tui parte illic in tempore praesens Sis, scito me laureae Delphicae cupidine quae Olim clarorum

Caesarum et sacrorum Vatum singulare et praecipuum votum suit, nunc vel spernitur, Vel nescitur, mihi sane noctes plurimas insomnes fecit, et de qua saepe multa tecum egi, quamque, cum me tantillum certatim duas maximae urbes exposcerent, Roma atque Parisius, altera mundi caput et urbium regina, nutrix altera nostri temporis studiorum, post Varias deliberationes, ad extremum non alibi quam Romae, super cineribus antiquorum Vatum, inque illorum sede percipere, ingenti anto alios fratre tuo suasore et consultore, disposui hoc ipso die iter aggredi. In quo plusculum temporis exigitur. Adeundus enim rex; videnda Parthenope inde iter erit Romam. Illic aliquot dierum moram Video. Denique,

nisi fallit aestimatio Paschali die a. d. VI Idus Aprilis in

Capitolio res agetur. Quaeris quo hic labor, hoc studium, haec cura An doctiorem, an meliorem factura sit laurea Notiorem sorte, et plurium invidiae expositum. Scientiae autem et virtutis sedes est animus ibique, non in rondosis ramis, avicularum more nidificant. Quorsum igitur, hic frondium apparatus Quid respon-

383쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA L 215

deam quaeris Quid putas sis illud sapientis Hebrae

rum vanuas vanitatum, et omnia vanitas Sed sic sunt mores hominum. Tu vale, et avente, oro, adsis animo.

XV Kal. Martias Arinione.

PRA'cricvs PETRARCA ROBERT SICILIAE REGI S. P. D. Νareat se in Capitolio lauream accepisse, et suae laudis invidos

Quantum tibi liberalium et honestarum artium studia deberent, regum decus, quarum te quoque gem industria secisti aliquanto, nisi fallor, quam temporalis regni diademate clariorem olim mundo notum erat. ovo nuper beneficio desertas Pierides obligasti, quibus hoc meum, quantulumcumque eSt, ingenium S lemniter consecrasti. Ad haec et urbem romam, et O, soletum Capitolii palatium insperato gaudio et insuetis frondibus decorasti. Parva res fortasse dixerit quispiam, sed profecto novitate conspicua, et populi Romani plausu ac iucunditate percelebris Laureae nomen non intermissum modo tot saeculis, sed ibi iam prorsus oblivioni traditum, aliis multum diversis curis ac si diis in republica vigentibus, nostra aetate renoVatum, te duce, me milite. Scio quaedam, et per Italiam et apud exteras nationes, ingenia clarissima, quae nihil ab hoc proposito, nisi desuetudo longior, et semper SuSpecia rerum novitas arcebat, eam deinceps, os

384쪽

216 DE REBUS FAMILIARIBUS

quam in me capite periculum secere, breVi consec tura, et romanas lauros certantibus studiis decerptura confido. Quis enim metuat, Roberto auspice, cunctantis animi signa convellere Iuvabit in hac acie primum esse, in qua esse ultimum non inglorium reor. Ego quidem, non inficior, tanto impar oneri fueram, nisi mihi lavor tuus Vires atque animos addidisset. Atque utinam diem festum ornare serenissimae frontis tuae praesentia

potuisses. Quod profecto, ut ipse dicere solebas, iusiaetas non sineret, nequaquam maiesta regia Vetuisset.

Sensi quidem multis indiciis, Augusti Caesaris quosdam mores tibi admodum probari atque illum in primis, quod Flacco libertino homini, et qui prius adversarum

partium fuisset, tamen non placatum modo, Sed ben

volum familiaremque se praebuit, et Maronis sui ingenio delectatus, plebeiam originem non despexit Praeclare. Quid enim minus regium, quam in his quos aut Virtus aut ingenium commendat, dum et Vera nobilitas non desit, et nobilitare ipse possis, suffragia adventitiae nobilitatis exquirere Nec sum nescius quid adverSuthoc litteratores nostri temporis respondeant superbum et Segne genus hominum), Maronem et Flaccum sepultos esse nequidquam modo de iis magnifica verba iactari; excellentes olim viros periisse tolerabiles, nuper; et, ut fit, in imo secem substitisse. Quid dicant et quid cogitent novi, neque passim obluctor Videtur enim mihi unum Plauti dictum non tam illi aetati, quae vix eius rei gustum ceperat, convenire, quam huic noStrae Ea, inquit, tempestate flos poetarum fuit, qui hinc abierunt in

communem locum. Hoc prosecto nos dignius lamentamur tunc enim nondum venerant, quo abiisse conque-

385쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA vir. 21 T

ritur. Iniquissima vero horum intentio est. Neque enim id agunt, ut interitum scientiarum defleant, quas exti ctas ac sepultas cupiunt; sed ut coaetaneos suos, quos imitari nequeunt, desperatione deterreant. Sane illos desperatio sua retrahat, nos impellat et unde illis frenum ac Vincula, nobis impetus ac stimuli accesserint ut studeamus fieri qualem illi nullum opinantur, nisi quem antiquitas illustravit Rari sunt, lateor, pauci sunt, sed aliqui sunt. Quid autem Vetat ex paucis fieri' Si omnes raritas ipsa terruerit, brevi quidem non paucierunt sed nulli. Enitamur, speremus dabitur forsan ad ista pertingere Maro ipse ait possunt, quia posse videntur. Et nos, mihi crede, poterimus, si nos posse credia derimus. Quid enim putas Plautus ecce suam deflet aetatem, Ennii sorte seu sevi mortem dolens ipsorum quoque Maronis ac Flacci aetas non aequa tantis ingeniis suit, quorum alter divini spiritus poeta dum vixit, aemulorum bellis sine fine vexatus, ut alienorum Op rum deflorator carpitur, alteri viti datur, quod Visus esset antiquos parcius admirari. Fuit hoc eritque perpetuum, ut Venerati Vetustatem, praesentiam comit

tu invidia. Tibi vero, regum optime, nec minus philo- Sophorum ac poetarum, maxime ut ex te didici , illud eiusdem principis altius insedit, quod Tranquillus ait:

ingenia foeculi sui omnibus modis fovit. Et tu modis omnibus saeculi tui oves ingenia, eisque humanitate et clementia tua laves. Expertus loquor; recitantes ob nigne et patienter audis, nec tantum carmina, et hist rias, sed et orationes et dialogos. Componi tamen alia quid de te, nisi et seri et a praestantissimis ossenderis, in omnibus his Augustum imitatus, aversatus autem D

386쪽

218 DE REBUS A ILIARIBUS

ris, qui cuncta fastidiunt, nisi quibus pretium fecit impossibilitas consequendi. His tuis moribus, hac lacilitate animi, cum multi saepe, tum ego nuper hortatus sum singulari quadam et sine meritis fortuna. Neque hic, ut dixi, substitisset regia dignatio, si aut remotior Senectus, aut Roma propinquior suisset Verum hic mai statis tuae nuntius, qui pro te omnibus intersuit, quidi bis, Vel Romae, Vel inde digressis, seu gaudii, seu periculi acciderit, Viva Voce narrabit. De reliquo autem noVissimi Verbi tui, ut ad te quamprimum redeam, sine intermissione meminero, testor Deum, non tam aulae regiae splendore captus, quam ingenii Alias quidem, quam quae sperari a regibus solent, ex te divitias expecto. Precor autem ut annos Vitae tuae proroget, et te demum ab hoc solio mortali ad aeternum transferat is, apud quem sons Vitae est Vale.

Pisis, II Kal. Haias.

FRANcIScs PETRARCA BARBATO SULMONENSI S. P. D. Se vix Roma egressum in capitia discrimen adductum esse.

Idibus ' aprilis anno aetatis huius ultima millesimo trecentesimo quadragesimo primo in Capitolio Romano, magna populi frequentia et ingenti gaudio, peractum est quod nudius tertius de me rex apud Neapolim decre-

Haud dubie VI idus heic legendum esse, in antniadversionibus italicae nostrae versioni adiunetis, demonstravimus.

387쪽

LIBER QUARTUS. AEPISTULA VIII. 219

verat. Ursus Anguillariae come ac senator, praealti vir ingenii, regio itidici probatum, laureis frondibus insi gnivit. Manus regia defuit, sed non auctoritas, nec maiestas illa non mihi soli, sed omnibus praesens suit. Desuerunt oculi tui atque aures animus enim assidue mecum est. Desuit magnanimus Iohannes, quem a rege transmissum, et miro studio estinantem, praeter Ananiam excepere Hernicorum insidiae, quas eum eVaSisse gaudeo, licet expectatus in tempore non adesset. 8 tera supra spem et supra fidem Successisse noveris. At ut recenti experimento cognoscerem quam Semper laetis iuncta sint tristia, vix moenia Urbis egressi, ego cum his qui me terra et pelago secuti erant, in lair num armatas manus incidimus e quibus ut liberati et Romam redire compulsi suimus, quantusque ibi ob hanc causam populi motus, et ut die postero certiori armatorum sulti praesidio discessimus, ac caeteros Viae casus si explicare tentavero, longa erit historia. Cuncta igitur ex latore praesentium cognosces. Vale.

FRANCISCUS ETRARCA IOHANNI COLUMNAE CARDINALI S. P. D. Nunciat se Parmam cum novis eius urbis drnastis perVenisse.

Roma rediens diutius exoptatae laureae meae compos, et velut victor laureati cognomen referens, quod gavisuro tibi verecunde nuntiatum velim, hodierno die,

388쪽

220 DE REBUS FAMILIARIBUS

quod tibi ad gaudium quoque significo, ductu et auspiciis amicorum tuorum De Origia, Parmam, unde ut scis arcebamur, ingressus sum, hoc eodem die sibi ipsi restitutam urbem, pulso hinc praesidi tyrannorum, inquam, repente mutata rerum facie, atque incredibili gaudio liberata plebis libertas et iustitia rediere. Hic ergo

precibus eorum Victus, quibus Veniam tuam accessuram ipsi sperant, et ego non dubito, aestatem agere in animum induxi Iurant enim se praesentia mea admodum egere, quod indulgentiae, non necessitatis esse, tum est. Cui enim usui in hoc statu rerum sim Mnego urbanis strepitibus sed silvestribus silentiis dele-etor non legum aut armorum curis, sed solitudini et octo natus sum. Ipsi quidem voti mei conscii, miram mihi quietem pollicentur, cum fragor hic et ardor laetitia gestientis assiduitate tepuerit. Quidquid erit, mos gerendus sui benigne precantibus Hyemis initio me videbis. Ita dico, nisi vel tibi citius, vel fortunae serius placuerit. Vale.

X Kal. Iunii.

FRANCISCUS PETRARC PEREGRINO ESSANENSI S. P. D. Dolet obitum homae fratris eius, et mittit epigramma tumulo inscribendum.

Gravissimam querelam epistolae finibus non contentam, differre compulsus sum. Non est usitatum animi mei Vulnus, aut vulgato medicamine relevandum. Altius in praecordia descendit observavit enim nocendi locum

389쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA . 221

ac tempus, et toto pondere serox incubuit fortuna Tho mamque meum nusquam mihi sine lacrimis nomina iuum, eximio flore, rarae indolis Ductus uberrimos et magna rerum incrementa pollicitum, primo ut sic dixerim)aetatis Vere praeripuit. Cuius immatur obitu ipse mihi

lateor mortalia cuncta viluerunt. Video quanta rerum nostrarum firmitas, quid mihi nunc sperandum sit, exemplo coniunctissimi fratris admoneor. Una aetas erat idem animus uno calle gradiebamur unum te minum petebamus unus labor, una spes, una erat intentio; unus utinam finis esset. Hanc acerbissimam saιi vim dessere mecum, et prosundissimo simul vulneri meo paria, si possum, adhibere remedia, meque ipsum meis litteris et iusto volumine consolari, propositum est mihi.

Fecit hoc primus in morte dilectissimae filiae Marcus Cicero, divino ille quidem et inaccessibili quodam stilo.

Fecit idem, multis post saeculis, in morte fratris Ambrosius Tentare libet, modo per occupationes liceat, quid in amici morte possit stilus humilior. Interim epigramma quod postulas udum fletu accipe. Placet ut super sepulcri lapidem breve carmen, et super amici corpus

dolor meus emineat. Vale. Indolis atque animi elicem cernit Thomam; Quem rapuit sali praecipitata dies. Hunc dederat mundo iellus vicina Peloro;

Abstulit haec eadem munus aVara suum. Florentemque nova iuvenem virtute repente Succidit misero mors inimica mihi. Anne igitur grates reseram pro munere lanto,

. Carminibus siculum litus ad astra serens' Mne gemam potius simul indignerque rapinam 'Flebo nihil miseris dulcius es gemitu.

390쪽

222 DE REBL FAMILIARIBUS

FRANCISCUS PETRARCA IACOBO MESSANENSI S. P. D. De morte homae fratris eius.

Post homam meum, lateor, mori Volui, nec potui. Speravi, sed elusus sum. Nec ignoro quid, si hoc audiat, responsurus sit Annaeus Seneca frustra scilicet optari quod in manu positum nostra sit. Ego vero in multis hominis ingenium probans, ab eodem tamen in multis, et praesertim in hac praecipiti ac temeraria opinione, dissentio quam non solum nostris, sed philosophorum quoque gentilium testimoniis et auctoritate convincere, non operosa diSputatio esset; sed modo non id agimus. Igitur ut ad rem Veniam, infelicissimis rumoribus affecto, et optima mei parte amissa, vitam sine illo ore solitariam atque anxiam peroso peropportuna febris adsuit, qua duce, laetus usque ad ipsum limen mortis accessi. Sed cum transire vellem, in soribus scriptum erat: noli adhuc nondum venit hora tua. Continui gradum, et repulsus inde, moestus ad Vitam redii. Atque ita sum, ut acile cernentibus appareat, me invitum vivere. Vivo tamen, quod omnes metuunt solus sperans, et dolorem meum brevitate consolor. Scio enim quod mihi cum morte foedus, quod cum carne commercium. Utinam sic mihi, quantulumcumque vitae Superest, contingat agere, ut omnibus horis in promptu

et ut dici solet in numerato habeam quod debeam; sitque quod ait Psalmista: Anima mea in manibus meis

semper Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION