Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

se famelicam et egenam sentit Neque sallitur Verissimum enim est poeticum illud, semper avam esset. Nam si avarus est, cupit quod ipsum vitii nomen indicat. Sane quod ait Seneca Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Et hoc inde concluditur, quod non paucitas rerum inopem facit, cum paucis natura contenta sit, cui qui rite satisfecerit dives est, et nihil ei deest sed cupiditas inexpleta, quae iudicat sibi tantum deesse, quantum cupit. Cupit autem omnia, et optando supervacua secit necessaria. Ita egestatem minimam, cuique perfacile succurri poterat, irremedia bilem atque immensam secit. Rursus enim et illud est verum quod philosophis placet avaro iam quod habet deesse, quam quod non habet. Nisi quod mihi quidem magis videtur avaro deesse quod habet, quam quod non habet. Ex illo enim nil praeter solioitudinem e petuam, et vero metus ex hoc nonnunquam breve salsum gaudium capit, dum sibi arridet, et optatum bonum spe saliente praeoccupat. Ita nonnunquam satiatur Sera quadam, ut aiunt, et inhumana dulcedine Avaritia vero nunquam. Nam et successibus inardescit, et satyricum illud verum est:

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit,

et minus hunc optat qui non habet. Cuius rei causam unam nam plures excogitari queunt, in epistola quadam ponit Annaeus Seneca Neminem, inquit, pecunia diuitem facit imo ontra nulli non maiorem sui up dinem ineussu et sequitur quaeris quo si rei huius au sa Plus ineipit habere posse, qui plus habet. Venio ad reliquas pestes. Et eius quidem quam aeeidiam nostri

472쪽

V an eadem ratio est quae invidiae suit. Gula autem ac libido saepe suis fruuntur deliciis, quibus exultant, et gaudia fugitiva percipiunt Avaritia nulla re ruitur, nisi curis avarissimis. Dum enim quaerendis inhiat, et illa non habet, et quaesita non videt, nisi ad supplicium hinc trepida, inde sollicita. Quae cum ita sint, iure avaritia sororum omnium pestilentissima dici potest, quam

radicem malorum omnium Vocat Apostolus. Nec sum

nescius te mirari quid hodie tecum hac, ut aiunt, importuna philosophia praeter solitum uti velim. Ego autem non te magis, quam mortales sere Omnes, et praecipue tuum genus alloquor, inter quo maXime et solium posuisse et vexillum fixisse victrix mihi videtur et imperiosa cupiditas. Quod eo indignantius miror,

quo minor vobis cupidinum causa est. Cui enim hos auri cumulos acervatis Legitima quidem vobis negata posteritas; vos parcus et exiguus cultus decet. Reliqua pauperum Christi sunt, quos raudare, praedarique non timetis, domino illorum spectante desuper, et minitante vindictam; et nescitis cui Vestrum crimen utile sit suturum, quod vobis interim laboriosum pestiferumque et unestum est. Multi se propter filios excusant, et viti animi velum pietatis obtenditur. Sic leaena, sic tigris fit, enixa ferocior et animalia mansueta novae pr lis amor exasperat. Vobis excusatio nulla, Velamen vitii nullum est. Ante totius orbis oculos nudi estis, digitoque monstramini populorum omnium cum exprobratione mordaci. Ecce Virtutis, inquiunt, praecones, qui cum de vita aeterna deque animi libertate multa magnifice loquantur, sine causa tamen et temporalibus addicti, et avaritia servi sunt. Re enim vera, etsi de

473쪽

LIBER SEXTUS. - EPISTOLA Q. 305

omnibus dicat, nonne de vobis tantum sensisse videtur David ubi ait, Universa vanitas omnis homo vivens Verumtamen in imrigine pertransit homo, sed et frustra onturbatur. Et ut rabiem pontificalis avaritiae tot post saeculis suturam notaret expressius, Thesaurizat, inquit, et ignorat cui congregabit ea. Haec utique Vobis ante alios, avari Pontifices, dicta sunt Parentes quidem thesaurigantes filiis et legimus et videmus quamvis Saepe fortuna paternis Votis obstante, quod aliis partum erat, ad alios devolvatur Parentum tamen intentio nota

est Vestra intentio quaenam, quaeso Quid agitis' Cui thesaurigatis nisi diabolo et angelis eius, qui solicite

Vos observant, numerant dies, et hereditatem Vestram avidissime praestolantur, gratissima tropaea Vestris inscripta nominibus in limine Tartari de manubiis spoliatorum pauperum erecturi Sed admirans percontabere, cur hodie potius ista, quam alias an Vel hactenus nos non Varos, vel avaritiam vitium non fuisse; vel te nunc primum oculos aperuisse crediderim, qui

prius ista non videris Respondebo admirationi tuae:

Et sciebam os avaros, et avaritiam vitium esse nemo usquam est qui nesciat et in utrumque non nunc prumum oculos aperio. Sed sorte cum nudius tertius --nissem ad te, altaria tua, imo vero altaria Domini Virtutum, argento atque auro et gemmis onusta conspexi, atque insanis fulgoribus percussus obstupui et dixi mecum ecce nova avaritiae arma, novum pereundi genus Avaritia nobis nostra non incit, nisi avarum

quoque Christum lacimus, et

divos ipsumque Vocamus In partem praedamque IoVem,

474쪽

306 DE REBUS FAMlLIARIBUS

ut Virgilius ait. Vos quidem divitias male partas iustificasse videmini, si praedae rapinarumque Vestrarum pauperem Christum cogitis esse participem, et auro obsidetis invitum M hic placandi numinis modus Annon legistis apud Senecam Deo tunc propitios suisse cum clites suerunι' Atqui Deos nunquam propitios

suisse, nec esse potuisse, certum est. Quomodo enim pr

pitius aliis esse potest, qui miserrimus est sibi Placet igitur non haec Senecae sententia, sed verba, quae kliciori materiae licet inserere. Profecto Christus semper propitius humano generi, sed tunc praesentior suit cum fictilis suit. Nunc aureus atque gemmatus, irascitur, et preces nostras iustissima indignatione non a dii. on aurum odit ille, sed cupidos quibus optandi quaerendique nullus est finis. Primi hominum, quod erant, aperte profitebantur, quaerebant divitias ut abundarent: Vos quaeritis ut ornetis Christum pium opus, si spoliis ille miserorum et non potius virtutibus ac devotione

fidelium vellet ornari et si non fictioni iuncta cupiditas odiosior Deo esset Animadverti olim tale aliquid in principibus dominisque terrarum, qui omni studio libros quaerunt, petunt, rapiunt, mercantur; non litterarum amore, quas ignorant, sed avaritia inducti nec animi, sed thalami quaerentes ornatum nec scientiam, sed nomen neque librorum sententias, sed pretia cogitantes. Verum his colorata excusatio, licet salsa, non deerit. Dicent enim sobolem se ac posteros cogitare, et Verbo quidem nondum natis, aut quod vitae genus eligant prorsus incertis, Vere autem avaritiae propriae

atque ignorantiae bibliotheca congeritur. Vobis congerendarum opum quis est color' Respondebitis ut Christi

475쪽

LIBER SEXTUS. - EPISTOLA I. 307

templa sarciatis auro. Sed quid Persi dicitis exclamanti: incurvae in terris animae, et caelestium inanes, Quid iuvat hoc templis vestros immittere mores' Neve hoc aliis dictum crederetis, audite ut statim Vestro nomine vos appellat. Dicite, Pontifices, in sancto quid facit aurum'

Respondete, Pontifices vobis enim loquitur. Respondete tot senes uni iuveni, tot theologi uni poetae, tot christiani uni pagano Quid dicitis In saneto quid 'euaurum Si respondere negligitis poetae, an non saltem respondebitis prophetae, qui non aurum, sed alia qua dam a vobis mamenta templorum exigit' pud Μ lachiam legitis: Filius honorat parem, et servus sim num suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus' Et si dominus ego sum, ubi est timor meus Diei D minus emereutium Et ut noscatis quia Vobis dicit, s quitur Ad vos, o meerdotes, qui despicitis nomen meum. Nisi sorte quisquam est qui putet, ulla unquam aetate dignius hoc quaesitum, quam nunc quaeritur. Video quidem, ut dixi, Vulgus avaritia ardere, et lateor, nihil excusat nulla est enim excusatio peccati; sed natorum caritas, multiplexque necessitas, et Vulgaris ignora tia crimen levant. Vos vero, Pontifices, dicite, oro quid

sibi vult haec rabios habendi, inter divitias tam certas, in tanta rerum divinarum humanarumque notitia, invita solitaria et caelibe et de crastino cogitare prohibuta illud mihi sorte notissimum ingeretis: aurum habet Melesia. Bene si habet, pessime si habetur. Placere

476쪽

308 DE REBUS FAMILIARIBUS

possunt divitiae virorum; viri divitiarum penitus non placent, qui cum somnum suum dormierint, in manibus suis nihil invenient Verior igitur illa responsi quam percontationi propriae Persius ipse subiecit. Cum enim secundo quaesisset in saneto quid faei aurum, intulit:

Nempe hoc quod Veneri donatae a Virgine pullae.

Facessat, oro, iam tandem aurum templis inutile, et in alia templa Dei, hoc est in usus hominum egentium, conseratur. Sit Christi caritas, quae saeculi pompa est. Nec semper, sub obtentu devotionis, idolatriae serviatur. scitis quod avaritia est idolorum servitus' ulla intidolis gens abundat, nulli convenientius dicitur, cavete a simulacris Credite mihi, Pontifices. Aurum potuit Christus habere, sed noluit dives esse potuit dum inter homines agebat paupertatem maluit corinthiis vasis uti potuit fictilibus usus est. olite, Pontifices, excusationes frivolas aucupari, aut sub Christi nomine pabulum avaritiae, et vestris alimenta furoribus aggregare Christus Vestro auro non eget, nec Vestri superstitionibus delectatur puri ac mundi cordis est, appetens piorum actuum, honestarum cogitationum, et humilium voluntatum. Quis inter haec auro locus Nolite, miseri, curam, quam superbe sacrificetis, quam ornate quam splendide sed quam pie, quam humiliter, quam caSte, quam sobrie Sacrificate quod, diruptis vinculis, liberatori suo rex propheta sacrificat, hostiam scilicet laudis, et nomen Domini invocate Sacrificate, inquam, sacrificium laudis, sacrificate sacrificium iustitiae et sperate non in auro, sed in Domino. Audite Psalmistam, surdi, diebus ac noctibus clamantem Sacrificium Deo, spiritus

477쪽

LIBER SEXTUS. - EPISTOLA I. 309eontribulat . Quid hic opus est auro Spiritu opus est, eoque nonnisi contribulato opus est corde, sed contrito et humiliato. Hoc est sacrificium Deo gratum, atque homini sine terrarum effossione parabile. Submisso et immaculato opus est animo Contra nec terso nec rudi auro opus est. Nescio quid amplius dicam, et vereor verba iactare. Sed si, post prophetam, ipsum quoque Persium poetam audire non piget, videte quid ibidem paganus homo Pontificibus suis dicat: Quin damus id superis de magna quod dare lance Non possit magni Messala lippa propago. Et ne dubium foret quid est hoc superis Offerendum, quod genere atque opibus superbi, caeci, divitum filii

non OSSunt, Subsecutus expressit Compositum ius, lasque animi, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.

Praeclarum Verbum, dignumque quod de Christo dictum esset. - Τ Vale, et quam fidelibus conviciis aurem praebe.

Nota uuae de disiuis in cultum D. o. u. impensis in hae epistola leguntur, adeo a probata Ecclesiae doetrina abhorrent, ut iure meritoque nomnulli, quos inter Thomasinus et Eovius, elus auctorem Petrarcam fuisse

478쪽

310 DE REBUS FAMILIARIBUS

FRANCIscvs PETRARCA IOHANNI COLUMNAE A S. VITO S. P, D. Scientiam quas catholica fidei adversetur in odi habendam esse, nec scientiae nomen mereri. Multa de urbe Roma.

Deambulabamus Romae soli. eum quidem obambulandi peripateticum morem nosti. Placet naturae moribusque meis aptissimus est. Ex opinionibus qua dam placent, aliae autem minime. Non etenim sectas amo, sed Verum. Itaque nunc peripateticus, nunc stoicus sum, interdum academicus saepe autem nihil horum, quotiens quidquam occurrit apud eos, quod Vera ac beatificae fidei adversum suspectumve sit. Ita enim philosophorum sectas amare et approbare permittitur, si a veritate non abhorrent, si nos a nostro principali proposito non avertunt; quod ubi sorte tentaverint, seu illo sit Plato, seu Aristoteles, seu Varro, seu Cicero, libera coniumacia contemnantur omnes, atque calcentur.

Nulla disputationum argutia, nulla verborum lenitas, nulla nominum nos tangat auctoritas homines suerunt; quantum humana inquisitione fieri potuit, et notitia rerum docti, et eloquio clari, et naturali ingenio felices, sed supremi et ineffabilis obiecti privatione miserabiles;

et, ut qui viribus sui fiderent Veramque lucem non inquirerent, caecorum in morem saepe lapsi, saepe ad lapidem Offendentes. Itaque sic illorum miremur ingenia, ut ingenii veneremur auctorem: sic illorum compati mur erroribus, ut nostrae gratiae gratulemur, et cogn Scamus, nos gratuito sine ullis meritis honoratos pra

479쪽

LIBER SEXTUS. AEPISTOLA D. 311

latosque maioribus ab illo qui arcanum suum, quod sapientibus abscondit, parvulis revelare dignatus est. Denique sic philosophemur ut, quod philosophiae nomen importat, sapientiam amemus Vera quidem Dei sapientia Christus est ut vere philosophemur, ille inprimis amandus nobis atque colendus est. Sic simus omnia, ut ante omnia Christiani simus. Sic philos phica, sic poetica, sic historias legamus, ut semper ad aurem cordis evangelium Christi sonet, quo uno satis docti ac felices sine quo quanto plura didicerimus, tanto indoctiores atque miseriores futuri sumus ad quod velut ad summam veri arcem reserenda sunt omnia cui tamquam uni litterarum verarum immobilisundamento tuto superaedificat humanus labor; et cui

doctrinas alias, non adversas, studiose cumulantes, minime reprehendendi erimus etsi enim ad summam rei modicum forsan, ad oblectamentum certe animi et cultiorem vitae modum plurimum adiecisse videbimur. Haec incidenter, quantum locus iste capere Visus est, dixerim Procedo Vagabamur pariter in illa urbe tam magna, quae cum propter spatium Vacua Videatur, ρο- pullam habet immensum nec in urbe tantum, sed circa urbem vagabamur aderatque per singulos passus quod linguam atque animum excitaret. Hic Evandri regia;

hic Carmentis aedes; hic Caci spelunca; hic lupa nutrix, et ruminalis ficus, veriori cognomine romularis hic Remi transitus; hic ludi circenses: hic Sabinarum raptus hic Capreae palus, et Romulus evanescens. Hic Numae cum Egeria colloquium hic tergeminorum acies; hic fulmine ictus victor hostium artifexque militiae ullus Hostilius; hic rex architecto Ancus Martius hic

480쪽

31 2 DE REBUS FAMILIARIBUS

discretor sic ordinum Priscus Tarquinius habitavit hic Servio caput arsit hic carpento insidens atrox Tullia

transivit, et scelere suo vicum fecit infamem. Haec autem Sacra Via est haec sunt Esquiliae hic Viminalis, hic Quirinalis collis hic Caelius, hic Martius Campus, et Superbi manibus decussa papavera Hic miserabilis

Lucretia erro incumbens, et in mortem sugiens adulter, et laesae pudicitiae Vindex Brutus. Hic minax Porsena et Etruscus exercitus, et infestus erranti dexterae Mutius, et tyranni filius cum libertate concurrens, et hostem urbe depulsum ad inferos sequens consul, et

Dactus a tergo viri sortis pons Sublicius, et oratius natans, et Tiberis revehens Cloeliam Hic erat Publicolae nequidquam suspecta domus; hic Quintus arabat dum fieri meruit de aratore dictator. Hinc abductus Serranus ad consulatum venit. Hoc est Ianiculum, hic Aventinus ille Sacer mons, in quo ter irata patribus plebs secessit. Hic libidinosum tribunal Appii suit et serro patris iniuriae subducta Virginia, et Decemviri luxuriae dignus finis. Hinc

Coriolanus armis sorte victurus, suorum piet te Victus, a

scessit. Hoc saxum defendit Manlius, hinc excidit. Hic Camillus inhiantes auro Gallos subito repulit interve

tu et desperantes cives amissam patriam ferro docuit recuperare, non auro. Hic descendit Curtius armatus. Hic inventum sub terram caput hominis, et immotus terminus praesagium summo et stabili imperio suere. Hic sallax virgo armis obruta, et suis circumventa sallaciis. Haec Tarpeia arx et Romani populi census toto Orbe collectus. Hic anser argenteus; hic custos arm rum Ianus. Hoc Statoris, hoc Feretri Iovis templum Haec uerat cella Iovis haec domus omnium triumph

SEARCH

MENU NAVIGATION