Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA II. 223

FRANcISCUS PETRARCA IOHANN COLUMNAE CARDINALI S. P. B. Mortem Iacobi Episcopi iamberiensis acerbissime lamentatur, eiusque virtutes et in se benefacta recolit.

Urget dolor, hortatur charitas ut scribam aliquid: sola desperatio prosectus dehortatur. Credo enim recentissimum adhuc animi tui vulnus talibus auxiliis non egere. Vincet dolor, vincet amor, cedet desperatio. I sitae devotionis imperio damnatum saepius et abiectum revertor ad calamum Sic enim, etsi nihil amplius, tantisper evaporabit iste, qui me intus urit et praegraVat, calamitosae mentis affectus. Atque utinam moerori tuo non intempestivus et importunus consolator accesserim. Scio irrisos a Tiberi principe Iliensium legatos, quibus, cum ad eum consolandum in morte filii aliquanto serius Venissent, mandatis expositis, respondit, et se illorum vicem dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent. Sed non ea tibi mens est, neque hi mores; notissima tua est pietas, perVulgata humanitas, non in

tuos modo, sed in omnes. Itaque non sum nescius, quot gemitus, iam fortassis vel animi Virtute compressos, Vel tractu temporis parumper abstersos, hoc sim suscitatu rus alloquio. unquam etenim casum tuum Verbis extenuare tentabo. Illud potius latebor, nullum ex omnibus quos ego quidem viderim, de quibus audierim aut gerim, plus unius morte fratris amisisse. Vide quantum lacrimis indulgeo, et quam latum suspiriis iter pando; dum extirpandis, si dabitur, totius morbi radicibus sum

392쪽

224 DE REBυS FAMILIARIBUS

intentus Fluant interim quacumque libet, dum meminerint iisdem mox tramitibus obtrusis non licere amplius niti, et qui luctuosarum mentium mos est alias atque alias dolori rimulas conquirere. Magnam igitur in primis quamdam et insignem iacturam accidisse tibi video, talis et tam dilecti fratris interitu. Verum tunc ego infinitam et inaestimabilem iudicarem, quando mors illum extinxisset, et non spatio modici temporis sep rasset. Atqui, dum hic suerat, quantulam vitae suae particulam sub oculis tuis egit Computa, oro, tempora quod avidissime faciunt amantes , et ab ultima repetens

infantia, usque ad hanc aetatem memori animo percurre.

Iam ille procul a patria genitus, et sub illo gloriosi sim patris exilio productus in lucem, primos agitus odidit in terra longinqua spectataeque indolis puer te

neriores vitae annos vel sine te, vel si tecum egit, ea tamen erat amborum aetas quae nec eri iudicii capax est, et solidi amoris undamenta non recipit. Ita vel semper eatenus absens suit, vel absenti simillimus Mox ubi adolescentiae fines attigit, incredibili quodam amore litterarum, quarum haud temere quisquam sui appetentior, nunc per Italiam, nunc per Gallias longe lateque peregrinatus est. Ita dum anhelans, ac per diversa terrarum generosam sitim satagens extinguere, omnibus serme studiorum sontibus immergitur, usque ad virilem aetatem spontaneum ipse sibi indixit exilium. Post haec, sola virtutis admiratione facillime dispensante, ante annos ad episcopatum est proVectus, quem Sic gessit, ut tantum virum non altiori solio sedentem cernere, cunctos bonos puderet, praeter eum ipsum, qui ab omni ambitionis aut avaritiae ardore liberrimus, et sorte sua

393쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA XII. 225

laetus, episcopalem gradum insigniter honestabat atque altiorem non modo non optabat ascensum, quin potius detestabatur atque oderat, et Velut praecipitii sedem, illud suprema sortuna fastigium perhorrebat. Cuius rei cum totius vitae tenor atque unus semper secretioris textus eloquii, in quo celsum illum ac tranquillum animum videbamus tum praecipue testis est gravitatis ac modestiae contemptusque terrenarum rerum plena epistola, quam manu propria novissimis vitae suae temporibus ad te scripsit, quamque dum relego, nunquam sine iucundis lacrimis facio. Est enim apud me, quem illius et custodia et responso dignum credidisti nunc etiam et praesentem Spectare, et Vivas voces audire mihi videor, nec magnopere ullas requirere philosophorum scholas tam plene ibi paucissimis verbis a solvit quae ad sobrietatem pertinent et ad beatam vitam. Atque inter caetera mirum dictu), cum de eo attollendo altius assidue ageretur, religiosissimo iureiurando interposito, assirmat se supra quam credi pos-Set rebus suis esse contentum, nec ullo pacto altius ascensurum, et in quo tunc erat statu mori se non sperare tantum, sed optare. Ascendisset autem vel invitus quo eum et sanguinis claritas et merita trahebant, nisi olim, quae mentes curialium possidet, obstitisset invidia; et nunc, postquam ea iam gloriae ac virtuti cesserat, virentissimae iuventutis cursum, medio calle, mors obvia praevertisset. Sed ad ordinem revertor. Factus Episc pus, commissi muneris exactissimam curam habens, te quamprimum relicto, ad sedem propriam maturaVit. Nec eum tanta rerum locorumque mutatio exterruit. Inter romanas opes ac delicias enuti itus, ad Pyrenaeos saltus

. 15

394쪽

226 DE REBUS FAMILIARIBUS

serenissima fronte et aequissimo animo transivit ita ut adventu eius non tam sua, quam locorum acies mutata nec tam ipse in Vasconiam, quam Vasconia omnis in Italiam transiisse videretur. Quod iter ego secum egi et me elicem recordatio sola facit, dum memini et mansuetudinem in ea fortuna, et humilitatem in illis tot naturae dotibus, et honestatem in ea specie corporis admirandam denique dum in animum redit illa caeremoniarum omnium iugis integritas, atque illa iuvenis Pontificis optanda potius senibus quam speranda gravitas. Sicubi errantem audieris, interrumpe Toto quidem illo tempore germanum amantissimum non Vidisti. At inde rediens substitit ortasse usurus aliquando ratris optatissimo convictu. Sperasse quidem id illum

reor nam optasse certus sum: sed ea, quae actus'

minum dispensat, domina prohibuit fortuna. Siquidem

et d9mus et patris laboribus ac Vocibus excitatus, Romam coactus est petere quo et ego, qui tunc longe aberam ipsum ut scis dulciter eVocantem, te vix tandem permittente, secutus sum. Credo, id agente Deo, ut geminae virtutis mirator ac testis, pace belloque illius providentissimi pectoris consiliis interessem. Septennio in patria exacto ea pietate, eaque animi constantia, ut reliquiarum suarum illum unicum servatorem Roma recognoscat, et quod in cineres non tota corruerit illius etiam nunc cineribus se debere lateatur ad conspectum tuum novissime remeavit Neque amplius substitit, quam ut tibi supremum ave simul et vale diceret. Illic enim et desertae sedis viduitatem miseratus, et solitudinis avidus, quam diuturnis populorum concursibus compensare decreverat, aliquando sibi ipsi victurus, qui

395쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA xli. 227

patriae vixerat et amicis, rursus ad episcopatum suum sese contulit, ubi multa cum honestate degens, et sicut antea caeterorum, sic tunc sui ipsius Victor, Vitam suam

Deo et hominibus exemplariter commendavit. Anno ibi tandem vix peracto, iuvenis admodum, ab huius vitae tempestatibus ad quietis portum, et ad eliciora regna translatus est. Recognosce mecum singula, pater optime nec de germano colloqui pigeat cum ill qui in fratre tuo decus suum sibi praereptum luget et tamen, quod insantibus prolapsis nutrices solent, post tam grRVem casum animo suo moerenti haec Verborum adminicula qualiacumque conquirit. Recense mecum igitur fraternae vitae tempus universum aetatis illum angustissimam portiunculam tecum exegisse, teque germanam eius dulcedinem semper in transitu, et Vix Summis, ut

aiunt labiis degustasse fateberis. Et si hactenus abse tem non luxisti, iam tandem lugere desinito. Ego iamen hinc intelligo et scio fecit enim me talium expertum crebra mortis iniuria , scio quid mihi nunc in silentio

Vulneratus et ulcerosus animus respondet. Tune mihi mortis et absentiae parem conditionem argumentaris 'Atqui absentem revidere cum desiderio sperabam ubinam degeret noveram, assiduisque rumoribus onus Olabar absentiae. Nunc oro et solamen illud, et spes omnis intercidit. Mihi autem, lateor, nihil omnino morti similius quam absentia videretur, nisi in morte certiora quaedam solatia reperirem. Utraque quidem corpore segregat, animo neutra disiungit Verum suspendit a Sentia, et semper anxias mentes habet; quibus mors omnem Supervacuam curam demit. Quis enim si atros absentes praesertim vel amicos habere, et securus esse

396쪽

poterit, nisi qui casuum humanorum omnino nescius fortunae vim atque inconstantiam non attendit De se alii viderint. Ego quidem, ex quo hic Sum, nunquam meorum litteras nisi tremens et pallidus accepi. Et

postquam omnes bene valere nuntiatum est, adhuc curis non exoneror Quis enim me certum facit, ne, dum per Alpes ac maria ad manus meas scripta pereenerint, aliquid sorsan inciderit adversi, quod in ictu oculi fieri solet ' Nec pudebit apud te familiariter gloriari,

multum me in hoc temporis ac studii posuisse, ut ad-Versus repentinos casus armatum ac praeparatum animum haberem utque ad id, si quo modo possem,perVenirem, quod ait Seneca sapiens scit sibi omnia restare quidquid factum est, dicit, sciebam. Ego ero, cum in aliis innumerabilibus, tum in hoc praecipue sentio, me non eSSe Sapientem, quod usque ad hoc tempus hanc unam arcinam prorsus deponere nullo studio valuerim. Istam solicitudinem tibi mors eripuisse debuit et nisi magnitudinc animi tui salior eripuit Scis

ubi frater tuus est, et qualiter ibi est neque iam status sui varietatem solitam pertimescis. Si iustitia, si fides, si pietas, si charitas iam sternit ad superos; si terrenis laqueis expedita mens liberiore sursum tollitur volatu, si bonis et bene creatis spiritibus sedes ultima et aetem coelum est illuc Datrem tuum ascendisse confidimus. Et si quae eum mortalitatis nostrae contagia quod prosecto non suspicor retardassent, in via est, et iam solutus atque alacer sestinat ad patriam. Caeterum, ubicumque est, saepe ad te oculos reflectit, oratque ne felicissimam prosectionem eius gemitibus tuis impedias. Nec te videndi ratris desiderium in

397쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA II. 229

quere debet. Videbis eum suo tempore multo augusti rem solito, multoque laetiorem. Quid ni cum ego adhuc eum videre non desperem Alioquin lateor, inconsolabiliter angorer. Quis enim mihi catholico, quamvis peccatori, spem negaVerit, quam gentiles homines habuisse comperio 'Intesigis quid velim. De Catone loquor et Socrate, quorum in hac pari sententias adn tam non attinet, quas multo tibi notiores arbitror esse, quam mihi. Non igitur mors auferre, sed differre potuit fraterni vultus aspectum quem licet in perpetuum abstulisset, non tamen immoderati luctus viro digna esset occasio. Nam sive illum destes vita laboribus ac periculis liberatum; et vide, oro, ne invidentiae potius dici possint, quam compassionis lacrimae sive te ipsum tanto praesidio spoliatum, et dulcissimo iucundissimoque comite in medio peregrinationis huius calle desertum dicis; et vera quidem, sed nequaquam sussiciens causa est, ut egregios animos propriae calamitatis amictione deiiciat. Accedit quod damni tui memoria quotiens ante oculos mentis redit, totiens divinae liberalitatis admoneat aequissimum est. Ingratus enim est, qui ablati memor, obliviscitur accepti Proinde, ubi animum pupugit acerba illa cogitatio: eheu qualem ratrem amisi, leniat illa iucundior o quantum fratrem habui imo Vero quantum fratrem habeo, et in aeternum habebo, licet ille dono sibi simul et mihi et patriae et mundo necessarium suit, brevem hic moram traxerit. Dum vero sibi uni expedientius osse coepit ab his malis separari, eripuit illum Deus, ei scilicet consulens, et non nobis: imo forsan et nobis. Quis enim susscit abditas et imperscrutabiles divinae praescientiae causas aut Xlius On-

398쪽

230 DE REBUS FAMILIARIBUS

templari dicente, nisi salior, Apostolo: Sensum Dominiquis novit, aut quis consiliarius eius fuit Quisnam hominum iudicare audeat, an cuicumque mortem alterius deploranti non satis proprie dici possit, quod in tabellis reddito responso, patri olim in morte filii dictum est tribus his versiculis

Ignaris homines in vila mentibus errant, Ειγnous politur satorum numine laeto:

Sic suit utilius extingui ipsique, tibique 'Calcitra adversus stimulum humana temeritas, et impellenti sat superbia sua cornibus obluctatur nequidquam, nisi ut gravius Victa succumbat. Quid enim ego nunc de votis inanibus, de gaudio aut querelis hominum loquari Latet alte veritas abscondita caliginosa nube circumcludimur, casu regimur, caeci caecis ducibus innitimur; nec quid optandum metuendumVe n bis sit, per umbram carnis agnoscimus Bonis nostris ingemiscimus, miseriis exultamus, sine delectu flemus ac ridemus. Suam quisque sententiam sequatur Mihi errorum maXimus videtur, quod non libere nos et nostra Deo committimus; quod aliquam in nostris consiliis spem habemus, totiens decepti quod tanto huius caduci corporis amore detinemur, ut vix aut aequanimiter hinc exire valeamus, aut nostros exeuntes aspicere quasi ad nihil aliud nati simus, quam ut inter mundi fluctus et ludibria fortunae perpetuo turbine iactante, carnis nostrae tenacissimo limo ac sordibus haereamus: quod profecto non accideret cogitantibus Votorum nostrorum multisorme periculum. Brevis est equidem in primis vita, et sugacissimum vitae tempus;

399쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA IL 231

rerum humanarum inquietum adversis flatibus, et procellosum pelagus rari et vix hominibus accessibilos portus scopuli undique innumerabiles inter quos dis ficilis et prorsus ambigua navigatio est. Iam vix uni contigit ex millibus, ut integer nataret. Sic nos somtunae imperium exercet, in omnes gradus hominum pari iure grassantis. Ita in quidvis obvium cymba Dagulis nostra mortalitatis alliditur. Et possumus inter haec nobis aut nostris longiusculam vitam, imo ut verius dicam, longius periculum optare ' Fingatur aliquis tam benigno sidere, tam propitia sortuna, tam denique s vente Deo iter hoc ingressus, ut nihil ei possit asperum molestumque contingere. Rem impossibilem et inauditam saeculis fingi iubeo. Nec ideo tamen, quamvis periculum absit, aberi metus. Et idcirco fortasse non

infelicius, nec inconsultius foret, modo nostri esset ambitrii, sicut in aequore suspecto nautae solent circumspecti clavum flectere, diuque ante solis occasum vela submittere; sic in vita portum petere, et adhuc florenti aetate atque animo virent et valentibus membris mori, prius quam eo perventum sit quo saltem vita longior perducit, ad ultimas scilicet angustias senectutis. Inter quas arctati quidam, et Vixisse dolent, et mori metuunt, et totiens voti exoptatum tempus accusant, denique quid velint et quid nolint nesciunt; tanta est discordia. Haec et his similia cogitantes abstinere decet, ne decretum coeleste seu mortis estinantiam accusemus alioquin pro nobis ipsis tantummodo

conqueri videbimur et affligi. Ego enim non dubito,

Sacrae memoriae fratrem tuum nec plus vixisse quam necesse sibi uerit, nec minus; et opportuno tempore

400쪽

232 DE REBUS FAMILIARIBUS

revocatum, etsi multis, inter quos mihi misero, diu ante quam Vellemus aut suspicaremur, abscesserit. Piget pinari in te, ne dicam consolari illos mollissimos plebeiarum gentium affectus ut quid tam longe positum mors abstulit quare patrio caruit sepulchro; cur videre non contigit expirantem qualia apud po tam etiam ille vir sortis, sed nimis semper pronus ad lacrimas, videtur lamentari

Te, amice, nequivi Conspicere, et patria decedens ponere terra.

Vulgata non ingeram, nec quanta sit terrae totius exiguitas, geometricis demonstrationibus nitar ostendere; quod undecumque digresso una est ad coelum Via; quod non solum Omne solum sorti patria est, sed omne homini natale solum. Quis enim ista non novit Illud potius dicam, utrumque consulis divinam statuisse providentiam primum scilicet ut, duabus longe licet imparibus urbibus, ab eo dum vixit singulariter exo natis, ambae quidem deiunctum viriliter partirentur; et Roma sui civis perpetuam et immortalem famam, Lonaberiensis Ecclesia veneranda Pontificis ossa ser-Varet, nullum nisi allor augurio celebriorem titulum omnibus saeculis habitura si tamen id illi proprium ac perpetuum permiseris audio enim te de transferendis Romam reliquiis cogitare quod nec suadere nec dissuadere propositum est, ne illum aut urbi in quaciVis, aut ecclesiae in qua canonicus sum, invidisse Videar Secundum ut uno ex nobis adstante qui abeuntis amplexus supremaque verba perciperet, caeterorum luminibus parceretur; quoniam, sicut experiment de-

SEARCH

MENU NAVIGATION