장음표시 사용
421쪽
LIBER QUINTUS. - EPISTOLA II. 253
traxisti, teque cunctis audientibus simplici meo verbo contentum esse dixisti Cuius ne aut poenituisse te, aut impraemeditata facti benignitas Videretur, cum saepe similes casus acciderint, iurantibus cunctis, nunquam me iurare es passus. Quid hoc iudicio tanti patris illustrius 'Quanti volunt aurum et gemmas aestiment avari, hoc aestimare non poterunt. Renovasti in me, pater omnium optime, Xenocratis philosophi antiquum decus, cuius in epistolis ad Atticum mentionem lacit Cicero qui cum testimonium dicturus, iurare secundum leges teneretur, ea sibi ab Atheniensibus spectatae fidei credentibusu missa necessitas fuit. Hoc, inquam, in me renovasti, nisi
quod illi matur aevi, id adolescenti mihi, quodque illi semel accidit, tu mihi perpetuum fecisti. Et putas me posse talium oblivisci Ingens erit historia, si similia
complecti velim nec tempus patitur, nec locus Magnanimi patris tui Vocem audio Extra muros urbis me, licet invitum, prosecuturus advenit Hodierno die apud Praeneste suum hospitabor ibi me clarissimus ex filio suus, ex fratre tuus nepos expectat. Vale.
FRANcIscvs PETRARCA IOHANNI C0LUMNAE ARDINALI S. P. D. Iter suum Neapolim usque describit, o illius aulae turpem foedamque exhibet imaginem.
Ut fidem frangerem, et tibi utile et mihi prope necessarium fuit Pollicitus me maritimo itinere prosecturum, non aliam ob causam nisi quia vulgo iam persua-
422쪽
sum est expeditius ac citius iri pelago, quam terris, navim conscenderam apud Nicaeam Vari, quae prima Italicarum urbium ab occasu est, et ad Monoeci portum coelo iam stellante perveneram Irasci tacitus coepi nam illic die postero inviti mansimus, Saepe nequidquam tentat abitu. Postridie ancipiti tempestate funem solvimus, et die toto iactati fluctibus ad Mauritii portum vix intempesta nocte pervenimus. Itaque castrum ingredi non fuit litoreum hospitium, nauticum cubile sortitus, coenam ut lames condiret, somnum ut lassitudini deberem; ibi indignari altius et ludos maris agnoscere. Quid multa Variis per noctem consiliis agitatis, ad auroram statui praeserre terrestrem duritiem aequoreae se
vituti. Itaque, samilia et impedimentis omnibus in navim mimpositis, ipse uno solo comitatus in litore substiti, et lavit sortuna consilio. Inter Ligusticos scopulos, casu nescio quo Teutoni equi venales aderant, impigri atque praevalidi, quibus ego raptim comparatis propositum iter egi. Neque tum prorsus navigationis astidio immunis. Est inter Pisanos ad praesens et Mediolani, minum bellum ingens, magis ut vides de animorum lascibus, bie quam de terrarum finibus se praebente materia Late enim confinia discreverat Apenninus, ut contemnatur antiquus Padi limes; sed superbia laenum nescit, et nullis terminis est contenta cupiditas. Dum recto tramite proficisci vellem, haud procul aventia
exercitus ambo constiterant Tyranno graviter urgente, contra Pisanis utronem suum summa vi tuentibus, coactus sum apud Ericem mari iterum me credere, et Comum, scopulum ingentem a colore nominatum, ac Rupem candidam, et Macrae ostia ac Lunam olim sa-
423쪽
LIBER QUINTUS. - EPISTOLA m. 255
mosam potentemque, nunc nudum et inane nomen,
praetervectus, nocte concubui apud ipsum utronem in Pisanorum castris expositus Per terras absque insigni impedimento reliquum vis feci. Non prosequor, ubi coenaVerim, atque cubuerim, quid qualibet in pari viderim, audierimve ad extrema festino. Per Pisas, licia ad laevam Florentia, Senas atque inde Perusium veni. Inde Tudertum, ubi a Claravallensibus tuis magno cum gaudio exceptus, per Narniam, ipsis ducibus, Romam ingredior quarto nonas Octobris; et iam bona pars
noctis erat. Ita me hoc tempore nocturnum viatorem sestinatio praeceps secit. Visum est tamen, magnanimum patrem tuum, priusquam me quieti traderem, invisere. Deus bone quae maiestas hominis quae vox, quae frons,
quae lacies, quis habitus, quae in illa aetate vis animi, quod corporis robur Iulium Caesarem aut Africanum
spectare mihi visus sum, nisi quia utroque multo iste longaevior, et tamen idem prorsus aspectu, qui ante septennium erat, dum eum Romae iterum dimisi, vel qui ante annos XII, dummum apud Menionem Rhodani priamum vidi Mirum et paene incredibile Vir unus, Roma senescente, non senescit Pauca ibi nam seminudum etiam in cubiculum euntem illum repereram de te tuisque rebus affectu patrio percontatus est. Caetera in diem posterum reiecimus. Illum diem a mane ad vesperam secum egi, cuius ne una quidem hora in silentio acta est. Sed de reliquis coram Mirum in modum exhilaratus est adventu meo, sperans ut aiebah, amicos Vestros per industriam meam finem carceris ac miseris reperturos quam senis spem salsam esse doleo. Ne enim te longius traham, Roma digressus, Neapolim veni Regi-
424쪽
nas adii, et reginarum consilio intersui. Pro pudori quale monstrum Auserat ab Italico coelo Deus genus hoc pestis. Putabam Christum apud Memphim et Babylonem eccamque contemni. Compatior tibi, mea nobilis Parthenope Vere tu harum quaelibet acta es. Nulla pietas, nulla veritas, nulla fides Horrendum tripes animal, nudis pedibus, operto capite, paupertate superbum, marcidum delitiis Vidi Homunculum vulsum ac rubicundum, obesis clunibus, inopi vix pallio contectum, et bonam corporis partem de industria retegentem, atque in hoc habitu non solum tuos sed Romani quoque Pontificis affatus, Velut ex alta sanctitatis suae specula, insolentissime contemnentem. Nec miratus sum: radicatam in auro superbiam secum fert. Multum enim, ut omnium fama est, arca eius et toga dissentiunt. Ac ne sacrum nomen ignores, Robertus dicitur. In illius Roberti serenissimi nuper regis locum, quod unum decus aetatis nostrae suerat, aeternum dedecus Robertus iste surrexit. Iam minus incredibile putabo e sepulti hominis medulla nasci posse serpentem quoniam a sepulchro regi aspis haec surda prosiluit Oh superum pudor Quisnam solium tuum invasit, regum optime' Sed haec fortuna fides est res humanas vertit pariter et evertit. Non fuit satis mundo solem abstulisse, nisi atras insuper tenebras attulisset, et erepto rege unico, non alter qualibet virtute inferior succederet, sed haec atrox et immitis bellua. Siccine nos aspicis, astrorum rector'Hic tanto regi successor idoneus Hic, post Dionysios Agathoclemque et Phalaridem, cunctis obscoenior, et clam
licet, immanior, lato debitus restabat aulae Siculae ut Macrobii verbo utar inclementissimus incubator Qui
425쪽
LIBER QUINTUS. - EPISTOLA III. 25
miro genere tyrannidis non diadema, non purpuram, non arma sed squalidum palliastrum induit, eoque non totus, ut dixi, sed dimidius obvolutus, nec tam senio curvus quam hypocrisi, nec tam eloquio laetus quam si lentio, et gravi supercilio per regias aulas discurrit, et bacillo innixus humiliores proterit, iustitiam calcat,
quidquid divini aut humani iuris est polluit qui, quasi novus Tiphys alterque Palinurus, fluitantis cymbae clavum regit, cito si quid mihi credis ingenti naufragio
periturae. Multi enim sunt tales, et sere omnes, praeter unum Cavallicensis Ecclesiae praesulem, Philippum, qui solus pro deserta iustitia partes facit. Sed quid faciat agnus unicus in tanto luporum agmine Quid saciat, nisi quamprimum fugiat, si possit, et ovile suum repetat quod ipsum meditari arbitror, sed miseratione regni labentis, et ultimae obsecrationis regiae memoria, ceu geminis compedibus detinetur. Interim quantum in malesuada aulicorum acie sana Vox unius audiri potest, Dei et hominum implorans fidem, obstrepit iniquissimis consiliis, et auctoritate sua retundit multorum impudentiam, eludens sapientia fortunam, et humeros proprios submittens publicae ruinae, quam differre poterit, mutare non poterit. Atque utinam non et eum pariter involvat. Adeo enim inclinata res est, ut iam do humanis auxiliis nihil sperem, praesertim Roberto superstite, qui tum perfidiae principatu, tum novitate
habitus, primum inter monstra curiae promeruit et nomen et locum. Tu vero reprehensione non carebis,
nisi de singulis, quae aliis secretioribus ad te litteris latius scripsi, Romanum Pontificem certiorem seceris. Unum illi mois verbis in fine dicito siquidem reveren
426쪽
tius, ut opinor, accepisset exhortationes Apostolicae se
dis Saracena Susis sic aut Damascus, quam Christiana apolis quod nisi sanctitatis Veneratio prohiberet, adderem Ciceronianum illud iure quidem plectimur. si
enim multorum impunita scelera tulissemus, nunquam ad unum tanta licentia pervenisset. Verum ego dum verborum spumis indignantem stomachum releVare studeo, vereor ne tibi quoque bilem moverim quae si nulli rei profutura est, et praeter indignari, nil reliquum nobis, hinc illorum temeritas, hinc patientia Vestra secit quid iuvat indignitatem rerum sequare Velle sermonibus, quod nec Cicero ipse possit nec Demosth nes; et, si sorte successerit, auctori suo tantum damn sum sit ingenium, quo scribenti potius animi tranquillitas, quam scelerum impunitas sontibus auferatur Itaque finem verbis imponere consilium est. Ter, nisi fallor, aut quater ipsum carceris limen ingressus Capuanae castrum dicitud amicos tuos vidi, nil nisi de te sperantes quoniam iustitiam sibi suam, in qua summum praesidium esse debuerat, damnosam hactenus experti sunt; et profecto periculosissimum est, sub iniusto iudice iustam causam fovere Accedit quod nullus misero capitalior hostis est, quam qui fortunae suae spoliis su
perbus incedit; siquidem de medio tolli cupit, cui quandoque repetendae rationis esse possit occasio. Ita semper avaritiae vicina crudelitas, observatumque est, unde insignis patrimonii iactura provenerit, inde quoque Vitae periculum provenire. Dura sors hominis, cui nec tuto pauperem esse, nec divitem denuo fieri limi Id si ulli unquam, amicis modo tuis accidit. De captivorum enim Praeda nemo non partem rapuit. Quando autem alienae
427쪽
libortati aut saluti favebunt rapacissimi praedones, quae cum propria paupertate coniuncta esse videatur ' Itaque nihil habuisse securius. Sed ita se res habet damnis gravibus acres inimicitias quaesiere. Vidi eos in compedibus. O rem indignam instabilem ac praecipitem fortunae rotam Caeterum, ut nihil illa captivitato deso mius, sic captivorum animis nihil excelsius Salvo te, spem optimam rerum suarum habent; ego quod sperem nihil habeo, nisi aliqua vis maior intervenerit. Si enim consilii clementiam expectant, mictum est; qu lore carceris consumentur. Regina senior, coniux olim regia, nunc miserrima viduarum, miseretur, ut dicit, nihil amplius se posse confirmans Cleopatra cum Pt lemaeo suo misereri possent, si Photinus Achillasque permitterent. Ego haec Video quo animo, ne dici quidem opus est. Sed quid agam patiendum est, et quamvis
responsi certus, responsum tamen etiam nunc iussus expecto. Ble.
FRANCIScsMPETRARCA IOHANNI COLUMNE CARDINALI S. P. D. Se per vicinia capolis voluptatis caussa cum amicis excurrisse. Demaria Puteolana viragine insigni.
Μos mihi tuus olim notus nil ignorare potes aequo animo ita generosum spiritum inexplebilis noscendi cupiditas exagitat. Gessi voluntati tuae morem quotiens Arcton aut occasum circumire fortuna me Voluit mea. Nunc mihi diversum iter peragenti mens eadem est,
428쪽
idem parendi propositum. Atque adventus quidem mei Summam, Viarumque casus, et quae deinceps in captivorum tuorum negotiis apud Neapolim gesta sunt, quaeve in reliquum spes supersit, audisti. Audi nunc reliqua, quibus ut irarum nihil, sic delectationis plusculuminerit. Siquidem expectationis inutilis ac diuturnae taedio affectus, Garganum montem Brundusiique portum, atque illum omnem superi maris tractum lustrare decreveram, non magis illa videndi, quam ista linquendi desiderio quod tamen, Regina seniore dissuadente, compescui, et longioris peregrinationis impetum ad pro ximiora certe et mirabiliora converti. Quod si orto hinc digresso et illa invisere anni tempus non negaV rit, laborem ipse meum sola r quod, quamvis pro quibus veneram nihil fecerim, multa anaen, quae non
putabam, viderim. Sed de illius ingenti sere totius Italiae ambitu ad te rediens, ita non deserente, coram loquar. Visa hactenus, quoniam hac citius via in notitiam tuam Ventura sunt, scriptis perserenda commisi. Baias ego, clarissimis Viris Iohanne Barili, et Barbato meo comitantibus, vidi. Nulla mihi laetior dies et amicorum comitatu et varietate rerum illustrium, et vicinia multorum tristium dierum. Vidimus illum hibernis mensibus peramoenum sinum, quem sol aestivus, nisi sallor, infestat. Nihil enim praeter opinionem habeo nunquam me hic aestas reperit. Tertius annus est ex quo huc primum, saeviente aquilone, hyeme media delatus sum quo praesertim tempore iter aequoreum semitus magna est. Itaque de multis, quae optabam, nihil comi nus spectare licuit. Caeterum brevissimo rerum gustu tunc incensum animum, et iam ante ab adolescentia
429쪽
LIBER QUINTUS. - EPISTOLA V. 261
calentem, hodie demum voti compotem feci. Vidi loca a Virgilio, et, quod maxime mireris, ab Homero mulium ante descripta. Vir Graius antiquissimus atque doctissimus, et nulli secundus ingenio, insignem et qualem res exigebat locum nusquam inveniens, ab Italia mutuatus est. Vidi Averni et Lucrini lacus, Acherontis quoque Stagnantes aquas, piscinam infelicis nati saevitia Augustae; Caii Caligulae superbum olim, nunc obrutum undis, iter et Iulii Caesaris iniectum pelago renum.
Vidi Sybillae patriam ac domum, et horrificum illud specus stultis irremeabile, doctioribus inaccessum. Vidi Falernum montem famos palmite conspicuum, et hic aridam tellurem morbis salutare sumum perpetuo exhalantem, illic cinerum globos, et serVentes scatebras, aheni instar undantis, consus murmure eructantem.
Vidi rupes undique liquorem saluberrimum stillantes, et cunctis olim morborum generibus omniparentis naturae munere adhibita, post medicorum invidia ut memorant , consus balnea Ad quae tamen nunc etiam finitimis urbibus ingens omnis sexus aetatisque concursus est. Vidi non cryptam modo quae Neapolitana dicitur, cuius ad Lucilium scribens meminit Annaeus Seneca; sed passim perforatos montes atque suspensos testudinibus marmoreis eximio candore fulgentibus, et insculptas imagines, quis latex cui corporis parti sa-Veat, manu apposita designantes. In stuporem me non magis acies locorum, quam labor artificum coegit. Iam
minus miror Romana moenia Romanas arces, Romana
palatia, quando tam procul a patria quamVis excellentibus viris ubique sit patria Romanorum ducum similis cura protenditur, quibus ultra centesimum lapidem
430쪽
esse, quasi suburbanae suerant hibernae deliciae. Estivas enim Tibur praestabat et Fucinus et frondentes Apennini valles et Cimini eum monte laevi ut ait a-ro et aprici Umbriae recessus, et umbrosi colles Tusculi et ex re dictum Algidum, et vivi sontes et lucida
flumina hibernas, Antium Anxur, Formiae, Caieta, Neapolis. Nulla tamen amoenior, nulla frequentior, quam Baiarum statio quod et scriptorum illius aevi fides, et ingentes murorum reliquiae testantur. Et si non sim nescius suisse magis hoc humanae voluptati, quam Romanae severitati dignum domicilium. Ideoque et Marius natura Vir asperior, et Pompeius et Caesar humanis moribus altiores, in montibus aedificasse laudantur, unde, quod decuit, non immersi, sed subducti effeminantibus animos munditiis, nauticum strepitum et Baianas ex alto despicerent voluptates Scipio autem Africanus Vir incomparabilis, et cui in Virtute omnia,
nullum cum Voluptate commercium, consilio reliquae vitae simillimo, non tam ex alto despicere, quam pro sus non aspicere decrevit hunc locum suis artibus ad--rSum. Extra prospectum igitur secessit, et Literni,
quam Baiis habitare maluit quam villulam hinc non abesse scio, nilque avidius spectassem, si quo duce in loca tanto habitatore nobilia penetrare potuissem. Cum multa sane mirabilia Deus ille secerit, qui facit mirabilia magna solus, nihil tamen homine mirabilius in terris secit. Super omnia ergo, quae vel iste dies mihi ostendit, vel tibi haec ostendet epistola, Puteolanae mulieris animi ac corporis insigne robur fuerit Mariam Vocant. Singulare illi servatae virginitatis decus iugis