Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

hnitari, qui omnia pollicentur, nihil praestant, faciun que ut omnia contrectando atque, ut ait comicus, i telligondo, nihil intelligant Gr-um vetus et salutam proverbium est Quam quisque novi artem, in hae se

ea ereeat Vale.

PRANcIscUMPETRARC IOHANNI ANDRER BONONIENSI S. P. D. Severius idom agit quod in epistola superiori.

Sic est ut putabam libertas iram peperit, Veritas odium, admonitio fastidium. Sed quid agam 'Verba non redeunt. Blandior fuissem, si te blanditiis delectari crederem imo vero seVerior, et hunc ipsum affectum in viro sorti lamineum liberius arguissem. Nunc quoniam, ut video, amicitiae inunica libertas est, sorte consultius agerem si tacerem; sed id quoque permetuo. Est ubi silentium bilem movet L qua ergo ne rursus ostendam, sed tam breviter ut coactum noVeris. Primum ego te iudicem feci omnium quae dixi, aut dicam tu sententiam brevem sers, e rasse me in quibusdam, in multis, in omnibus Ga deo equidem, me potius errasse quam te, eo quod apparentior est omnis in luce deformitas, et error in sene desperatior. Sed tamen est aliquid quod amplius requiram. Ades ergo ad tribunal tuum provoco. Nullis assessoribus opus est solus sede in Hieronymum praeser Augustino Hoc sciebam; sed eam quam D

412쪽

2M DE REBUS FAMILIARIBUS

sors iudicii rationem, profiteor me non intelligere. Quid enim quaeso, sibi Vult quod ais non te illum propterea praetulisse quia sit maior, sed quia fructuosior Ecclesiae, quod in quodam opere tuo probasse in dicis disputatione longissima, quam vellem litteris inseruisses; sed profecto vel nuntio pepercisti, Vel epistolae. Quod tamen ad huiusce rei probationem praecipuum erat, addidisti hoc scilicet Augustini ipsius auctoritate concludi. Sed an ignoras quod in generali sermone persona loquentis excipitur Quid vero, inquis, si A gustini aperta consessio est, sibi Hieronymum praeserentis Quis non videt quid ad haec dici debeat' Hoc,

inquam, unum est, in quo illius sacratissimae animae testimonio non starem, cui insitum scio ut de aliis gloriose, de se autem humiliter et loquatur et sentiat.

Ego quidem fructuosi laboris palmam in Ecclesia Augustino dabam haud pertinaciter tamen, velut is qui

nec opinioni, nec sectae, nec homini usque adeo sum addictus, ut abire non possim, Veritate comperta. Hoc

apud Marcum Tullium, hoc apud ipsum patrem Augustinum didici, quod ipse apud eumdem Tullium ρdidicisse non negat. Nam apud Horatium Flaccum nul lius iurare in verba magistri, puer Valde didiceram. Quanti autem ista sint ipse non dissimulas, qui, hac d sensionis parto deserta, mox ad aliam Vadis, dicens, Omnibus excussis, omnino nihil esse quod te in hanc opinionem traxerit, nisi indignam quamdam et singularem erga Hieronymum ingratitudinem Italorum. Hoc est illud unicum patrocinium causae tuae: hoc est, inquam, illud mihi nulla ex parto intellectum nec intelligibile argumentum. Quaenam enim haec ingratitudo

413쪽

LIBER QUARTUS. - EPISTOLA xvI. 245

est Sumus, lateor, non erga sancto tantum, sed erga sanctorum dominum ingrati. Quaenam Hieronymo si gularior, quam caeteris querimoniae causa est' ut quaenam potius Italorum culpa, quam hominum Cum nec ipse Italus origine, et saepius in Oriente Versatus sit Versa te pater, hac illac ratio, ut arbitror, non erit sussiciens probare quod intendis, nisi sorte, qui rationis vice iungitur, instinctus animi tacitus, et pia magis quam examussim trutinata devotio. Verum ista praeterVehor tam sacra enim nomina disputatiunculis peccatoris obsolefieri a quodammodo profanari, sacrilegio simillimum reor. Itaque tacere iam de his consultius fuerit: nam pretiosarum rerum confricatio atque

collisio periculosa est. Ad Platonem a Ciceronem transeo; quos tu ob duas fabulas, morum doctrina et ut de altera Macrobius testatur tripartitae philosophiae integritate persectas, ac procul ab omni metrorum lege in m diis politicae ac rerum publicarum libris insertas, poetas sacere niteris. Frustra Macrobius idem ambos excusat adversus insultantes, non debere sabulam a philosopho confingi. Ego quidem gratulor, et hos et Aristotelem et Senecam et Varronem si fieri possit in agmine poetarum emere quod sorte non ineptius de horum qu libet, quam de Platon et Tullio dici posset. Nam et Aristoteles poeticam de poetis, et Varro satyrarum libros edidit Seneca autem, tragoedias quae apud poetas pr secto vel primum Vel primo proximum locum tenent. Sed cur quaeso, non et histriones secisti; quoniam aliquid forsan in vita ludicrum dixerunt aut secerunt' praesertim Tullius, cuius tam multa quae risum moVeant scripta sunt in Saturnalibus, cum et Tiro libertus eius

414쪽

246 DE REBUS FAMILIARIBUS

de patroni iocis librum scripserit. Cur non piscatores aut remiges aut tale aliquid, quia sorsan aut hami iactu, an remi tractu in solitudine positi animum relaxarunt Vis ne tu mihi castrensem morem scholis inferre, ut, sicut unum duellum Torquatos atque Corvinos secit, sic una oratio poetam faciat Perseverantia requiritur. Unus actus habitum non inducit. Haec hactenus. Nam de Ennio ac Statio in ultima epistola nulla mentio erat. Credo, annorum numerum in digitos reduxisti. Postremo ad illum longum atque continuum orationis tuae textum, ubi omnibus modis emcere studes ut iniusto monuisse videar, quod ingenio tuo nihil impervium sit,

nihil aliud dixerim, nisi quod bene tibi est, si hanc de

rebus tuis opinionem habes. Oh te tuo qualicumque iudicio solicem O utinam hanc me artem et docere possis et doceas, qua allia pre mihi de me noverim conflare iudicia. escio enim an melius sit interdum de

errore gaudere, quam semper do Veritate dolere. Ad id oro quod me velut iuratae militiae desertorem arguis, quoniam, cum maxime florere inciperem, studium

iuris Bononiamque dimiserim, expedita responsio est, quamvis tibi et civitatem illam et studium singulariter illastranti minime, ut arbitror, placitura. Quoniam itaque satis excogitavi, id totum silebo quo factum meum tueri soleo fuit enim haec mihi quaestio saepe cum multis, praecipue cum Oidrado Laudens iurisconsulto nostra aetate clarissimo. Hoc unum est quod salva concordia dici potest. Nihil contra naturam bene fit solitudinis amatorem illa me genuit, non sori. Denique Sic habeto, me aut nihil unquam provide lacisse, quod magis puto aut si quidquam, hoc in primis, non audeo

415쪽

LIBER QUARTUS. EPISTOLA XVII. 247dicere sapienter, sed feliciter actum est et quod Bononiam vidi, et quod non inhaesi. Vale.

II Kal. Septembr.

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. In victu cultuque corporis intemperantiam esse vitandam.

Delectari te lautitiis non miror paucorum haec domorum pestis olim hospita, nunc omnium iugis incola est nisi quarum paupertas limen obstruit. Qua in re non natura, paucis longe iucundius Victura quam nimiis, sed consuetudo multum, multoque magis peccat imitatio. Quis enim tam frenatae modestiae est, cuius non interdum oculos avertat vicini sumptus nitor ac gloria' Sed utile consilium est Plautini senis in Aulularia, pro re nitorem, et gloriam pro opia. Cuius si meminissent homines, et prosusis sumptibus et iniquis lucris cla deretur Via et multo tranquillius viveretur. Nunc caecitatem cupiditas invexit et Donum rationis fregit impetus Voluntatis. Tu autem, oro, quantum potes enitere, ut rationis propriae sectator, potius quam alienae libidinis aemulator appareas. Fuge exempla pestifera nimis malorum dociles animos habemus. Magister unus V luptatis magno in populo satis est. Cito luxuriae dat terga rugalitas, nisi cogitationum nostrarum aciem Milo invicta firmaverit, docens sequi Vera bona, lacata contemnere. Quid nunc vicini tui purpureum latus, atque intermicantes crebra iaspide digitulos miraris Phal

416쪽

248 DE REBUS FAMILIARIBUS

rata felicitas est exue hominem infelicissimum non negabis Latet sub auro calamitas, et quod extremum mali genus arbitror, invidiosus simul et miser est. Concludam aliter quam conclusit Plautus Epidichum suum hic, inquit, Hic is est homo qui libertatem malitia Invenit sua, imo vero hic malitia opes, potentiam et regum amicitias invenit, se suamque libertatem perdidit. Habeat sibi sine invidia multa illa, et vulgi iudicio permagna. Tu tuis bonis, eoque praecipue quod ille perdidit, elixa contentus Vivito. Vale. EpISTOLA XVm.

obscoenum amorem improbat.

Tibi quidem amicus, non moribus tuis sum. Quid autem de te mihi deque tota tua re familiari videatur, quoniam rogas, Verissime atque breVissime pro me Plautus absolvet, nonnisi singulis verbis ad singula. Primum non mihi placet amor tuus, animae PO dus infaustum obscoeno igne perureris. Quaero autem ex te ut Plautinus servus in Asinaria): Num lumus est haec mulier quam amplexaris 'Si cur quaesierim interroges; quia oculi tui semper lacrimantes sunt. Haec tibi mulierculis tuis hoc unum

417쪽

LIBER QUARTUS. EPISTOLA UL 249

quod in ea comoedia cui Curculio nomen est, legisse potes: Mulieres duas peiores esse quam unam. Servo autem illud eiusdem poetas in Epidicho: Nimis doctus illo ad malefaciendum. Hoc ex me addito nimis tu facilis ad credendum nimis pronus ad obsequendum. Haec amice, si salsa sunt,

dictum meum argue si Vera, mores tuo corrige. Vale.

FRANCIScUS PETRARCA AD IGNOTUM. Idem quod in epistola superiori.

Quod obiectum ab amico crimen non negas, facis ingenue Magnam emendationis vitae spem praesertis roris proprii Verecunda consessio. Quod autem de servo tuo taces, caute quidem quippe quem accusare non potes. At quod mulierculas tuas excusas, urbanitatis ineptas Vel caeci iudicii dixerim. Tu videris quid de illis sentiendum putes, quarum alteram Optimam, est ram tolerabilem dicis. Ego illud Plauti in Aulularia Vero propinquius reor: optimam Reminam nullam esse, alia licet alia peior sit. Vale.

418쪽

250 FRANCISCI PETRARCE

DE 'EBUM FAMILIARIBUS

FRANcISCUS PETRARC BARBATO SULMONENSI S. P. D. Deflet mortem Roberti Regis Siculi.

Quod verebar accidit; quod timebam patior. In dolorem metus, Vota in gemitum abiere. Non multo antequam praesagirem, deseruit nos inclytus ille rex noster cuius etsi matura aetas esset, tamen peracerba mors est. Et heu me miserum Barbate optime, quam vereor ne illa quoque praesagia confirmet eventus, quae mihi suggerit anxius, et malorum suorum semper nimis certus Vates animus meus. Ita me reginae iunioris novique regis adolescentia, ita me reginae alterius aetas ac propositum, ita me tandem territant aulicorum i genia et mores Mendax hic utinam sim propheta. Sed agnos duos multorum custodiae luporum creditos video, regnumque sine rege. Nam quid ego eum, qui ab alio regitur, regem dicam, multorumque saevitiae expositum' Itaque, si quo die Plato rebus humanis excessit, sol coelo cecidisse visus est; quid illo moriente Videatur, qui et Plato alter ingenio fuit, et regum nulli aut Sapientia secundus, aut gloria Cuius praeterea mors tam

419쪽

LIBER QUINTUS. - EPISTOLA I. 251

multis hinc inde periculis viam fecit Secunde haec omnipotens Deus, et solicitudinem meam iam magis quam necessariam rebus probet. At ut aliis cuncta supra spem Veniant, et metus iste supervacuus suerit; mihi tamen, amice, quis consulet Aut quis medebitur dolori meo Cui de caeter Vigilabo Cui quantulumcumque hoc ingenium aut studium 'nsecrabo Quis spes collapsas eriget' quis torpentem animum excit bit Duos ingonii duces habui utrumque mihi annus hic abstulit et de altero quidem nuper dum adhuc e

se in Italia, utrobique consortem fletus idoneum qua rens, nostro cum Laelio questus sum. De hoc hodieri cum queror, quererque dum Vixero et qui solari alios interdum soleo, nunc qua me ipsum ratione Vel or tione consoler non invenio. Hinc ergo consolandi do-

speratio, hinc flendi pudor, hinc ad utrumlibet stili dis- fidentia sed supra omnia illic te videndi spes silentium

iubet Parebo tecum propediem fleturus ex commodo. Haec interea tibi flens ad sontem Sorgia dictabam, notum procellarum animi mei portum, quo heri ad vesperam solus fugi, cum mane Rhodani ad ripam rumor moestissimus me invenisset. Vale.

IIII Kal. Iunii.

420쪽

252 DE REBUS FAMILIARIBUS

FRANcISCUS PETRARCA IOHANNI COLUMNAE CARDINALI S. P. D. Nunciat se Romam pervenisse et iam Neapolim properare: de acceptis beneficiis, deque uno praesertim maximas agit gratias.

Gratias ago cum pro aliis Inullis tum pro eo quod quotiens Romam peto, totiens uberrimo tuarum litterarum saVore praevenior Agnosco insidias amoris tui; neque enim ut homo, sed ut angelus excipior. Nihil impigrius est amante. Nunquam tam iugi aquilone sumvectus, ut imparatum aliquid offenderim mirarer magis, nisi tuis de me iudiciis assuevissem. Consuetudo enim longior et rerum miracula extenuat, et dolores lenit, et minuit Voluptates. Quis autem enumerare sus-ficiat quibus tu me per omnem Vitam honorificentissimis decretis honestaveris ' Quaenam illa ex aequo prope cum sis dominus, conVersationis comitas i Quaenam liberias hominis sub maioris arbitrio degentis lQuaenam secretorum participatio, quaenam praerogati- , quis honor, quanta dignatio Recordari dulce est, renarrare longissimum. Unum ex mille reseram, quod imo radicatum pectori et medullis inhaesisse miraberis. Meministi, dum gravi olim inter quosdam tuorum exorto odio ad arma perventum esset et tu iusta indignationo flammatus, ut pro tribunali sedens, familiam convoca ses, ac dicenda Veritatis iusiurandum omnibus detulisses, iurassetque etiam Agapitus, Lunensis episcopus, germanus tuus, atque ego iam dexteram porrigerem; tu in medio irarum impetu codicem evangelicum re-

SEARCH

MENU NAVIGATION