Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

LIBER SEXTUS. AEPISTOLA II. 313

rum. Huc compulsus est Perses hinc repulsus est Hannibal hinc impulsus est Iugurtha, ut quidam opinan tur alii vero in carcere illum necant. Hic triumphavit Caesar, hic periit. Hoc Augustus in templo reges affusos et tributarium orbem vidit. Hic Pompeii arcus, haec porticus, hoc Marii Cimbrum sie suit. Haec Τraiani columna, ubi ille unus omnium imperatorum, ut ait Eusebius, intra urbem est sepultus. Hic eiusdem pons qui Sancti Petri nomen invenit; et Hadriani, les, cui ipse quoque subiectus est quod Sancti Angeli

castrum Vocant. Hoc est saxum mirae magnitudinis aheneisque leonibus innixum, divis imperatoribus sacrum; cuius in vertice Iulii Caesaris ossa quiescere fama est Haec elluris sedes, haec Fortunae domus, hoc templum Pacis, adventu vere pacifici regis eversum. Hoc

0pus Agrippae, quod salsorum deorum matri veri Dei Mater eripuit. Hic ninxit nonis Augusti hinc rivus olei fluxit in Tiberim hinc, ut ama est, monstrante Sibylla senex Augustus Christum vidit insantem. Haec Νeronis insolentia et in aedificiis servens luxus. Haec Augusta domus via Flaminia, ubi sepulchrum ipsius, mini quidam tradunt. Haec Antonini Columna; hoc eiusdem proximum Appiae palatium. Hoc Severi Asri Septizonium, quam tu sedem Solis Vocas, sed meum nomen in historiis scriptum lego. Hoc Praxitelis Phidiaeque extans in lapide tot iam saeculis de ingenio et arte certamen. Hic Christus prosum vicario fuit obvius. Hic Petrus in crucem actus. Hic truncatus est Paulus, hic assatus Laurentius, hic sepultus venienti Stephano locum secit. Hic sprevit servens oleum Iohannes, hic Agnes post obitum Vivens, suos flere prohibuit. Hic Sil-

482쪽

314 DE REBL FAMILIARIBUS

vester latuit hic lepram oposuit Constantinus hic gloriosam Callistus exercuit Libitinam. Sed quo pergo Possumne tibi in hac parva parem Romam designare Prosecto, si possim, non oportet. Nosti omnia, non quia romanus civis, sed quia talium in primis rerum curiosissimus ab adolescentia suisti. Qui enim hodie magis ignari rerum Romanarum sunt, quam Romani cives Invitus dico. usquam minus Romam gnoscitur, quam Romae. Qua in re non ignorantiam s

iam fleo quamquam, quid ignorantia peius est' , sed

virtutum fugam exiliumque multarum. Quis enim dubitare potest, quin illic surrectura sit, si coeperit se Roma cognoscere Sed haec alterius temporis est D rela Solebamus ergo post satigationem, quam nobis immensa urbs ambita pepererat, saepius ad Thermas Di cletianas subsistere nonnunquam Vero supra testudinem illius magnificentissimae olim domus ascendere; quod et aer salutaris, et prospectus liber et silentium ac Votis solitudo nusquam magis. Ibi de negotiis nihil omnino nihil de re familiari, nihilque de republica, quam semel flevisse satis est: et euntibus per moenia fractae urbis et illic sedentibus ruinarum isa menta sub oculis erant. Quid ergo' ultus de hist riis sermo erat, quas ita partiti Videbamur, ut inin Vis tu, in antiquis ego viderer expertior et dicantur antiquae quaecumque ante celebratum Romae et Veneratum Romanis principibus Christi nomen novae autem ex illo usque ad hanc aetatem); multus quoque de ea parte philosophiae, quae mores instruit, hinc nactam

gnomen. Interdum vero de artibus et de earum auctoribus atque principiis. Itaque die quodam, dum in eam

483쪽

LIBER SEXTUS. EPISTOLA II. 315

mentionem incidissemus flagitasti ut dicerem explicite, unde putarem liberales, et unde mechanicas initium habuisse quod carptim ex me audieras. Feci quod iubebas haud duriter, quod hora diei, et vacuitas inutilium curarum, et ipse locus hortabatur, ut sermonem longiusculum ordirer et attentio tua rem tibi admodum placere inditio erat Testatus sum tamen, me nihilis Vum, nihil sere meum dicere, imo Vero nihil alienum. Omnia enim undecumque didicimus nostra sunt, nisi forsan abstulerit ea nobis oblivio. Quaeris nunc, ut quod illo die dixi repetam ac litteris mandem Multa fateor, dixi, quae si non mutatis Verbis, dicere cupiam, non possim. Redde mihi illum locum, illud ocium, illam diem, illam attentionem tuam, illam ingenii mei venam. Potero quod unquam potui. Sed mutata sunt omnia locus abest, dies abiit, ocium periit pro lacie tua mutas litteras aspicio. Ingenio meo relictarum a tergo rerum fragor ossicit, qui adhuc in auribus meis tonat quamvis ob hoc ipsum in primis inde diffugerim, ut tibi liaberius responderem. Parebo tamen ut potero. Possem te ad antiquos et ad modernos mittere, a quibus quod poscis accipies. Sed ne ita me liberem providisti, dum rogas ut dicam meis verbis quidquid id est quod, ut ais, tibi omnia ex re meo, cum gratius, tum clarius sonent Gratiam habeo, sive ita se res habet, sive ut accendas animum, dicis. Accipe igitur quod tunc dixi verbis sorte aliis, sed eadem profecto sententia Verum quid agimus Nam et non ama res est, et epistola haec abunde crevit, et nondum coepimus, et diei huius extremum est Vis parumper digitis meis atque oculis tuis parcam Differamus quod restat in proxi-

484쪽

316 BE REBUS FAM1LIARIBUS

mum diem, et laborem et epistolam partiamur, nece dem pariro res diversissimas involvamus. Sed quid rursum cogito, quidve polliceor tibi diem proximum, opistolamque alteram' Nec diei unius opus est, nec epistolare negotium Librum exigit, quem non prius aggrediar, si tamen curis maioribus non retrahor atque distrahor, quam in solitudinem meam me sortuna re-Vexerit. Ibi enim, non alibi, meus sum: ibi meus est calamus, qui nunc passim rebellat, et recusat imperium, molestissimis occupationibus meis retus. Ita ille qui ex octo meo iuge negotium habet, ex negocio sibi ocium quaerit, et quasi impius servus ac contumax, domini laborem in requiem suam trahit. Ubi vero primum fines meos attigero, suum ipse iugum subeat cogam, et de eo quod quaeris seorsum singulari libro, quid aliorum scriptis, quid meis coniecturis assequor, Uriabam. Sane ut familiares epistolas ludens, et in ipso maxime Viarum discursu tumultuque rerum scribere soleo sic ad scribendum libros solitaria quiete dulcique io, et magno nec interrupto silentio opus est. Vale.

II Kal. Decembres ex itinere.

FRANcIScUS PETRARCA IOHANNI COLUMNAE A S. VITO S. P. D. Senectutem, paupertatem podagram inter mala humanae vitae haud esse recensenda, vel sorti saltem animo serenda.

Una mihi tecum lis est, cum caeterarum rerum. omnium sit tanta concordia. Nimis es querulus, nimis

485쪽

LIBER SEXTUS. - EPISTOLA III. 31

indulges tibi sortem propriam dessere, miserari res tuas, excusare te ipsum, accusare fortunam denique nimis molliter humana toleras, cum sis homo. Movit mihi sateor, lacrimas epistolas tuae principium. Quid enim occultare cogitem affectus meos, et ubi constantiam tuam requiro, illic propriam dissimulare mollitiem 'Certe ubi te laetum esse iubeo, moestum me fuisse non inficior: sed est quo mihi interblandiar monestiores lacrimae sunt in alienis calamitatibus quam in nostris; quamquam usque adeo sint nostra communia, ut nil proprie alienum dici possit ab altero, quod alterius nostrum sit. Idque non modo in tanta amicitia, sed ne in communi etiam societate hominum dici posse Satyricus ait, ubi Viro bono nullum alienum malum, et humano generipietatis ad inditium datas a natura lacrimas docet. Quod tanto ante Comicus dixerat: Homo sum humani nihil

a me alienum puto. Enimvero, licet id Verum esse non

negem, tamen haud dubie in hoc publico diligendi do

bito, gradus sunt, quibus ex amplissima ut ita dixerim, humanitatis area, cognationis amicitiaeque redigimur in angustum et universalis amor omnium singulari quadam caritate paucorum ac beneVolentia Oa

ctatur. Sed quid rursus occultem tibi quod sequitur 'it lacrimas epistolae principium, sic risum mihi finis movit MVersa sunt, inquies. Scio licet interdum uno de sonte prodeant risus et lacrimae. Non minus forsitan moestus erat Democritus, qui perpetuo risu pulmonem

agitare solebat ut ait ille , quam madens perpetuo lacrimarum ore Diogenes Heraelitus'). ec laetior Hannibal, in calamitate patriae solus ridens, quam populus qui lugebat Sicut ex diverso, si Lucano credimus, non

486쪽

318 DE REBUS FAMILIARIBUS

moestior in morte generi flens Caesar, quam exercitus qui plaudebat. Sed ad te revertor. Prima igitur epist lae tuae pars id agit, ut multarum ac prope omnium congeriem aerumnarum uni tibi incubuisse dieeres, sicut miserabili, sic magnifico quidem stilo. Legens, lacrimas

non tenui et tuarum lituris, ut dixeras, lacrimarum n vas addidi. Nescio enim quomodo casus suos Viriliter quam muliebriter lamentantem virum prosundius mis ramur. Prosequebar intentus animo atque oculis, et

ipsa stili dulcedo blandiebatur ut legerem quamvis longiuscula epistola esset. Ecce autem, dum caetera humentibus oculis perlegissem, expectans quid insolitae et tantis querelis aequae miseriae patereris, totam malorum summam tribus in finem aut quatuor verbis incluseras esse

te Tibure, Senem, pauperem, podagricum. Quibus in malis erre te illud aegerrime, quod tibi nostrae spes

ablata praesentiae videretur. eque enim te morbo Vinctum loco moveri posse, neque ausurum de tam longinquo ad te amicum evocare, occupationum suarum

non ignotis tibi ponderibus irretitum. Hoc flebilem epistolam fine concludis. Hic, lateor, risi Et quid dixerit quispiam pauca haec tibi videntur, an levia Neutrum

quidem sed sunt adeo Vulgaria, omniumque communia, ut paene inhumanum sit penitusque ridiculum talibus incommodis indignari hominem vel mirari. Quis enim, ut a primis ordiar, quis hominum unquam Vixit, qui non vivendo senuerit Priscos illos patres multis saeculis protendisse Vitae spatium legimus. Numquid tandem ei non senuisse legimus Mitto illos qui in mundi primo dis memorantur, quos, velut in ipsius saeculi iuventa editos in lucem vegetiores atque vivaciores fuisse, ac

487쪽

prope ad millesimum vitae annum perVenisse confirmant. Sed eosdem licet serius, tamen Senuisse non negant. Hos inquam, omitto, de quorum aetatibus magna inter magnos solet esse contentio quae praesentis nostri propositi non est. Ad illos venio quibus, ut minus

mira, sic sensibus nostris accommodatior est aetas. Senuit Abraham senuit Isaac, senuit Iacob. De quorum primo scriptum est Erat autem Abraham sene dierumque multorum; et iterum deficiens mortuus est in sen elut bona provectoeque oetatis et plenua dierum. De secundo Senuit autem Isaae, et aligaverunt oculi eius, et

videre non poterat; et rursum consumptusque agiste mo

tuu est, et appositus populo seneae, et plenua dierum. De tertio oeuli Israel aligabant pro nimia se erute, et clare videre non poterant. Audis: ecce nec senectutem modo, sed oculorum quoque caliginem ac desectum. Moyses fortasse robustior, de quo cum centum Viginti esSet annorum, et moreretur, ita legimus. Non ealigavit oculus eius, ne dentes illius moti sunt. Numquid ideo tamen non Senuerat, quia solidior senex esset Cuius

successor Iosue bellator insignis, qui tot reges occidit, tot populos stravit, senio obstare non potuit, quin audiret Dominum dicentem sibi Senuisti et longoevus es; et ipse congregato populo diceret ad eos: Ego senui et progressioris Brutis sum. Ille vir, cuius Voci Deus paruit, qui inaudita fiducia soli ac luna praecepit ut starent, et steterunt, numquid illum fugacissimae diem Vitae continere potuit ne properaret, aut Obviam senectutema tardaret Quid David rex Nonne et ipse senuerat, habebatque optatis plurimos dies, eumque operiretur sιibus, non alefiebat. Is cuius et inter homines et erga

488쪽

320 DE REBUS FAMILIARIBUS

Deum tantus ardor uerat brevi adeo refriguerat senectute, ut accumbentis puellae patrocinio uteretur. Qui de se ipso loquens Iunior fui, inquit; et confestim addidit: etenim senui. Habes cui sorte dierum numerum invideas, at non perpetuam iuVentutem. Omne quod

est ortum, necesse est, aut immaturum Occidat, aut Senescat, O maturius Occasurum. In saecularibus hist riis non aequam humanae vitae mensuram invenies; et

si quid ibi tale deprehenderis, irrisive nonnunquam, potius quam historice dictum scito. Quippe supra inum

Assyriorum regem, qui Abrahae contemporaneus Videtur, de excellenti rerum gestarum memoria, ut Macrobio placet, ne Graeca quidem extat historia. Omnes igitur historici qui longissime retrocedunt, a Nino initium scribendi laciunt multisque post illum temporibus nostrorum senum incipimus exempla colligere. Itaque minime mirandum putant quidam nam alii litigant, ut dixi, si, senescente iam mundo, et vita brevior, et Dagiliora sunt corpora et apud exteros quidem, et pauca de multis, sed illustriora perstringam Diutissime vixit Nestor qui, ut scriptum est, tertiam iam aetatem hominum vivebat. Diu Hiero Syracusius, diu etiam asinissam

midarum rex quorum alter nonagesimum annum attigit, alter excessit Laudata Solonis, nec illaudata Sophoclis senectus; quorum primus, nunquam inte misso studio, semperque aliquid addiscens, senuit se cundus morti proximus nobilissimam tragoediam ea quidem scripsit aetate, qua Vix sui compotes esse solent, qui ad vitam illam veniunt. Isocrates rator, eadem prope aetate, quarto scilicet et Onage-

Simo Vitae anno, cum volumem eximium edidiSset,

489쪽

LIBER SEXTUS. - EPISTOLA III. 321

quinque annos superriXit, seram voluptatem sui peris percepturus Homeri non tantum senectutem, sed et oculorum caecitatem lego. Sed, an senectus an alia caecitatis causa sit, nescio an tu legeris mihi enim non occurrit. Qualem autem, et quam iucundam credimus Homericam senectutem, omnibus suis accumulatam et instructam curis, quarum parvae reliquiae, post annorum

millia, tanta me dulcedine assiciunt atque persundunt puto idem aliis accidere , ut saepe mearum immemor curarum, Oblitusque praesentium malorum, totus in illius caeci senis memoria conquiescam Carneades ad nonagesimum Cleanthes ad undecentesimum Gorgias Leontinus ad centesimum ac septimum Vitae annum tranquilla senectute pervenit Chrysippus nono ac trigesimo anno coeptum miri opus acuminis, octogesimo moriens reliquit. Qua aetate Simonides in carminum se certamen descendisse commemorat. AEtate provectum Socratem legimus; et ibat ulterius, nisi venenatus O stitisset calix. Cuius praeclarissimus ille diseipulus Plato, uno et octoginta annis expletis, eodem ipso natalis sui die obiit; et in eo ipso, cui diutissime animum intenderat, exercitio litterarum. Cuius discipulus Aristoteles nonnisi ad tertium et sexagesimum accessit, quem periculosum numerum annorum, et humano generi Vel morte vel insigni calamitate terribilem serunt; et curita sit, rationes quidam, alii observationem solam experientiae longioris asserunt. Utrumque sane, quid virium habeat, ipsi qui attulere discutiant hunc, si Vera memorant, Vitae scopulum humanae ne transire possetis Ster Cicero, non senectute sua, sed Antonii crudeli ac nefario imperio, effectum est. Et quoniam ad nostros,

490쪽

322 DE REBUS FAMILIARIBUS

obvio Cicerone, perventum est, Venerabilis apud nos Romani regis uma Pompilii senectus, sed Venerabilior Catonis Camilli, Fabii Metelli ac Valerii Corvini,

quorum sere omnium una est aetas, centum anni Appii quoque illius caeci, de cuius caecitate omnium civium oculi et universa respublica consilium expectabant. Gl riosissime senuit Augustus, Pompeius infelicius Verum non de fortuna, sed de aetate hic agitur Certe Augustus ipse omnium maximus ac potentissimus monarcha post inceptum, ut quibusdam placet et quod nemo negat, diutissime summaque cum pace gubernatum imperium, inter multas Romanorum lacrimas, interque castissimae coniugis amplexus, Sexto ac septuagesimo aetatis anno placida morte subtractus est. Eamdem tam tenuit Augustinus, ut nomine, sic Vitae termino imitatus Augustum Hieronymus vero vivacior fuit. Origenes ad septuagesimum vitae annum venit Tertium et sexagesimum Bernardus implevit. De Ambrosio regorioque non ita compertum teneo. Omnes tamen pr cul dubio senuerunt providente illo, apud quem sons vitae est, ne hi parum viverent, quorum vita multum profutura erat Ecclesiae Ad octogesimum annum venit Asinius Pollio Marcus Varro vivendo et scribendo saeculi unius sortitus est spatium Multa de sua senectuto locutus est Seneca senex, aliquanto senior futurus, nisi sero discipulus vetuisset Permitte mihi oro te, indulgentissime pater, permitte mihi, ut narrationem, quae valde animum meum premit huic loco inseram, te sa-Vente, et senectutis adhuc unicum exemplum, humile quidem ac recens, sed honestum, et cuius mihi dulcis ac Veneranda recordatio est, tot gloriosorum senum

SEARCH

MENU NAVIGATION