Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA XII. 233

prehensum est, mitiora sunt aurium, quam oculorum vulnera. Longior sum in hoc sermone quam oportet:

teque contra omnes insultus armis longe validioribus instructum, nihil in eo quod laudes, praeter fidem, perturum spero. Sit ero iam finis. Conquiescantis mitus, arescant lacrimae, sileant lamenta. oli ratrem tuum mortuum aestimare Vivit enim a nos quotidie morimur, nec sentimus et Vel mortem, o caecitas

verse vitae principium Ormidamus. Ut vivens itaque non luctibus, sed cogitationibus tuis et colloquiis intersit, prohibe in aula tua illud pusillanime silentium, quod plerique in luctuosis domibus observant, desunctorum nomen, ceu triste aliquid, abhorrentes. Imo vero nunc resonet gloriosum illud nomen, et late ramos O

recturum apud te radices agat praesertim quia invidiae nebulam, quae excelsos viros libenter insequitur, sepulchra non metuunt. Et si multos, quos domus ac sorum odiosos et obscuros secerat, claros et amabiles bustum secit, quid de hoc sperem, cuius et suavissima semper et praeclarissima fuit vita, et si quid superi tivo altius mors quoque praeclarior Ille etiam, obsecro, Vulgaris abusus, quem in multis, sed in Romanis mei praecipue, notavi atque interdum castigavi, alimine tuo procul exulet. Solent enim nullum desunctum nominare sine praelatione miseriae ille infelix

ille male minatus.... est subdunt tandem ipsum ine

pletum nomen, Vix primis syllabis intellectis. At vero germanus tuus eliciter hic vixit felicius hinc abiit; nunc alibi vivit felicissime et ideo pleno ore proserendus est. Apud Lucanum morientis Pompeii verbum

est nemo fit morte miser eleganter. Alioquin omnes

402쪽

234 DE REBUS FAMILIARIBUS

qui nati sunt miseri, quique omnibus saeculis nascentur. Postremo unum hoc iterum et iterum admoneo, quosdam viros egregios, quorum nomina tibi inculcanda non credidi, nulla re amplius laudatos, quam quod suorum mortes sorti animo tulerunt quod tibi eo studiosius advertendum est, quoniam, si circumspicis, videbis actus tuos in exemplum trahi, i in eminenti specula collocatum, atque in te omnium oculos esse defixos. Hoc tibi laboriosum decus, et amplissimi generis maiestas, et retroactae vitae moderati peperere. Vale.

Nonis Ianuarii.

FRANCISCUS PETRARC LAELIO SUO S. P. D. D eadem re quae superiori epistola acta est.

Nimis viximus, Laeli carissime. Moriendum fuerat, antequam praeriperet nobis Deus benignissimum dominum, et indulgentissimum patrem nostrum, utilem mundo, Obis necessarium, patriae gloriosum, longaevi patris baculum, solamen sororum, fratrum laetitiam, amicorum spem hostiumque terrorem, morum speciamen, Virtutum templum, honestatis imaginem, litterarum hospitem, studiorum amatorem, ingeniorum prae- nem ac Bestimatorem rectissimum meritorum, nulli invidum invidiosum claris viris omnibus, pium, mitem, modestum, sobrium, affabilem, constantem, Ortem, iuStum, largum, munificum, magnanimum circum'

403쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA XIII. 235

spectum. Heu mihi laudans deficio nec invenio quid tantis virtutibus dignum loquar. Aut amore decipior,

aut aetate hac praeradiantem et conspicuam cleri lucem sestinatae nubes mortis obduxit. Cuius nunti ac cepto, quanta me miserum circumfuderit eclipsis, en sit cor meum testes sunt oculi mei. Verum post parentis et ratrum lacrimas, nullas uberiores arbitroreSSe, quam tuas. Hoc mihi et animi tui mansuetudo suggerit, et vetusta devotio, in qua hereditario iure succedens, et paternis finibus non contentus, longe lateque processeras Heu quotiens, quantaque dulcedine cogitabam diem illum, quem proximum opinabar; quo scilicet mitissimis eius litteris obsecutus, et ab Appennino in Pyrenaeum transgressus, exoptatissimo eius conspectu improvisus adsisterem, eique et Romanam lauream, quam vertici meo, licet indignus, impri-ino, quaeque iam ante Vel auditu sol quantae sibi iucunditatis e longinquo materiam praemisisset elega tissimum manus et ingenii sui carmen indicat insuper et nova friem meae sundamenta duo parva quidem

sed devota munuscula, Venerabundus serrem Praevertit Omnipotens desiderium meum : nec dignus sui tam laetum et tam elicem diem cernere. Quid vero nunc consilii capiam Quid de me ipso statuam Quid agam ' Saepe mecum haec cum lacrimis loquor. Quo ire paras, infelix 'ras quem petebas, abiit. Quem sequoris 2 ulamne ratris flebilem, et tanto splendore viduatam 'o bustum ubi sepuliae sunt spes tuae Utrobique molestiae. Parumne tibi moeroris attulit casus, nisi gemitibus tuis obviam pergas Et vel hinc te moerentum agmini incestus immisceas, Vel il-

404쪽

236 DE REBUS FAMILIARIBUS

linc superbi pontificis barbaricas deosculeris manus' Sic sum, donec tu litteris et aspectu meo vela seceris, et consilii vagum firmaveris. Vale. EPIST0L XIV.

FRANCISCUS PETRARCA SENNUCCI FLORENTIN S. P. D. Ut servum sibi comparet rogat enixe.

Tria mihi servorum paria, sive, ut modestius loquar, humilium amicorum, sive, ut Verius, familiarium hostium domi sunt. Primum quidem sic affectum, ut alterius nimia simplicitas, alterius sit periculosa calliditas. Secundum sic, ut hunc pueritia, hunc senectus reddat inutilem Tertium Vero sic, ut huius furor, illius torpor odiosus sit et iuxta illud Socraticum

a Cicerone relatum in epistolis, alter frenis alter calcaribus egeat. Ego autem has inter contrarietates castigator olim, nunc spectator sedeo. Nec eorum propositum mirari satis possum, qui servorum turbas ceu

gloriosum aliquid aspiciunt, et obsideri semper ab his

quos pascunt, hoc est a domesticis suffossoribus, delectantur. Indigentiam tibi meam innotuisse sussicit. Puto non expectas ut deprecer. Sicubi forsan in humi liori fortuna se ostenderent animus, aetas, more ab extremis aequo spatio distantes, scito, hominem cui non dicam excellenter, sed tolerabiliter ista contigerint non mihi servum esse posse, sed socium, Sed amicum, sed Hominum. Vereor tamen ne phoenicis

405쪽

LIBER QUARTUS. AEPISTOLA XIV. 23

inquisitionem tibi commisisse videar, quam nonnisi quingentesimo anno renasci solitam, ac toto orbe unicam serunt, et nobis in occidente positis incognitam.

Vale.

FRANCISCUS PETRARCA IOHANNI ANDREAE B0NONIENSI S. P. D. Reprehendit vanitatem eius, et nonnullos eius errores castigat.

Dictu dissicile est quantum aures meas, Vulgari fessas strepitu epistola tua bis terque relecta permulserit quae quamquam tibi verbosa videretur, ut ex fine cognovi, ego tamen in ea nil praeter breviloquium accusavi. Itaque comminationem illam ultimam, quod deinceps compendiosior sis suturus, invitus aspexi. Mallem prolixior esses. Ut libet tamen tu pater: non tu mihi, sed me tibi morem gerere dignum est. Sed itane totum in tua manu positum erit 'on ignoras quod saepe consilio dissimilis est eventus Audios sorte quod vel silentii avidum loqui cogat Vis, quod minitari videor, iam nunc rebus impleam ' estor inprimis eamdem me de te opinionem gerere, quam de Aristotele Macrobius seu illam amor, Seu Veritas genuerit. Vix te aliquid ignorare posse arbitror. Si quid autem vero adversum tibi excidit, aut minus praevidisse, aut quod de eodem ait idem lusisse te suspicor. Nempe quod de Hieronymo scribis, te illum sacrorum Doctorum ex numero praetulisse, haud novum est mihi. Vetus est iam et late cognitum hoc iudicium tuum.

406쪽

238 DE REBυS FAMILIARIBUS

Equidem frustra de comparativis litiges ubi ad superlativa perventum est. Falli non potes optimum ac maximum erit quidquid elegeris licet de hac re inter

amicum tuum clarae memoriae omberiensem Episcopum Iacobum, et me, crebro disceptatum esse meminerim ill per Vestigia tua semper uno ore Hieronymum, me Ver Augustinum inter scriptores catholicos praeserente. Et Sane, si neque veritatem neque te Verear offendere, dicam, pater, quod sentio. Cum multa

varia et luminosa sint sidera, ut sit hic Iupiter, hic Arcturus, hic Lucifer, Sol Ecclesiae Augustinus est. Sed haec, ut dixi, haud magni momenti secerim qu niam et electio tuta est, et libera debent esse iudicia. At, quod sequitur, te inter morales Valerium praeserre, quis non stupeat Si tamen serio perseveranterque dictum est, et non iocandi tentandique animo. Si enim Valerius primus est, quotus, quaeso, Plato est Quotus Aristoteles, quotus Cicero, quotus Annaeus Senecis, qxiem in hac re magni quidem aestimatores omnibus praetulerunt' Nisi illud sorte Platonem ac Tullium excludit, quod in epistolae tuae parte perlectum, OVimihi stuporis causa fuit, ubi nescio quid cogitans, illos

poetas esse, et poetarum choris adnumerari oportere

dixisti; quod si loquendo consequi potes, plus egeris fortasse quam putas secundo polline, et plaudentibus musis, magnos duos incolas umbrosis Parnassi collibus addideris. At quid, oro, te movit ut id opse nareris aut diceres, cum Tullius in prioribus libris summus Orator, in ultimis philosophus illustris appareat Sicut autem ubique Virgilius poeta, sic Tullius nusquam quoniam, ut in declamationibus legimus

407쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA v. 239

Virgilium illa felicitas ingenii oratione soluta reliquit; Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit. De Platone quid dicam ' Qui maximorum hominum consensu philosophiae meruit principatum cum Cicero et Augustinus, et alii quamplures in omni sermone ubi Aristotelem caeteris philosophis praeserunt, Platonem semper excipiant. Non intelligo quid Platonem faciat poetam, nisi unum sorte Panetii verbum a Tullio relatum, qui Homerum philosophorum illum Vocat; quod nihil est aliud, quam philosophorum principem, ac talem inter eos, qualis inter poetas est Homerus. Alioquin quid de ipso Tullio dicemus, qui in epistolis ad Atticum, quodam loco, Platonem suum Deum vocat 'Omnibus quidem modis id agunt, ut Platoni divinitatem ingenii attribuant hinc et Homeri et, quod est expressius, Dei nomen Proinde sumpta hinc occasione, mira dulcedine loquendi, de rebus incognitis, in tractatum poetarum totus immergeris quis, qua aetate sit genitus, quem quisque Stili modum, quod metandi genus, quem famae gradum teneat Longum est singula persequi tam multa nunquam aliis audita nos omnes discendi avidos lacundis tuis litteris docuisti. Quod si intersari aliquid non mihi, sed professioni meae permittitur, miror quod ita tibi Naevi Plautiquo

nomen ignotum est, ut quasi barbaricum nescio quid locutum putes, quod eos litteris ad te meis inserui, et ausum, ut ait Flaccus, personari formare novam, tacita licet admiratione, castiges. Adeo scrupulose enim in hac inquisitione versaris, ut nihil restet, nisi temeritatem meam condemnare in scenam OV et peregrina nomina producentem Frenasti tamen impetum; et tan-

408쪽

240 DE REBUS FAMILIARIBUS

dem ignorantiam tuam culpare maluisti urbane quidem ac modeste. Caeterum aliud Verba sonant, aliud clamat, nisi fallor, intentio prorsus mirabile, cum tam samiliarem habere Terentium videaris. Ille enim iam statim a principio in ipsius Andrio prooemio et aevi et Plauti una cum Ennio eodem meminit versiculo. In Eunueho,

et Naevii itidem o Plauti in Adelphis Plauti solius

mentionem fecit. Eorumdem quoque simul meminit Cicero in Seneetute et Aulus Gellius in Noeιibus Atti- eis, ubi amborum epigrammata describit sermone Vetustissimo. Sed quid ago' Quis enim, quaeso, unquam poeticae nomen absque illorum nominibus audivit Itaque stuporem tuum stupeo et cum bona Venia, pater, obsecro, ne in manus alienas ista perVeniant quo enim fama clarior est tua, eo sibi studiosius consulendum est. Mecum quidem non aliter quam tecum omnia loqui potes, et quod secum docti aciunt mutare ac retractare quae dixeris. At postquam in Vulgus dicta pervenerint, ea demum acultas eripitur, et multorum iudicia subeunda sunt. Ego epistolam tuam ad te sub fida custodia remitto, et hanc illi alligatam mitto, cuius exemplum apud me manebit, non ob aliam causam nisi ut, si quid adhuc respondendum duxeris, dum Verba verbis consero, memoriam non satigem. Unum praeterea novi et exotici dogmatis inducis utar enim plena libertate, quando semel non coepisse non possum. ΑSseris, Ennium et Statium Papinium coaetaneos fuisse. Quis te, oro, pater, in hanc chronographiam impulit' uis a te nunc ista poscebat Atqui exactius hoc si inquiras, inVenies, Ennium sub Africano maiore Statium, aliquot saeculis interiectis, sub Domitiano principe floruisse.

409쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA V. 241

Habes quibus, nisi fallor, et respondere Velis, et tam breviter, ut putabas, non possis; unum adderem, si bona fide veniam dares, quod olim, dum in Vasconiae partibus adolescens agerem, Verecunde quidem, ut in tam aetatem decuit, tibi scripsisse recolo, cum vulgariabus scriptis tuis offenderer, quae ad eum, cuius supra memini, Iacobum De Columna interdum ea tempestate

mittebas, cuius me amor sicut in eas terras traxerat,

sic in Ethiopiam traxisset. Sed tunc paene pueriliter, ut qui vix dum ferulae manum subduxeram tempus est ut iam virilis oratio mea sit ita tamen, ut dixi, si tu veniam dederis. Quid ais ' Rides, puto. Bene habet, veniam tribuisti. Audi ergo, pater, et Vide, et

inclina aurem tuam nequa extem auris interveniat; tibi enim loquor, et te rerum tuarum iudicem statuo, quae accusare Videor, aliis accusantibus, defensurus, nec tamen ignarus, nimis acrimoniosam et insolentem

filii ad patrem epistolam reprehensoriam Videri. Sed

amor audaciam excuset. Ita enim mihi clarum nomen, non popularis aurae suffragio, sed Virtute contingat,

ut ab ineunte aetate singularis quaedam mihi tui nominis cura suit. Haec me loqui cogit, ne, si ego tacuerim, idem ab aliis audias, vel quod metuendum magis est)tacito iudicio lacereris, et quidam iniqui rerum arbitriamplissimum ingenium tuum ex his, quibus ludens in includis, peregrinae facultatis angustiis metiantur. Animadverti nun te in scriptis tuis omni studio ut appareas niti. Hinc ille discursus per ignota Volumina, ut ex singulis aliquid decerpens rebus tuis interseras. Plaudunt tibi discipuli, et omniscium Vocant, innum rabilium auctorum nominibus attoniti quasi omnium

410쪽

M DE REBs FAMILIARIBUS

quorum titulos tenes, et notitiam sis adeptus. Docti autem facile discernunt quid cuiusque proprium, quid alienum sit, et rursus quid mutuum, quid praecarium, quid furtivum, quid e medio haustum, quid a praeter eunte delibatum Memoriam ostentare, puerilis est gloria viro, ut ait Seneca, captare osculos turpe est; quippe quem fructu deceat gaudere non floribus. Tu vero in hac aetatis parte Venerabilis, et in tua pr lassione clarissimus imo, ut non semper pungam sed interdum ungam, solus sine exemplo nostri temporis earum, quibus es deditus, litterarum princeps, nescio

quo iuvonili animo, dimissis finibus tuis, in alienis pratis ociosus et vagus inclinata iam die, interlegendis flosculis tempus teris Placet ignota tentare, ubi, saepe Viam non inveniens, aut vageris aut corruas placet illorum sequi vestigia, qui scientiam quasi mercimonium aliquod ante lares explicant, cum interim Vacua domus sit. Certe tutum est, ad id potius niti, ut sis aliquid plus quam videaris operosa semper et periculosa iactantia est. Adde quod, cum magnus Videri Voles, innumerabilia incident, quae te non modo eram ad me suram redigent, sed infra etiam contrahent Uni ingenio satis est, unius studii gloriam mereri. Qui muli rum titulis artium superbiunt, aut divini homines sunt, aut impudentes, aut insani. Quis uspiam aut Graec rum aut nostrorum id praesumpsisse memoratur' Novus mos, noVa temeritas gloriosas inscriptiones praeseserunt, propter quas, ut ait Plinius, vadimonium deseri

possit. At cum intraveris, Di Deaeque quam nihil in medio invenies. Tu igitur, ut iam tandem sileam, Siquid mihi credis, est tuis finibus contentus. Noli illos

SEARCH

MENU NAVIGATION