장음표시 사용
501쪽
extra prospectum dilectae Urbis amovit. Quid ergo Tibur tuo senili octo deputatum est, provisumque ne fugias. Doles, et non potius Deo gratias agis, qui te tot terrestribus maritimisque periculis, totque tam longis
anfractibus ereptum, hae demum voluit consistere terra,
ut ait Maro ubi scilicet animae simul et corporis alimenta non desint Libri tui, servor tuus, ingenium tuum, et purissimi aeris et nitidissimarum species aquarum, et pulcherrimae telluris amoenitas tetricum licet et agrestem animum mulcere queunt ubi semper adsit patriae perdulcis aspectus, amicorum moderata propin quitas, submotis taediis, absente fastidio, quae tibi vel immensae urbis strepitus, vel iugis fortasse tot notorum conVersatio peperisset. Fruere bonis tuis gratanter, aequanimiter, pacifice. Melius tibi accidit quam putabas; commodiorem toto orbe locum nequivisses eligere, quam quem tua tibi sors obtulit. Sed instabis, et, Cur non, inquies, sine hac corporis iniuria Iubes respondere quod sentio Animus tuus vinculis egebat. Id non ad infamiam , sed in partem laudis accipias precor. Quo enim fertilior est ager, eo pluribus abundat compescendis extirpandisque, ut seges utilior coalescat. Et saepe quo generosior atque validior, eo ferocior est equus et tenacioribus vinculis egens Esses nunc, ut auguror, in aliquo mundi angulo iam itum, iam Indum, iam Tanaim transnatares iam Rhiphaeos montes, aut Hercynii saltus dumeta transcenderes, Vagus semper et profugus super terram Occurrit pietas illius, qui solus morbos
nostros et morborum nostrorum medicamenta cognoscit, non idcirco minus utilia, quoniam amariora Sunt.
Illa magis ingenua videri potest, et humanitate tua
502쪽
dignior querela, quod praesentiam atque convictum meum valde suaviter requiris; et in quo unice tibi complacebas, ut dicis, tum cum maxime delectaret, ablatum luges. Enimvero nihil negotii est hic. Si os amicus, imo Vero si pater neque enim alium in i tate eximia et paternis semper affectibus comprobasti), nullus tibi me locus, nullum tempus eripiet. Pone me in supremo Atlantis edusaeis luminibus durato vertice, te in rupe Caucasea, ubi vinctus Prometheus de Iove conqueritur simul sedebimus, simul ambulabimus, simul coenabimus, simul sabulabimur, simul seria tractabimus. Nihil unquam interveniet quod vicinos cernere et audire prohibeat. Volucer est amor non terras in tum, sed coelum transit et maria nec podagram novit ille, nec compedes liberrimus est, et fortuna licet obluctante, ubi Voluerit, praesens Miraris Mortis quoque nescit imperium; et quod illa videtur abstulisse, complectitur. Itaque versos in cinerem, apud illum integros invenies. Et natum Octavia, virum Artemisia, amicum Laelius, invita morte, et effractis, ut ita dixerim, tumulis, Vivos habent ac praesentes. Habe igitur me; nam et ego te habeo. ulla mihi sine te dies agitur, nulla nox, nullum iter, nulla consessio ubique tecum sum. Quod si sorte quoniam negare non possum, dulce quiddam et iucundum in se habere praesentiam amicorum modo illud mihi non negetur, saepe dulci rem esse memoriam, et, quod nollem, saepe delicatam esse praesentiam , si ergo ad solatium vitae tam tibi utilem praesentiam meam putas, duplex ad id via est. Nam et ego supra spem tuam ad te venire tuumque et Horatii vatis aestivum habitaculum videre, quantum
503쪽
LIBER SEXTUS. - EPISTOLA IIL 335
que desiderio tuo sussiciat manere, non renuo. Et tu si ad me videndum venire malles humanus enim animus his dulcius frui solet, quae laboriosius quaesiVi , monstrabo tibi viam, in qua nec pedum Viti tarderis, nec terram cogaris plantis attingere. Inter servorum manus ad Anienem Tiburtina moenia praelabentem perges Ibi naviculae impositus prono alveo descendes, donec ad dexteram Tiberis occurrerit. Inde iam latior amne per ipsius urbis Romae moenia ad mare pervenies. Inde etiam dextrorsum, sed sortior alveo creditus, Tyrrheni sinus aequoris obibis donec longe relicta Massilia, ru sus ad dexteram rate flumine Rhodani ostio subvehare, qua Vetus Arelas palustribus vadis, et lapidosa planitie, mox in rupe horrida tristis sedet Avenio, quam nunc Pontifex maximus Romanus, propriis sedibus desertis, Obstante ut arbitror, natura, caput orbis efficere nitiatur, et Laterani immemor, et SilVestri Inde, semper adverso flumine, tribus passuum millibus, aulpaulo amplius ascendenS, argenteum gurgitem obvium habebis ad dexteram flecte iter. Sorgia est placidissimus fluvi
rum cuius aquis XV aut circiter passuum millia conscendens, nulli secundum, sontem, lucidissimi amnis originem, Videbis, et incumbentem scatebris praealtam rupem, ut iam transiri ulterius nec possit, nec Oporteat.
Ut enim dextera et secunda sint omnia illic tandem in terram depositus ad dexteram me videbis. Ubi enim procul ab Italia possim esse tranquillius Videbis autem modicis, sed umbrosis hortulis, angustoque contentum hospitio, sed quod tanti hospitis adventu sa-cium putes angustius. Videbis quem desideras optime Valentem, nullius egentem rei, nil magnopere de Briu-
504쪽
nae manibus expectantem Videbis a mane ad vesperam solivagum, herbivagum, montiVagum, sontiVagum, silvicolam, ruricolam, hominum vestigia fugientem, avia sectantem, amantem umbras, gaudentem antris roscidis, pratisque virentibus, execrantem curas curiae, tumultus urbium vitantem, abstinentem liminibus superborum vulgi studia ridentem, a laetitia moestitiaque pari spatio distantem totis diebus ac noctibus oci sum, gloriantem musarum consortio, cantibus Vol crum et lympharum murmure paucis servis sed multis comitatum libris et nunc domi esse nec ire, nunc sumsistere, nunc querula in ripa, nunc tenero in gramine lassatum caput et sessa membra proiicere et quae non ultima solatii pars est neminem accedere nisi perraro, qui vel millesimam Vaticinari possit suarum particulam curarum. Ad haec modo obnixum defixumque oculis tacere modo multa secum loqui postremo seipsum et mortalia cuncta contemnere. Ecce, pater, dum te Voco, Veniendi laborem abstulisse videor. Si enim haec perlegis, et fidem habes, abunde me vides. Iam tandem tecum enim colloqui videor epistolam me scribere sum oblitus. Vale.
Ad sontem Sorgias, III Kal. Iunii.
FRANciscvs PETRARCA IOHANNI COLUMNAE A S. VITO S. P. D. Usum exemplorum defendit, eorumque utilitatem demonstrat.
Exemplis abundo, sed illustribus, sed veris, et quibus nisi fallor cum delectatione insit auctoritas. POS-
505쪽
LIBER SEXTUS. - EPISTOLA V. 337
sem, aiunt, paucioribus uti lateor, possem et sine exemplis agere nec istud inficior quippe cum et in cere possem, et sorte consultius sed in tot mundi malis, inter tam multa dedecora, tacere dissicile est. Satis patientiae praestitisse Videor, quod nondum satyrae calamum applicui, cum diu ante haec monstra scriptum videam, distpcile est satyrum non scribere. Multa passim
loquor, multa etiam Scribo, non tam ut saecul me prO- sim, cuius iam desperata miseria est, quam ut meipsum conceptis exonerem, et animum Scriptis soler Verumtamen si ratio quaeritur, cur exemplis interdum amuam curioseque in his Videar immorari, dicam puto lectorem eo animo esse, quo Sum ego. e quidem nihil est quod moveat quantum exempla clarorum hominum. Iimat enim assurgere, iuvat animum experiri an quidquam solidi habeat, an generosi aliquid, atque adversus fortunam indomiti et infracti an sibido se ipso mentitus sit. Id sane, praeter experientiam, quae certissima magistra rerum est, nullo melius modo
fit quam si eum his, quibus simillimus esse cupit, ad- moVeam Itaque sicut omnibus, quos lego gratiam habeo si mihi saepe propositis exemplis hanc experiendi lacultatem dederint; sic mihi gratiam habituros spero qui me legerint. Fallor sorsan in hac spe tu tamen in
hac narratione non falleris. Haec enim una Vera rei causa est. Altera est quod et mihi scribo ut inter scribendum cupide cum maioribus nostris versor, uno quo poSSummodo atque hos, cum quibus iniquo sidere datum erat ut vivorem, libentissime obliviscor. Inque hoc animi vires cunctas exerceo, ut hos fugiam, illos sequar sicut enim horum graviter conspectus flendit, sic ill
506쪽
338 DE REBL FAMILIARIBUS rum recordatio magnificique actus, et clara nomina incredibili me afficiunt atque inaestimabili iucunditato
quae si omnibus nota esset, multos in stuporem cog ret, quod ita cum mortuis esse potius quam cum viventibus delecter. Quibus veritas responderet, illos vivere, qui cum Virtute et gloria diem obierunt hos i ter delicias et salsa gaudia exultantes, luxu somnoque marcidos, Vino graVes, etsi vivere Videantur, esse tamen adhuc quidem spirantia sed obscoena iam et horrenda cadavera Verum haec inter doctos et indoctos aeterna lis maneat; ego sequar inceptum. Habes ergo quod interrogationi tuae, quodque quorumdam qui tecum sunt admirationi modo responsum Velim, cur exemplis abundem veterum illustrium quod et aliis profutura spero, et mihi scribenti ac legenti r fuisse admodum certe scio. Deinceps, quoniam nihil ab uno homine, quod omnibus hominibus placeat fieri potest, mirentur improbentque si libet. Certe ego, ne propter alienum murmur intermisisse videar morem meum, inserere huic etiam epistolae aliquot exempla non desinam, et quid exempla possint exemplis ostendam. Omnes qui ante Marium a medicis secabantur vinciri mos fuerat; quia enim dolorem corporis animi robore superari non posse persuasum erat, vinculorum auXilio utebantur. Primus Marius solutus sectus est; sed
post eum plurimi Cur, quaeso nisi quia exemplum viri constantissimi atque sortissimi ad imitandum animos erexit, et ut compatriotae sui verbo utar valuit auctoritas Bello Latino Decius consul se ipsum pro legionibus, et pro populi Romani victoria devovit. Res dictu
quam executione facilior, sponte tua mortem oppetere,
507쪽
LIBER SEXTUS. - EPISTOLA IV. 339
ut alteri victoriam quaeras. Tam efffcax tamen exemplum sui et tam validum, ut bello Samnitico a Gallico filius Decius, et ipse consul patris imitator existeret, et
nomine patrem V an securus iret ad mortem, quam pro salute suorum civium contemnere, illo auctore, didicerat. Quos bello Tarentino adversus Pyrrhum imit tus nepos, tertia tandem uno de grege victima, etsi non eodem insularum habitu, pari tamen animi virtute eademque reipublicae pietate procubuit. Nunquam talis vir Themistocles fieret, nisi iltiadis exemplis accensus, fieri illi parem in animum induxisset. Nunquam I lius Caesar in illud gloria culmen ascendisset, nisi mirari et imitari arium ab adolescentia didicisset quinet Alexandri profuit imago in templo Herculis Gadibus conspecia, qua mox ad cupiditatem magnas res agendi non exarsit modo, sed, ut ait Tranquillus, ingemuit. Profecto autem si statuae illustrium possunt nobiles animos ad imitandi studium accondere quod Q. Fabium Maximum et Q. Cornelium Scipionem dicere solitos Crispus refert , quanto magis ipsa virtus hoc efficit,
claro dum proponitur non marmore, sed exemplo' Corporum nempe lineamenta statuis orsan expressius continentur rerum Vero gestarum, morumque notitia,
atque habitus animorum haud dubie plenius atque persectius verbis, quam incudibus exprimuntur. Nec improprie mihi videor dicturus statuas, corporum imagines exempla, Virtutum. Quid de ingeniis loquar Imitati unum insigne par siderum linguae latinae Cicer nem ac Virgilium dedit, effecitque ne iam amplius Graecis ulla in parte eloquentiae cederemus. Dum hicin merum sequitur, ille Demosthenem, alter ducem suum
508쪽
attigit, alter a tergo liquit. In omni hominum genere licet ostendere idem sed in eo quod in me reprehen diiur arctius, nolim hodie nimius videri. Unum etiamnunc exemplum tibi notissimum quominus interseram temperare nequeo. Siquidem quem vitae callem arriperet diutissime fluctuanti Augustino, et Antonii et Victorini rhetoris ac martyris profuit exemplum; nec non et ill rum duorum in rebus agentium apud Treveros repe tina conversio, quam cum sibi Pontianus, miles imp ratorius enarrasset ipsius Augustini Verba tenes, Octavo, nisi me memoria frustratur, Confessionum libros sita , oearsi, inquit, ad imitandum. Ad hoc enim et ille narraverat. Haec ergo consilii mei ratio est, propter observatores ac miratores meos saepius iteranda Video enim quam multis exempla contulerint ad viri tem, et quid in me agant sentio, et de aliis idem p ro. Si fallor, res periculo abest, et quibus exempla non placent, non legant. Neminem cogo et si me rogas, a paucis legi malim Vale.
509쪽
FRANCISCUS PETRARCA BARBATO SULMONENSI S. P. D. Deplorat caedem Andreae regis Siculi.
Heu quam violenti, quam inevitabiles sunt sortunae exitus vel praevisit Saepe quidem, ut nosti, Ba bat amantissime, de fortuna deque aliis quibusdam loqui soleo, ut vulgus, ne in sermone vulgari singularis appaream; si seorsum interroger, reSponsurus O tasse longe aliter. Sed transeo, ne, Si haeream, acturus aliud de hac re supervacuis disputatiunculis implicerabstraharque. Ut autem coeptum sequar, et fortuna omnipotens et ineluctabile satum non cum Vulgo solum, sed cum maximis atque doctissimis quibusdam viris, et in primis cum Virgilio, videri possit nisi et unus Omnipotens, et sati nomen in ore catholico suspectum Bret. At quaecumque Vis illa sit, seu Dei iudicio seu permissu res hominum versans, haud dubie magnavis et prorsus ineluctabilis est, et adversum quam is stra imbecillitas nostri conatus accingitur. Nam incursu sacili consilium humanum opprimit mali moles, et mo tale remedium discutit invicta necessitas. Id si unquam alias, nunc maxime intellectum conspectumque clarissime est. Rogo quid novi, quid inopini accidit Quis non ista praeviderat Et praevidisse quid prosuit Tam profunde enim totis regni praecordiis se nequitiae dirum
virus insuderat, ut iam nisi mortiferum esse non OS-Set. Tantum audaciae, tantumque licentiae reproborum, tanta piorum desperatio, tantus moeror incesserat. Erant
510쪽
crebra undique velut instantium procellarum Signa. Graves frontes turbida nubes obduxerat, et tumida pectora pugnaces urgebant venti Fulgurabant oculi a dentes, stabant ora minacia tonabantque prope erat ut manus impiae fulminarent. Equor aulicum iam tume bat iamque aestus horrisonus et reciproci fluctus, et obscoenae Ves et peregrina prodigia vestris late lit ribus recursabant. orie regis mutata regni acies, et cum unius viri anima, omnium vigor et consilium manuisse videbantur Spectabamus haec omnes, suturisque non secus ac praesentibus angebamur malis. Loqui autem quis auderet ubi vix liberi cogitatus erant, et non tantum vocibus, sed nutibus parata supplicia' uamo rem in triviis muti omnes in thalamis murmur ambiguum, moeSta praesagia, et impendentium nuntii malorum, taciti augures, metus ac dolor. Denique sic apertis oculis torpuerant animi, quasi quos vicini su minis lux horrenda perstringeret. Nemo, nisi fallor, unus hominum me apertius timuit, doluitque liberius Nemo illa curiae portenta et introspexit acutius, et contumacius aut lingua percussit aut calamo. Heu quanta, quamque evidens proverbiorum fides Mala vaticinetur, inquiunt, qui vates veridicus fieri vult. Et iterum raro ulla calamitas sola Venit. Sic est, sic ab antiquis audi-Vimus, sic videmus Magna semper aerumnarum acies
incomitatae non prodeunt miseriae. In multas incidisse se noVerii, qui in unam incidit Equidem ut in tanta
malorum copia miseros multos esse necesse Si
sic in tanta bonorum inopia, elices paucos. Et sane miseris miserorumque gemitibus ac querelis re- seria Sunt Omnia. Contra autem, quam sit mortalibus