장음표시 사용
491쪽
LIBER SEXTUS. - EPISTOLA III. 323
illustribus exemplis adiiciam, nunquam id, si apud alium
loquerer, ausurus Fuit mihi proaVus paternus, vir sanctissimus, et ingenio, quantum sine cultura litterarum fieri potuit, clarissimo, usque adeo ut eum non tantum de re samiliari, de negocio, de contractu, de natorum
nuptiis vicini, aut de republica magistratus, quod de Ampio Caeco traditum accipimus, sed de rebus etiam altissimis et ad philosophiam spectantibus, litterati homines
praesentes absentesque consulerent, omnesque in illius responsis et sequitatem iudicii et acumen ingenii mi rarentur. Viro nomen sui Garcius his modis eaque pietate praedito, ut ad consecrandam Viri memoriam Lhil ei praeter promotoris auxilium desuerit. Nuper me iam adolescentiam egresso, multi supererant de illo mirabilia narrantes, quae sponte praetereo, hoc ipsum non dicturus, nisi ne fastidires exemplum Is ergo, post innocue ac seliciter actam vitam, ut audiebam senesis stros dicere, quarto ac centesimo aetatis anno, ipso etiam, ut Plato, natalis sui die, sed trium et viginti annorum spatio vivacior quam Plato, et praeterea eodem in thalamo in quo natus suerat, longe ante praedicta multis transitus sui hora, in gremio filiorum ac nepotum, nulla corporis aut animi molestia, nil nisi de Deo et virtutibus loquens, inter loquendum quodammodo consopitus est. Quod ex eius ore sonuit extremum, illud Davidicum fuisse serunt In pace in idipsum dormiam et requiescam. Quibus Vix verbis explicitis, quiescens obdormivit in pace. Gratias tibi, pater amantissime, quod me hactenus passus e proavi mei memoriam repetere, et nomen eius his ad te litterulis occulere quod nescio an usquam dignius quam inter egregios senes collocandum
492쪽
esset. Sed quid ago Brevis consolati in longam historiam versa est. Dabis autem veniam, si scias quanta cum delectatione versatus sum cum his optimis atque lectissimis senibus, quibus te iam nunc, meque non multo post adscriptos cupio, etsi caeteris in rebus impares, at aequanimitate et patientia saltem pares. e enim me propositi prorsus oblitum putes, quis egreserat se senem fieri, dum tales viros senes factos esse meminerit Imo vero quis non magno cum gaudio participet sortem beatissimorum hominum, et aljacri animo communem sibi cum talibus excipiat senectutem 'Qui enim horum, seu quis omnino hominum, diu vixit et non sonuit Cuius longam vitam legimus non in senium desinentem At nos voto contrario Secumque pugnante diu, imo semper Vivere cupimus nunquam nescere, nunquam interire. Scio autem quid responsu rus es: Horum te omnium non ignarum illud dolere, quod ante tempus senueris Communis Omnium Senescentium querela. Et Numa Pompilius, cuius supra mentionem feci, prima aetate canus suit, et Virgilius poeta. Τota aetas nostra his lamentis abundat. Ego ipse non tam queri soleo quam mirari, quod canos aliquot ante vigesimum quintum annum habui cum illud non exciderit, quod genitor quondam meus, in reliquis neque me sanior neque alidior, quia, post quinquagesimum
aetati Suae annum, consulto speculo, supra verticem sibi unum sorte capillum ambigua canitie albescentem viderat, plenus Stuporis et querelarum totam non modo sa- miliam, sed viciniam excitavit. Hoc est quod aevum n strum dolet, hoc quod iuventu nostra conqueritur: multum brevi tempore variasse vivendi senescendique
493쪽
LIBER SEXTUS. - EPISTOLA III. 325
modum. Ε quibus sorte secundum latear, primum negem Senescunt solito citius, nec id sorsan usquequaque Verum est. Sed quod incunctanter assirmem, solito citius canescunt, sive id latens cauSa, Sive curarum multitudo essicit Prosecto enim nostri maiores melioribus, nos pluribus curis involvimur. Nihil est autem quod magis praecipitet iuVentae florem, quam curarum anxietas et labor animi. Caeterum Vitae modus, nisi eum casus aut culpa praesecuerit, idem propemodum permanet, qui psalmographi praescriptus est carmine Sed quoniam tua me religiosa modestia certum facit, non te canos conqueri quos potius amplecti, etsi intempestivi essent, ac gaudere non dubito, si, quod Stilichoni suo Claudianus attribuit,
Canities estina venit), verum alia quaedam senectutis incommoda lamentari, quae plura apud alios, apud Tullium sunt quatuor imminutio virium, avocatio a rebus Brendis, adempti voluptatum, mortisque vicinitas multa quidem hoc loco in tuam consolationem dici possent: sed rem a Tullio ex intentione tractatam refricare, temeritas. Habes eius de Senectute librum, qui inscribitur Cato maior; quo lecto, nihil erit quod requiras amplius, ut reor, nihilque quod non modo non molestam, sed non plane gratissimam senectutem faciat tibi. Nam quantum adceleritatem anticipatumque tempus attinet, hoc unum dixerim Sicut enim ubicumque mors Occurrit, Senectus
est nostra quod doctissimis viris placet , sic ubivis debilitas corporis assuerit, senectus nostra est. Nam ut Vliae
494쪽
terminus est mors, sic floridae validaeque iuventae terminus est, quandocumque incidens mansura debilitas. Sive igitur totius sive robustioris vitae finis diciis nectus debet, qualibet aetatis parte se offerat, datum tempus implevimus, et legitima est senectus. De paupertate quid putas dicam ' Quis non est pauper, nisi qui nihil cupit Hi qui ditissimi videntur, eo caeteris
pauperiores sunt quo pluribus egent cum necessariis egere, ea demum sit paupertas. At isti procul a vero salsis opinionibus acti, sibi necessaria secerunt, quae apud minus insanos voluptuosa quidem, apud sanos Vero Super acua, postremo autem apud doctos damnosa etiam atque omni studio fugienda sunt. Vere itaque sunt omnium pauperrimi, innumerabilium egeni, et Vel assecutione rerum optatarum accendentes indigentiam, Vel expectatione torquentes. Nec sum nescius, quid ad ista respondeant contemni paupertatem aliquando dinficilius re, quam verbo. Non obluctor dura res est, s
teor. Sed Dii boni quam tuta, quam Secura, quam expedita, quam libera, quam denique, si amare illam in animum duxerimus, iucunda Sed desinamus paupertatem laudare et amare divitias. Et revera quotus hominum invenitur, qui cum paupertatem valde laudaverit, laudatam tota intentione non fugiat Victa erit, et in aeternum ab animis hominum relegata, Vel potius extincta cupiditas, si quot laudatores habet paupertas, totidem habeat amatores. Habebit autem multo pluressi innotescere coeperit quid boni habeat, quid quietis
ac felicitatis adducvit Hactenus tamen, ut aetate Lucani erat, munus Dei est, nondum mortalibus intellectum, nisi admodum raris in quibus sunt exempla illa claris-
495쪽
sima, Valerius, Cincinnatus, Curius, Fabricius Regulus non diutius quam dum leguntur audiunturVe, et tunc quoque nonnisi superficie tenus animos caecos avaritia et cupiditate tangentia. Sed multo maxime sacratissimi senes nostri, qui circum iverunt orbem terrarum, Veritatem ingerendo pectoribus hominum, in fame et nuditate laetissimi, victisque et calcatis necessitatibus triumphantes, quorum nudis pedibus non erat tellus digna calcari Aude, te ipsum talibus exemplis inserere aude hospes contemnere opes non ortuito neque inde liberate. Aude inquam Plures ad contemptum Vitae, et ad effundendum proprium sanguinem proiiciendasque animas, quam ad contemnendas divitias, suere magnanimi. Aude igitur, et tu hospes, qui non habes hic
mansuram stationem deponere sarcinam, libertatis amatoribus importunam, tanto tutius ad patriam perventurus quanto expeditior incesseris Aude, inquam, contemnere opes, et, quod sequitur, te quoque dignum
finge Deo. Quis enim dubitet opes potentiamque o temnere, dum meminerit ut sileam castioros Christi sacram atque humilem paupertatem praecipue si huic
cogitatio illa succreverit, quantum calamitatum quantumve discriminum istae omnibus Votis exoptatae expetitaeque divitiae secum eranι' Certe Salomon is qui apud Hebraeos sapiens habetur, ut icurgus apud Lacedaemonios, Solon apud Athenienses, Cato vel Laelius apud nostros, non divitias neque paupertatem optat a Deo, superbiendi scilicet desperandique materiam. Quid ergo Tantum latui meo tribue, inquit, necessaria. Quem secutus Apostolus, habentes victum, inquit, et quibus tegamur, his contenti, simus. At
496쪽
nos non modo divitias optamus, sed in his ipsis nihil magis appetimus quam quod nocet, luxum scilicet et excessum. Quid enim, oro te, quid est in avaritia quod delectet Nempe nil aliud, quam quaerendi labor, quam servandi pavor nil, inquam, aliud quam timere ruinas,
incendia rapinas, domesticos et externos lares, ad extremum mures ac tineas, esse semper occupat ani-m Rc moesis, Omnes curas ipsumque cor Viventis in auro sepelire cum sit scriptum, ubi thesaurus tuus, ibi eo tuum. Vere ergo misera est magni custodia census.
Sed haec nobis accidunt nescientibus, ut ait Flaccus, quid valeat nummus, quem proebeat usum. Sic affectis si honestus divitiarum modus accesserit, paupertas dura videbitur. Sunt sine ulla dissicultate fortunae illi duo divitiarum gradus a Seneca descripti habere quod necesse est habere quod sat est. Accedat et tertius, quod abunde est, et quartus adcrescat, quod multum est: nihil actum putabitur, donec ad id anhelando et aeStuando pervenerimus, quod nimium est. Ita nisi nocere coeperint, nisi causas miseriarum et laborum et sorsitan sestinatae mortis attulerint, divitiae non erunt. Sed quid rursus ago, qui tibi adversus paupertatem arma conquiro ' Quaecumque de hac re non tantum dici, sed cogitari possunt, nota sunt tibi. Unum erat in animo praeter Vulgata haec, quod tibi non subtraham Equidem ut evacuatio praegravato corpori, sic tibi necessaria est paupertas Tergiversentur licet, ut audio, quidam ex Vestris, et cavillentur paupextatem tamen Vel expres se vel tacite novisti. Bene habet. Tu illam sugiebas, illa te sequitur. Iamque attigit arripuitque votis optanda necesSitas, quae te cogat implere quod debeas Christi
497쪽
LIBER SEXTUS. - EPISTOLA III. 329
servus es; scis quid illi conveneris Sile, patientiam habe. Non te possum equis auribus audire. Perinde mihi paupertatem defles, quasi nescias, nudum in i trasse in hanc vitam, nudum egressurum; et quasi non paupertatem Christi, sed Croesi divitias sis prosessus. Crede mihi, pater paupertas saepe multis utilis ad salutem fuit. Nulli unquam inutilis, nisi his qui eam impatientia et lamentis exasperant. Tibi quidem adeo non
tantum utilis, sed necessaria et salutaris est, ut sine illa neque salvus esse, neque creatori tuo potueris pacta servare. Haec in praesens de honesta et sobria paupertate perstrinxerim. Illa enim importuna et o
dida, quae turpis egestas apud poetam dicitur Deo gratias, te non tangit ad quam leniendam maioris eloquentiae viribus pus esset. Iam hinc ad podagrae remedia veniendum est. Oh si quis eo morbo te tu in hanc epistolae partem sorte oculos coniecerit, quam putas spem concipiet omenti cuiuspiam, aut pulveris, aut lenitivi cuiuscumque consilii Desinat ex me talia sperare. Volo labori suo parcere: si ex his litteris hoc sperat, ulterius non legat. Huius enim g neris remedia medicorum eruditiores magna ex parte desperant. Reliquos si consulas, nihil homini diviti desperandum, nihil inopi sperandum dicent; cum tamen
saepius divitum domos haec pestis inhabitet. Si hos igiatur audire volueris, praestabunt tibi ut inter angustias praesentum dolorum et suturae sanitatis spem semper ligatus ulules, semper olin tristitiae unctus atque unguentis madidus ingemiscas. Ego vero in siccum sol tumque ac liberum dolere maluerim Diaeta, exercitio, laboribus adversus novum hostem solidare corpusculum et
498쪽
hac in re nihil a medicis sperare praeter verba. Si quid adversus podagram auxilii est, totum a paupertate; vel si id frustra sit, ab animi moderatione poscendum. Podagrae medicina optima paupertas est, seu illam n cessitas, Seu Voluntas attulerit. Ultimam hanc rugalitatem vocant, quam definiunt Voluntariam paupertatem. De his autem alia ad te olim epistola satis dixisse videor quando nondum ad me nisi podagrae solius fama perVenerat), si unum quod tunc me latebat illis addi dero credere me divinitus permissum ut podagrae paupertas accesserit ut, sicut ex quibusdam venenosis animantibus fit remedium veneni, et sicut apes X qui busdam herbis amarioribus dulcissima mella conficiunt, ita tu malis tuis non aliunde quam ex tuis malis Ossis constare remedia. Et de paupertate quidem remedioque quod illa secum habet hactenus. De animi autem moderatione patientiaque longior Sermo est, auctoritatibus, rationibus et exemplis instructus. Hic occurrit Marius hic arcus Attilius, hic integrae manae legiones. Nulla enim gens in hac gloria par est Hic ex alio genere hominum Posidonius, Anaxarchus, et quo vilius, eo, nisi fallor, emcacius exemplum, SerVus Aser ultor domini a Tito Livio relatus, qui tormentis laceratus, non modo non ingemuit, sed superante laetitia dolores, speciem quoque praebuit ridentis. Innum rabilia sunt id genus, e quibus non modo epistolam impleas, sed librum. Verumtamen, ut dixi, post Ciceronem Verecundum modestumque silentium videtur.
Est secundus illius inter Tusculanas disputationes liber, quem Saepe salubrem in meis doloribus expertus, aliquot insignes viros audivi de libri illius emcacia simi-
499쪽
LIBER SEXTUS. AEPISTOLA III. 331
lia memorantes Illum tibi familiarem facias velim illum in manibus habeas, quotiens notis indiciis adventare podagricum senseris dolorem. Quamquam est alia multo dulcior multoque suavior, et docto ac religioso viro dignior medicina in omnibus laboribus ac doloribus nostris, quibus carere nequit vita mortalis, meminisse laborum ac dolorum quos pro nobis Christus pertulit;
meminisse Vulnerum, quibus Vulnera OStra sanata, nosque periculo sempiternae mortis erepti sumus meminisse clavorum ac lanceae, pretiosissimique sanguinis, quo laVacro, sordibus ablutis, recreati, et clementer admoniti sumus, temporales alto animo calcare molestias nihilque nisi aeternae damnationis, et poenarum immortalium supplicia formidare. Illud insuper meminisse profuerit, non modo Christum, cui propter Deitatem suam, propter incomparabilem gloriam inaccessiabilemque potentiam, omnia prona erant atque lacilia;
sed candidatum quoque quem Vocant martyrum Xe citum, multosque, ut nos sumus, mortale homines, et
quod miraculi clarioris est non modo Viros sortes, sed saepe etiam mulierculas ac puellas, divino spiritu amatas, illa pertulisse, in quorum comparationem quid quid pateris quies atque solatium dici possit Trita haec, et tibi in primis prosessionis tua debito notissima. Ideoque diutius non insisto, ad secretiora festinans. Est remedii genus, quod tu sorte bon cogitas; quod cum legonti mihi litteras tuas subito occurrisset, risum Ovit, ut dixi. Nolo autem indigneris, me, quod in meis saepe soleo, in tuis malis etiam iocari. Non in doloribus tantum, sed in morte iocari solitos viros sortes doctosque comperimus Testes sunt Vespasianus princeps, et
500쪽
Socrates philosophus patere, me in pedum tuorum d loribus idem sacere quamquam non merus, Sed Veritate conditus, iocus est meus. Quid enim putas Recense, pater, ab adolescentia cursus tuos, et animum stare nescium. Videbis, ut renum equo indomito, sic tibi necessariam podagram Esset necessaria forsan et mihi, ut iam tandem stare loco discerem, ac mecum habitare. Tibi tamen, procul dubio, ante omnes quos ego OV rim, necessaria est Isses extra nostrae habitabilis onae terminos transisses Oceanum adisses antipodas nullum tibi discurrendi finem, qua polles in reliquis, ratio secisset. Quid multa' Non alio quam podagrae auxilio sisti quibas. Illa tibi renum stringit, iubetque consistere. Quid ais Parebis, velis, nolis. Noli autem ini riam arbitrari. Nihil cuipiam tempestivius accidit nihil unquam opportunius Fluitantem carinam magister pumpis lane vel ancoris regit et tibi prope terram unde
primum in altum es evectus ancora iacta est. Permisit tibi tua sors vagam ac laboriosam iuventutem nec Senectuti daturus serias videbaris. Podagrae beneficio quiesces. Vagum et instabile iumentum cautus pastor alligat, ubi discursu vetito, quiescendi pascendique sit facultas. Agnosce pastoris tui providentiam. Non te in Perside, non in Arabia vel AEgypto, ubi velut in suburbano vagabaris tuo sed in patriam integro
membrorum obsequio reversum, post peregrinati
ne innumeras, et si te novi nunquam tuo iudicio desituras, uberrimis et amoenissimis alligavit in pascuis. Ad cumulum enim gratias coelestis accedit quod non te Romae clausit, ubi et propriis et familiae tuae titulis es clarior, quam quieti tuae expedit. Sed nec procul, et