장음표시 사용
461쪽
LIBER QUINTUS. - EPISTOLA XVI. 293
fierem ortassis asperior. Quantalibet sane plaga animi tempore mitigatur. Iam dolere desii, doloremque pudor expulit Pudet tam graviter doluisse. unc, quoniam illius nullae mihi reliquiae supersunt praeter amantem memoriam, ut ait Augustinus, perierit quidem illa, sed
calam superstite. Interim ego, dum reVertor ad solitum scribendi morem, intermissionis causam notam tibi esse Volui, ne insueto silentio moVereris. Vale.
Fn1IeiSCUM PETRARCA GUIDONI SEPTIMO S. P. D. Cur amissionem litterarum suarum tam graviter tulerit.
Non sum nescius mirari te, quod ita dubiliter sor tunam unius epistolae serre visus Sim neque enim magnae indolis argumentum est, ex litteris gloriam sperare. Ex lactis, non ex dictis oriri veram gloriam verae philosophiae non dubitant sectatores Illam inquam gloriam non quam praedicat Vulgus, a quo laudari magnis animis paene fastidiosum est, sed quae ex sobria et iucunda recordatione bonorum operum in pectore Virorum excellentium viget atque alitur: cuius sine theatrico strepitu, sine lavore vulgari fides et conscientia testes sunt. Haec est equidem illa Verax gloria, quae in solo stabili actis alte radicibus, casum nescit. Illa vero in hominum landata sermunculis, primum diuturna non St, et per-sacile proteritur, et quibus attollitur statibus eisdem semper agitatur, ut corruat. Deinde si esse posset aeter
462쪽
na, Vulgaribus tamen ac minime generosis artibus quέ sita, nunquam ingenuos animos delectaret, servilis operae Vilis merces Idque ego mecum cogitans, lateor, et
mirabar, et mihi non mediocriter indignabar. Ex di-Verso autem dum reminiscebar quam mihi dulcis epistolae illius lectio fuerat, flectebar ut omni culpa desia derium eius absolverem. Nec satis scio Verone an salso; sed persuadebam mihi multis rationibus, nullius me en insae laudis ambitu perditam deflere sed quod eam mihi utilem senseram tantamque fiduciam dabat non ars, non ingenium, sed verus ille magister artis ingeniique largitor, ut auderem sperare litteras illas tanti peccatoris digito contextas, legentibus nedum placituras, in quo nudum nomen Vertitur, sed sorte etiam profuturas. Multa ibi contra hominum et praesertim me ipsius mollitiem invectus fueram, multisque ad virtutem exhortationibus nec paucis indignationibus in saeculum nostrum et vitia
toto nunc orbe regnantia, velut alternis stimulis, utrum
que illi latus armaveram; adeo ut ad eam rediens, Vicingenii mei opus crederem, et plus ei, quam scriptis meis Soleo, Venerationis impenderem. De Phidia et Apellenusquam lectum est, suisse sormosos Operum tamen illustrium alterius reliquiae stant, alterius ad nos fama pervenit. Itaque tot interlabentibus saeculis utriusque artificis praeclarissimum vivit ingenium varie licet pro Varietate materiae vivacior enim sculptoris quam pici
ris est opera hinc est ut in libris Apellem, Phidiam
in marmore videamus. Idem de Parrhasio et Polycleis, et do Zeuxi et Praxitele censuerim, caeterisque quorum corporeae sormae nulla mentio est, operum decoreXimius, et fama percelebris Atque ut a veteribus ad
463쪽
LIBER QUINTUS. - EPISTOLA XVII. 295
nova, ab externis ad nostra transgrediar, duos ego novi pictores egregios, nec formosos Iottum Florentinum ci vem, cuius inter modemos fama ingens est, et Sim nem Senensem. Novi sculptores aliquot, sed minoris sa mae eo enim in genere impar prorsus est nOStra aetas.
Caeterum et hoc vidi, et de quibus ortasse alius plura dicendi locus dabitur opera singulorum ab auctoribus suis multum differentia longeque distantia. Si quis ab
eis causam quaereret, responderent, puto, non ut olim
Manlius pictor, qui ab amicis interrogatus super coenam, cur tam deformes filios genuisset, cum tam pulchras figuras pingeret; quia in luce, inquit, pingo, in tenebris fingo. Faceta responsio illius horum verior, si dicerent, et Ormam corporis et ingenium, quae forma est animae, unde opera haec quae laudamus ac miramur, Velut e sonte, procedunt, munera Dei omnipotentis esse, non hominum, et sumenda esse non tantum aequo sed et grato animo, seu largius proVenerint Seu parcius cum gratuita sint, et humanum meritum semper excedant. M ab homine quaeri rationem oportere, cur plus minusve aliquid ab illo fiat, cuius Voluntas ipsa est ratio summa et inaccessibilis, et ad quam rustra per se ipsum nititur humanus labor. Quia quanto accedet homo ad cor altum, tanto multabitur Deus, et mortales intuitus consilii sui profunditate frustrabitur. In hanc ego narrationem, cum praeterire possem, Sponte incidi, quae eo spectat, ne mireris si mihi quoque contigerat ut pulchram Scriberem epistolam, tu
pis ego et si in ea, ut Gregorii Verbo utar, pulchrum depinae hominem, pictor foedus Proinde specie ea, qua sorores suas illa vincebat, et sibi pereunda, et mihi do-
464쪽
lendi sui occasio, ut intelligerem, non solum in Orp ribus, sed etiam in scripturis excellentem sormam interdum nocere, et mediocritatem in rebus omnibus expetendam. Sic epistolae meae, quam ipse mihi non adopta-Veram, Sed genueram, pereunti, et tunc exequiarum quasi quoddam genus, lamenta persolVi, et nunc memorans, anniversarium diem ago, dolens de medio tam
cito subtractam, et, ut ita dixerim, in ipsis cunabulis extinctam. Eoque minus huius rei consolabilior mihi est queresa, quo minor est spes de illius ossibus, quasi de phoenicis cineribus, alteram suscitandi. ullae eius
apud me reliquiae remanserunt. Praeter Orem enim meum, totam chartae credideram, memoriae nihil. Idcirco nec eam in memoria requirens inVenio, nec ullum vestigium abeuntis agnosco Tantum illud teneo, dulcem mihi suisse dum scriberem, dulciorem dum legerem, amariSSimam dum recordor Nec aliter evenisse quam si cui saporiferi avus mollis labiis admotus re pente subtraheretur, amotaque dulcedine sola quidem amara dulcedinis recordatio superesset. His ego percul-Sus, diu a scribendo cessavi oderam enim Vigilias meaS, et unius eVentu caeteras metiebar. andem per memetipsum admonitus esse stolidum consilium, ut unius naufragii metu naVigatio relinquatur, aut unius anni memor aratrum damnet agricola, ad calamum redii. Sed
quid iterum faciam Epistola tua etiam mihi periit, et
comito Secuta est. Quantum suppetit memoria duplexinde mihi gaudium suit Gaudeo equidem, ut mos est hominum tecum solito benignius agere fortunam, quam-Vis non ignorem rivolam esse laetitiam, quae de ortunae sucilitate concipitur; quae nulli amicior unquam fuit,
465쪽
LIBER QUINTUS. AEPISTOLA XVII. 297
nisi ut familiarius salleret neminem evexit, nisi ut altior casus esset Verum hic unus ex humanis erroribus est, qui sunt innumerabiles, quosque, ut Ciceroniano Verbo utar, cum nutricis lacte suxisse videmur, et quos utinam vel in senio deponamus. Certius gaudium ex epistolae tuae fine percipio, ubi et sortunam nosse, et ad Omnes casus paratum mihi videris animum habere hoc est quod optavi, hoc est quod speravi, hoc est quod Deum rogavi, ut et mihi et amicis sortem animum contemptorem rerum mutabilium praestaret. Ne quid enim in Vita sentiamus adversi, nequidquam poscitur ut quidquid evenerit seramus patienter, dignissimae precessunt. Equidem, nisi fallor, in Verbis tuis animum tuum Vidi et dixi mecum Iam vir est, humo erigitur, coelum spectat. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA GUIDONI SEPTIMO S. P. D. Vitae suae rationem pandit, multaque de ortuna et de laboribus suis exponit.
De statu meo, quem nosse desideras, breviter sic habe Etsi inter vere philosophantes unum sit hominis bonum, et non tria, id scilicet quod in animo est bene coelitus instituto et possessione generosi habitus insignito, quoniam corporis ac sortunae non bona sed commoda quaedam ac levia adminicula dici debent; quia tamen credo velle te de omnibus audire,. geram morem
466쪽
voluntati tuae. Qualis sit animus meus nec plane scio, nec asserere meum est. Sunt enim, ut ait Augustinus, et isto plangendae tenebros in quibus me late faculta mea, quo in m est, ut animus meus de viribus suis ipse se interrogans, non facile sibi credendum emistimet. Quatenus autem effari possum, undique me habent angustiae, in luto carnis et in vinculis mortalitatis meae adhuc aut sedentem aut iacentem. Videor tamen nisi so
san hoc ipsum videri, idem ego mihi mendaciter fingo
libentissime sumtecturus. Sed ponderibus meis premor et invaluit in me durum inveteratae consuetudinis iugum, a cuius semitui quis liberabit me miserum, nisi Dominus ille qui solvit eo editos, et illumina esse 'Fortuna contra me hactenus perpetuum bellum gerit. Ego autem sciens quod communio discordias parit, ut in pace vivam ne quid commune secum habeam, laboro. Imperia, regna, diVitias, honores caeteraque eiusmodi sua sunt, et sibi habeat. Nihil est horum quod me moveat. Mihi linquat, si qua sunt, animi mei bona. Haec sui muneris non fuerunt, et ne sui iuris sint flagito. Quid saevit quid minatur ' Nimis diu debitor suus sum Calculum p namus auferat quae sua sunt nimis diu depositum eius servo. Quid cogitat' ulla mora est, nullum luctamen inlla quidquid id est, et nunquam reversura discedat. Et certe iam partem non exiguam tulit, et id quant lumcumque quod restat, odiosum onus est humeris ad altiora nitentibus. Quod ad corpus attinet, non Sum quem
reliquisti Hospes corporis mei, secum male concordans,
implacabilem litem agit. Haec iugis solicitudo aciem
meam mutavit ante annos, ita ut iam vix primo me cognoscas occursu. Huius tamen rei me cura non an
467쪽
git. Adhuc enim integer Domitiano principi credideram nihil gratius decore, ni brevius Ad maiora vero genitus sum, quam ut sim mancipium corporis mei Seneca, inquis, hoc dixit Quis negat 'Et ego dico, et multi di cent post me, et ante eum multi sorte dixerunt; et quisquis id dixerit, modo ne mentiatur, egregium 3gnificumque verbum dixerit. Ego et illud dixi, et quod sequitur dicam et in utroque scio quod non mentior. Utinam nec saltar Absit a me, ut amore corporis aut huius lucis desideri diem mortis horrescam quoniam et hoc ab alio verissime dictum in usus meos Verti, quod haec nostra, quae dicitur ita, mors est Vale.
FRANCISCUS PETRARCA CLEMENTI VI PONTIFICI MAX. S. P. D. Medicorum multitudinem cavere iubet.
Febris tuae nuntius, Beatissime Pater, tremorem membris meis et horrorem attulit Nec idcirco blandit quens, aut similis dicar illi, de quo satyricus ait stet, si lacrimas eon emit amici; et iterum: si diserit oestuo, sudat sed illi potius qui, ut ait Cicero, de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam inclusam vid bat. Me quidem ac multorum salus in tua salute sun- data est. Non igitur simulatu est tremor, neque enim alieno periculo permoveor, sed proprio. Omnes qui dei pendemus, et in te speramus, te aegrotante, anisorte videmur, sed non sumus. Verum qui tum Sem-
468쪽
per tum praecipue in hoc statu brevem decet esse sermonem, qui in divinas aures humano ore transfunditur, pauca tibi nunc animo affusus et venerabundus loquar. Lectum tuum obsessum medicis scio. Hinc prima
mihi timendi causa est discordant enim de industria, dum pudet novi nihil afferentem alterius haesisse Vestigiis Nec est dubium, ut eleganter ait Plinius, omnes
istos famam novitate aliqua aucupantes, animas statim nostras negociari; et in hac sola artium evenire, ut cuicumque se medicum profitenti statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius. Non tamen illud intuemur adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. Nulla praeterea lex quae puniat inscitiam capitalem nullum exemplum vindictae discunt periculisis stris, et Xperimenta per mortes agunt medicoque tantum hominem occidisse, impunitas summa est. Η rum turbam velut inimicorum aciem, ClementissimePater, intuere Instruat te illius infausti epigrammatis memoria inscribi iubentis in sepulchro hoc solum Turba medicorum perii. In aetatem nostram potissime videtur incidisse illud arci Catonis senis vaticinium quandoque Graeci ad nos litteras suas, praesertim medicos transmisissent, omnia corrupturos. Sed quia iam sine medicis ViVere non audemus, sine quibus tamen innumerabiles nationes sorte melius atque salubrius vivunt, et populus Romanus aetate florentissima, eodem teste Plinio, ultra sexcentesimum annum vixit unum tibi de multis elige, non eloquentia. sed scientia et fide conspicuum.
Iam enim prosessionis suae immemores, et dumetis r priis exire ausi, poetarum nemus, et rhetorum campum petunt, et quasi non curaturi, sed persuaSuri,
469쪽
circa miserorum grabatulos magno boatu disputant: atque illis morientibus Hippocraticos nodos Tulliano stamine permiscentes, Sinistro quamvis Ventu, Superbiunt, nec rerum effectibus, sed inani Verborum elegantia gloriantur. Ac ne quid a me hodie fictum medici tui putent, quem saepe nomino Plinium, quod is et de medi cinis multa et de medicis plura quam quisquam et V riora diceret, in omnibus sere huius epistolae partibus ducem habui. Ipsum ergo audiant Priam, inquit, est, ut quisque inter istos loquendo polleat, imperatorem illico vito nostro necisque fieri. Sed ego longius quam destinaVeram, metu calamum urgente, proVectus sum. Ut vero iam desinam, medicum non consilio sed eloquio possentem, velut insidiatorem irae, sicarium aut Veneficum vitare debes. Huic quidem iure optimo dicit test quod loquaci coquo Plautinus ille senex in Iulularia Abi, inquit, opera hie conducta es vestra, non oratio. Ad haec et exactam tui custodiam, et quae ad salutem corporis miris modis adiuvant spem bonam ac laetum animum habeto, si te, si nos omnes, si tecum aegrotantem Ecclesiam salvam cupis. Vale.
470쪽
Infelicem invidiam dixit Maro, nec immerito. Quid enim infelicius quam suis malis alienisque simul bonis amigi' on ineleganter quidem inmutium nescio quem, apprime invidum atque malevolum lusisse legitur Publius quidam. Cum enim tristiorem solito vidisset, u aut Mutio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni. Prorsus ita est. Invidus alterius bonum suis adscribit incommodis, et, ut ait Flaccus, alterius rebus macrescit opimis Magna miseria, non aliter saturitate alterius quam fame propria in queri, atque alio pinguescente, non Secu ac Se Suriente macrescere. Sed haud temere definierim an non invidia tantum, sed vitiis omnibus infelicior avaritia sit. Invidia enim moesta saepe, sed ociosa est avaritia tristis et occupata Superbia dum se aliquid magnum putat, salsa licet opinione delectatur Avaritia semper