Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

est, ut iam dignitatis ac libertatis nomen habeat licen ita delinquendi. Sed de his hactenus : nam et tragicum opus est, et multa super his inter obstinatos cives iam perdidi. Minime Vero mirabere amicos tuos tanto avaritiae praemio proposito in ea urbe Vinctos esse, in qua hominem innoxium occidere, ludus est. Quam licet unamox omnibus Virgilius dulcem Vocat, non inique tamen, ut nunc est, Bistonia notasset infamia. Heu fuge crudeles terras, suge litus avarum lEgo quidem et de hac, pater, dictum illud accipiam: et nisi aliud audieris, ante triduum, vel insectis rebus, effugisse me credito in Cisalpinam primum Galliam, inde in Transalpinam, et ad te, qui omne tempus, omne mihi, praeter aequoreum, delectabile iter facis. Vale.

Νeapoli, at Decembribus.

FRANCIScs PETRARCA IOHANNI ANDREAE F. BoN0NIENSI S. P. D. Quae somniis fides habenda sit, et de duobus, quibus unius amici obitus, alterius restituta valetudo sibi praevisa est.

Nocturno te somnio permotum scribis, usque adeo, ut, nisi quia quod somniasti ex illorum genere est, quae amplius quam semel fieri nequeunt, et vigilantem te vidisse crediturus sueris, quod dormiens Videras, et secundo cernere quod vigilans Vidisti. Itaque confestim Subsequens eventus, ut memoras, minime iterabilis rei docuit somnium fuisse quod prius videras, et an alia

quid mihi tale contigerit in vita, quidve de ista hac

442쪽

27, DE RERU FAMILIARIBUS

re sentiam, quid docti homines censeant, quaeris. Magnus sermonum campus, magna disputandi materia est praesertim quia quaestio haec non inter litteratos tantum ut pleraeque), sed in vulgus excutitur, et cuiaque per se grabatuli sui argumenta suppeditant, ut in tanto disceptantum strepitu verum invenire dissicile sit. Neque enim Vulgus modo, sed docti quoquo dissentiunt; quorum omnium sententias nosti nisi quia de industria me ad scribendum elicis. Habes Macrobii commentum in reipublicae librum sextum, ubi de somniis

clara et brevi distinctione disseruit. Habes do his othorum adiacentiis Aristotelicum volumen habes demum ciceroniana Divinationis libros ibi quid aliis, quid sibi videatur invenies. Quid me iubes replicare notissima'

Sane, post veterum auctoritatem, Opinionem meam audire velle curiosum est quippe curiosa est Omnis amicitia. Si quid ver momenti repositum apud te in iudicio meo est, et quid mihi etiam placeat ad rem e tinere arbitraris, cum in multis tum in hoc Ciceroni

me assentior, minime quidem pertinaciter, sed paratus cum eodem mutare sententiam, si quid certius assulserit, assirmandi superbiam temeritatemque declinans. Id ipso mihi de Academiae sua sontibus consilium praebet. Haec summa est. Si quid de hac re verbosius agentem audire Volueris, est in manibus liber mem randarum rerum, qui si unquam in publicum exierit, prima operis pars de his latius tecum aget. Alienis autem exemplis, quae ibi multa collegi, duo hic mihi ipsi quoniam id postulas per quietem visa, subiiciam. Αlterum laeti, alterum moesti, sed utrumque certissimi BVentus. Utriusque testes vivunt, qui ex me haec inter

443쪽

somnium et somnii exitum audiere. Sic enim et tibi satisfiet, et dulce mihi fiet amborum recordari. Amicus mihi primis sub annis fuerat, quo nihil carius aetas illa vel a fortuna vel a natura datum habuit. Hic repente gravi pressus aegritudine, nec medicis suae nec mihi meae vitae spem reliquerat. Quod unum supererat genus solatii, lugebam, et per diem ac noctem lugenti semper mihi supererant lacrimae. Oct quadam usque sub auroram pervigil somnum tristem satigatis tandem illis excepi. Imago mox illius adsuit, cuius ad conspectum horrendos edens gemitus, socio exciVi, qui, sicut post ex eis didici, ut dormientem me Viderunt, et gravi aliquo somnio implicitum cogitarunt, longas tamen vigilias miserati, turbidam me, quam nullam, quietem suscipere maluerunt. Eger autem amicus ad me accedere lacrimasque meas leniter abstergere videbatur, et orare ut dolori, quem ex salsa causa suscepissem, finem sacerem. Cumque ego dictum refellere, et multa adversus ortunam meam dicere pararem, interrumpentem querelas meas audire illum videbar, et

dicentem . Tace quidquid dicturus es, scio. Sed enii adest, qui colloquium hoc nostrum dirimat. Illi, oro

te, salutis meae spem restitue et sic habeto, me nev quaquam ex morbo periturum esse, nisi deserar.

Haec inter impulsum cubiculi hostium strepuit, quo S nitu et imago pariter et somnus evanuit. Respicio, etiam albescente aurora, unus ex medicis amicior ambobus, qui de illo desperans, omne studium ad me solandum sanandumque converterat, ante lectulum meum stabat Aggredior carissimum et indulgentissimum mihi virum multis obsecrationibus, ut ad amicum meum

444쪽

276 DE REBΠS FAMILIARIBUS

pergeret, neve aliquid desperaret, in homine praesertim tam iuvene, dum ullae spiritus reliquiae superessent. Ille autem subtristis inanem et importunam solicitudinem admirari curandi, non suscitandi, scientiam se prO- sessum dicere: hoc est medicum esse, non Deum. Ego contra nocturnis adhuc lacrimis madens, quid corpore sobrio, licet curis ebrius, vidissem, exposui affusus opem rebus amictis petii. Quid multa Luctantem impuli ivit, et mox reversus, nescio quid spei melioris attulit. Inde certatim, qui deseruerant, Omne rediere. Sic amicus meus ex ipsa mihi morte restituitur. Et quamquam dulcedine captus, in rebus propriis sim longior, tamen quod sequitur non silebo. Iacobus de Columna hic iunior non nostra tantum aetate vir clarissimus, sed eo ingenio praeditus ruit, ut sacile, quibusvis saeculis, in altum fuisset evasurus. Huic ego, dum vixit, satis familiariter carus sui. Verum hanc unam asperi ris ortunae levitatem experior Perraro Supremis me doloribus meis interesse sustinuit de longinquo cuit, et Vulnerasse aures contenta, pepercit oculis Multa

de illo viro dici possent, quae praetereo quoniam et a proposito longe sunt, et de moribus quidem eius nil tu novum audire potes, qui e cunctis episcopis hunc unum tibi colendum venerandumque delegeras Florenti aetate, generosissimi adolescentis eximiam indolem, ingeniorum solertissimus agricola, de flore ructum cogiatans, ovisti. Virtutem mox virilis animi optime cognitam amasti tandem debitos honores dignitati a s cerdotio detulisti. Postremo, de procursu tantarum rerum, et e mediis vitae laboribus, quamvis ad meliora, translatum, tamen, humanitatis affectu, piis lacrimis pro-

445쪽

LIBER QUINTUS. AEPISTOLA VII. 277

Secutus es, dignitate patrem, aetate filium, samiliaritato germanum. Sed ad rem redeo. Perosus ille igitur vitae mortalis strepitum, verendum genitorem et ratres ac patriam sugerat, seque, praesul egregius sedem Suam repetens, in Vasconiae recessibus abdiderat. Illic cum reliquas ubique magnifice, tum partem Vitae extremam, velut instantis praesagus termini prorsus episcopaliter ac devotissime transegit. Ego autem non pam terrarum spatio distractus, in Cisalpina Gallia, et hoc ipso in

hortulo unde tibi haec scribo, dulci tunc ocio fruebar. Pertulerat ad me fama quosdam aegritudinis suae rumusculos, sed ita ut inter spem et metum fluctuans, certiores assidue nuntios expectarem Horresco nunc

etiam memorans; locus ipse sub oculis est enim, ubi eum nocte per quietem vidi. Incomitatus erat, et hunc ipsum horti rivulum transibat Obviam serebar admirans, et de multis interrogans, unde, quo pergeret, quid tam propere, quid tam solus incederet. Ille nihil adis liqua sed ut erat in sermone iucundissimus, subridens u eministi, aiebat, olim dum trans Garumnam mecum degeres, ut molestae tibi Pyrenaeae tempestates erant' Illis ego nunc satigatus, et irrediturus abiens, Romam peto. Haec dicens, iam loci extremiis sestinabundus

attigerat contra ego ut ducere instabam. Ille me S mel et iterum manu opposita suaviter repulso clandem alio et oris habitu et vocis sono . Desine, ait nolo te nunc comitem. Figo oculos, atque exangui pallore mortuum agnosco et metu moestitiaque tactus, exclam ita, ut eo ipso momento temporis experrectus, a centus ultimi mei clamoris audierim Diem signo, rem omnem et amicis praesentibus narro, et absentibus

446쪽

scribo. Post vigesimum quintum diem nuntius ad me mortis allatus est. Collatis temporibus, eo ipso die quo vita decesserat, sic mihi illum apparuisse comperio. R liquiae eius quod nec sciebam nec suspicabar quidem)Romam anno demum tertio reportatae sunt Spiritus enim, ut spero et cupio, coelo redditus triumphat. Sed iam satis somniatum est expergiscamur. Hoc addito: neque quia mihi anxio vel dominum vel amicum somnus obtulit, neque quia hic obiit, ille revixit, caeterum in utroque vel quod optabam vel quod horrebam cernere Visus sum, et cum visis meis fortuna coincidit, idcirco somniis fidem habeo, non magis quam Cicero ipse, propter unius sui somnii ortuitam Veritatem, muli rum ambagibus implicatur. Vale.

nANCISCUS PETRARCA IOHANNI ANDREAE F. BONONIENSI S. P. D. De adolescente laedi amoris illecebris capto.

De adolescento tuo quid mihi videatur et quid

sperem Amore noxio, et, quod peius est, turpi, alque omnino malis retibus captus est. Subirasci interdum potest, imo vero saepe cogitur haec natura amoris, haec amantium vita est. Irascuntur et litigant, et Dequens bellum crebra pace concludunt; et vix momento temporis unus propositi tenor manet. Nulla quidem, ex omnibus vitae dissicultatibus inconstantia et fluctuatione vehementior est. Itaque rarissime laetos, saepe meeSisS,

447쪽

Semper Varios, uniformes nunquam Videas. Illum tu modo iseliciis acriter insensum scribis. Credo quin aliter esse non posse, certe scio. Quis enim tam obstinate miser est, ut non interdum oculos aperiat, miseriasque

suas, dum videt, oderit Sed tecum in eo quod sequitur non sentio. Tu enim spem optimam hinc elicis, posse eum a Vinculis resilire Ego, ut est aetas hominis Dque animus, nisi praesentissimo Dei auxilio, intricatum iri magis magisque illum reor. Illaqueatae Volucris mos est, ut exagitando sese arctius implicet Melius sperarem, si non odio amorem ac litigio, sed oblivione ac fialentio, finiret. Illud sanae mentis, hoc laesi amoris integratio est. Timeo illud erentii in Indria Amantium irae amoris redintegratio est. Time illud Senecae ad L cilium Nini saeuius Ner eseu quam amor. Timeo imgilianum illud: Improbe amor, quid non mortalia pectora

cogis Timeo quidquid quarto die Cicero de hac re in

seulano suo disputat. Ad postremum timeo cunctorum hac in parte concordium philosophorum poetarumque Sententias Verum super omnia lenonum ac meretricum nefarias artes, et inenodabiles laqueos pavesco Horreo strenum blanditias, et viscum tenacissimae Voluptatis. Importuosam hanc ipsam horreo, quam is nunc naVigat, Charybdim multorum naufragiis infamem. Denique nihil est quod rebus sic euntibus, non timeam. Nam quod ille nunc Vel atrociter minatur, Vel iratus secum cogitat Egone ulum, in illum, quos me, quos non, et quae sequuntur in hanc sententiam similia haec omnia una

mehercle salsa lacrimula ut Terentius idem ait , quam

oculos terendo misere Vix vi expresserit, restinguet, et se ultro accusabit, et dabit ei ultro supplicium Μa-

448쪽

280 DE REBΠS FAMILIARIBUS

gno licet clamore desaeviat, seque tumultuose in libertatem asserat, ego, si iudex sim, secundum murmur anic lae in servitutem asserentis, vindicias da . Cur, quaeso 'Quia novi quam sit illud murmur hoc clamore potentius, quantumis artes artibus antecellant. Nulla rerum

paritas, nulla proportio est. Inde ferrum, hinc lutum: inde ignis, hinc stipula inde fingendi celeritas, hinc facilitas credendi inde unci innumerabiles, hinc totidem ansae sunt. Nosti omnia, et quamquam ab his te curis aetas abstraxerit, nil tibi tamen ignotum loquor Parum ne his fidere Plautina tibi videtur anus in Isinaria' Quae tumidum et minacem adolescentem sic alloquitur:

Fixus est hic apud nos animus tuus clavo cupidinis: Remigio veloque quantum poteris estina et fuge; quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum reseret.

Secura erat valde mulier Venefica, quae talibus ad lescentium successibus plenam vitam experiendo didicerat. Ad haec ego tibi nunc nihil adiecerim, nisi hoc unum ut cogites lapsu temporis ruere quidem urbes, regna transferri, variari habitus, innovari leges quae Vero naturaliter sunt, non mutari, et animos hominum et animorum morbos prope omnes eosdem esse, qui fuerint dum Plautus ista fingebat. Quod ab hoc sane crebro iactari solitum ais, arsisse se quidem, Sed -- plius non ardere, si id passim praedicat, signum in hoc morbo mortiferum est. Scitus est Nasonis Versiculus,

Qui nimium multis Cnon amo a dicit, amat.

Non verbis, sed operibns credo hisque non statim, sed si pertinaciter institerit contraria vita maculas vitae

449쪽

superioris eluere. Vetustam aegritudinem repens media cina non adiuvat. Quod longo usu didicimus, longa desuetudine dediscendum est. Habes de adolescente tuo praesagium meum, quod utinam salsum suisse resta ceat et certe potens est Excelsi dextera, mutatione illa Davidica, dicto citius ab uno miseriarium fundo misericorditer attollere; sed id rarissimum, et paucissimorum

hominum, scito esse Vale. III Idus Maias.

FRANCISCUS PETRARCA IOHANNI ANDREAE F. BONONIENSI S. P. D. De sene libidinoso.

Dissimilem primae sed iustiorem satyrae materiam affers luxuriosum ac lascivum senem. Ut enim declamator ille ait, adolescens Haruriosus peceat, meo tuo in sua insanit. Ac profecto sic est, ut ait Plautus delia ramus interdum senes imo Vero non interdum, sed saepissime. Hoc illa iam tum aetate coeptum erat; nunc autem reptamus insantes, ludimus pueri, adolescentes insanimus, conflictamus viri, deliramus senes. Ita nullam Vitae partem perdimus; sed omne aevum variis

quidem errorum gradibus, imo stultitiae tenore trad cimus. Nescio quid dicam, nisi tantis in tenebris alia quid aetherea lucis affulserit Parum absum ab antiquorum sententia, ut non nasci optimum fuerit; proximum, quamprimum mori. Omnium tamen huiuscemodi senum excusatio una est, imbecillitas aetatis solatio egentis,

450쪽

282 DE REBUS FAMILIARIBUS

et iam usu publim perinissa licentia. Sic in Asinaria petulantissimum senem suum idem Plautus excusat his verbis:

Hic senex si quid clam uxore suo animo secit volup, Neque novum neque mirum secit, nec secus quam alii solent. Nec quisque est tam ingenio duro, nec tam firmo pectore, Quin, ubi quidquam occasionis sit, sibi faciat bene.

Haec ille dixit haec omnes dicimus, sive adolescentes, quibus luxuriari gloria est; sive viri, quibus consuetudo est; sive senes, quibus iam Veniale peccatum est. Quem tu invenies senem qui, si qua lacultas adsuerit, teste Submoto, non statim oblitus virium, iuveniliter ruat in Venerem ipse sibi blandiens, quasi quidquid delectat aut mulcet, et prosit et deceat, et quasi senectutis unicum solamen sit luxuria, quae potius senectutis opprobrium ac ruina est Tu er Senem nostrum ora, ut inducat in animum attendere quid agat, quo progrediatur, quamque MVerso tempore; quam indecora, quamque ambigua et intempestiva Venus sua sit Pudor forsan ac metus ossicient, quod ratio iam pridem ac satietas debuissent. Sin pergit, unum hoc illi meis e bis dicito brevi vel invitus desinet. Siquidem iuvenilis luxuria senectuti proxima senilis autem sepulchro contigua est. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION