Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

LIBER SEXTUS. - EPISTOLA V. 343

rara felicitas, quis non videt Cum et in hoc vitae tramite si acriter intueare, fortunaeque phaleras dili

genter excutias, nemo usquam Vere felix, aut vot rum plene compos occurrat; et, apud scriptores rerum,

Vix comitem unum procul in ultimis Arcadum lat

bris felix illo habitus stellus invenerit. Quibus ita

se habentibus, quis miretur, ut in hominum turbam coniecta spicula, sic in congeriem malorum missa Vaticinia non errare, utque ad vivum illa, sic ad verum ista pertingere Meministi, amice, ut olim praesens e bis, Vivo adhuc, mox extincto rege, cui soli suum hoc et proprium nomen fuit, absens litteris, nec multo post praesens iterum, Viva Voce non sine suspiriis quid Sentirem, quidve in posterum praesagirem, quasi iam tunc venturi certus, explicui. Videbam enim subtractum regni fastigio undamentum prantque sub oculis corruenti regiae graves casus Caput adolescentis innocui primum omnium hac ruina oppressum iri, lateor, non videbam. Nescio quid obstabat seralibus coniecturis, id unum quod in malis pessimum erat abscondens; quamquam ut meminisse videor iam inde primis ad te litteris agnum lupis obiectum utinam non tam certo dixerim augurio. Et profecto luporum morsus ac rabiem,ot illa communia perditorum hominum, contemptum, odium, invidiam, dolum, rapinam, carcerem, exilium cogitabam. alis hominis talem mortem nec cogitare didiceram nec Vererici quippe qui nullis ex tragoediis tam nefarias et tam truces insidias meminissem. Tulit ecce feracissima scelerum aetas nostra, quo glorietur antiquitas, quo se posteritas consoletur utque omne aevum fiat excusabile, hoc in tempus summa saevitiae

512쪽

314 DE REBUS FAMILIARIBUS

ac totius inhospitalitatis erupit O brevi multum mutata

Νeapolis O infelix Aversa Vere aversa, nomen e re Sumptum; VerSa, inquam, prorsus ab humanitate ac fide quarum prima homini, secunda regi et iusto domino debebatur in te utriusque spreta reverentia, utriusque in in sacrum gentibus fractum foedus. In te enim fraude impia periit rex tuus, erro utinam, aut virili morte alia, ut hominum manibus interfectus, non ferarum dentibus atque unguibus laceratus Videretur. iniquo condita sidere, infausto signata Omere, caementis instructa sanguineis, et vipereis habitata culi ribus, magistra urbs crudelium exemplorum. Abunde impietatis et criminum erat animantum principis sacr sanctam effigiem ad imaginem Dei factam violare tam atrociter, tam superbe. Nunc id scelus non in homine quolibet ausa es sed mitissimum innocentissimumque hominum et dominum tuum, et ante annos tu solicitum, tui amantem, rarae indolis puerum, magnae spei regem, truculentissime laniasti. Imo non tu sed in teucres et immites, dicam homines an belluae, an quod adventicii genus monstri qui orbem Italicum barbarica seritate maculantes, tuum suumque regem non gladio, non Veneno, dura licet ac solita regum morte, sed velut incendiarium aut latronem infami laqueo peremerunt, et cuius vertici debitum ac speratum diadema diu perfida tergiversatione distulerant, eius collo restem et nodos miserabiles iniecerunt ut exequiarum genereali et vita longiore dignissimi corporis ludibria indigna praeteream, si nostro sorte silenti posterorum Otitiae subtrahantur. Tu quidem, misera civitas, haec perpessa tuis in penetralibus, quae omnes terraS, et

513쪽

LIBER SEXTUS. AEPISTOLA v. 345

omnia saecula tristi sint inquinatura memoria. Caeterum et culpae expers, Ut quod patientia criminum saepe consensu proxima est: etsi nec Obstare poteras, nec ulcisci, miseratione potius digna, quam odio. At tu, Christe, sol iustitiae, cuncta videns, et aeternis radiis universa collustrans, utqui hanc insamiae nebulam passus es terris nostris incumbere Cum posses tam facile, nisi delicta hominum obstarent, Vapores Orios odiorum, caliginosae noctis algore concretos, servido tui amoris splendore perrumpere Tu autem, Summe gum nostri temporis, Roberte, quem ex aliqua coeli parte res nostras et miserari crediderim et spectare,

quibus hoc nefas luminibus aspexisti Et hanc tantam tui sanguinis iniuriam quo animo pertulisti An noumteras piis precibus impium scelus avertere An p teras, sed nolebas Subdissicilis coniectura. Etsi enim simillimum veri sit in coelesti gaudio repletum terrenis doloribus non moveri numquid tamen tuorum charitate atque ingenita pietate non tangeris Utcumque est, elicem te, qui hunc diem in corpore habitans non vidisti. Quin te superstite nunquam tam flebilis illuxisset dies nunquam tantum invidiae licuisset. Fuit enim

Vere frons tua regia regni salus, conciliatrix animo rum, iustitiae altrix expultrixque perfidiae ac velut quaedam salubris umbra gregibus tuis, ut iucunda pastoribus, sic funesta serpentibus. Quod si humana virtus obstare decretis aethereis non valet, optanda utique et penitus opportuna morisuit quae oculos tuos quibus adhuc naturae legibus horror et lacrimae inerant, tam moesto spectaculo liberaret. Proh dolor Tuum illud eximiuin carum, pium, dulce depositum,

514쪽

346 DE REBΠS FAMILIARIBUS

quibus servandum colendumque commiseras, perdiderunt: non somno aut ignavia victi, sed flammanti odio et invidia stimulati. O ultrix scelerum iustitial que illi aut innocentia, aut sanguis, aut maiestas prosuit. Non hominum quisquam, aut deorum, non, quae cacissima sperabatur, tui recordatio opem tulit. Voces illas monitusque novissimos pii patris et regis optimi, quibus moriens, quantum mortali consilio datum erat, in longum et familiae tuae prospexeras et regno, pra ruptae desperataeque ne quitiae Ventus tulit, atque omnis divini iuris contexit oblivio. Sed iam fletuum satis est modo ne ubi finem fingimus, initium sic Cum enim, ut

dicebam, et crebra et comitata Veniant mala, cum rara et solitaria bona sint, ex hoc malo nescio quid mal rum sequi Video, quod, ne iterum certior quam velim mali nuntii vates sim, silentio premam Meliora cuncta proVeni3nt, quam spero, nec reipublicae noceat pauc rum suror, qui in illis quorum est, inultus, ut auguror, non erit. Etsi enim divina iustitia saepe misericordiae succumbat, in his tamen hoc accidit, quos peccati pudet ac poenitet, non in his qui flagitio gloriantur. Haec tibi quoque orgiae ad sontem, quo rursus tanto Italiae naufragio, velut in portum, fugi, et praeteriti dolens, et venturi trepidus dictabam Kalendis

sextilibus, intempesta nocte.Vale tui cautus, memor mei.

515쪽

LIBER SEXTUS. - EPISTOLA vi. 347

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM.

In desperata maloriam emendatione oleum et operam non esse perdenda.

Sine illum linque eum sibi aetatem habet, Viae patent ire licet quocumque libet Demitte in collum habonas homini indomito laustra niteris Repeto, linque illum sibi ea quo fert animus Crede autem mihi, non ascendet. Vidisti equos ad iter et ascen- Sum pigros, ad pugnam pavidos, tamen impatientes socii frementesque ' Degeneris animi signum est insultare minoribus, non posse comitem pati, nocendi, cum possit, Occasionem expectare, non causam Muscae macros stimulant boves, pauperem peregrinum canis infestat. Homunculum nostrum his exemplis adscribito; ubi vel miserabilis orbitas, vel extrema paupertas, denique ubi defensionis est minus, ibi plus saevitiae nocendique serventior libido Qua in re nihil deliberat nisi, an facultas adsit voluntas nunquam abest et semper una. Quid castigas igitur Perdis operam. Plus aliquid quam verba requirit hoc malum. Da illi parem adversarium; confestim ardor isto tepuerit. Semper erit lupus, ove conspecta. A OV lupum, ovis erit. Quid igitur, ut ait Flaccus, obseratis auribus fundis preera Quin tu sine illum sceleribus obrutum et ompressum Suis, superbia tumidum, ardentem avaritia, iracundia rabidum, invidia tabescentem, libidinibus efferatum, gulae Ventrisque mancipium, nimio semper

sopore consectum, et, ut ait Maro, somno vinoque sepul-

516쪽

348 DE REBDA FAMILIARIBUS

tum Quid enim huic sacias Quid loquaris Dolio loqueris, et quidem pleno, et nil penitus responsum, nil intellecturo, nil etiam audituro Perproprie in hunc dixisse Licinius Crassus videretur, modo barbam aeneam haberet Neiura enim adsunt, os ferreum, cor plumbeum, utique callosas aures, callosumque animum habet Callum mendaciis superductum Vera Verba non penetrant. Nescio an ex illis sis, quibus perdere Verba leve est. Illud ceris scio quae in homine Verba e duntur, interabilis oris iactura nisi contomptus hinc simul atque Odium quaererentur. Vale.

Avinione III Kal. Maias.

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Loquacitatem ab eloquentia quam longissime disserre.

Quod ad studium rei familiaris attinet, coacervandasque divitias, providentissimum hominem omniumque quos ego quidem noverim circumspectissimum non nego quique non in Vultu tantum, sed, ut Plautina anus, in occipiti quoque oculos habet Cadiurum in eo quod de eloquentia hominis addidisti longe dissentio. Intor lacundum enim ac loquacem largitor refert. iterum qualitatis est, quantitatis aliarum hoc ingenium et ars et exercitatio modesta, illud praeceps impetus et impudentia praestabunt. Contraria sunt haec: plerique tamen in discernendo alluntur. Tu illo quenin, si diliguntius animum advertoris, lateboris, ut

517쪽

nihil promptius, sic nihil illius sermone durius, nihil asperius, nihil intempestivius. Quod non ideo ut sibi, cuius nomen sciens silui, eloquentiae salsam amam, sed ut ibi iudicii errorem eripiam, dictum scito. Vale. EPISTOLA VIII.

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Donum mittens amico magnanimi esse oblata respuere, ea tamen aliquando accepta habenda esse docet.

Quam pauper, quamve sis dives, nescio Loquor de arcula animus enim procul dubio dives est, Biante more sua secum bona circumferens, nec incendio peritura nec naufragio et quibus nihil omnino, non praedonum Vim, non surum metuit dolos, non rubigianem tineasque, non morbos, non mortem, O Senium,

non ruinam. De arcula sane ipsa idcirco sum dubius; quia dum animum moresque tuos fortunamque simul aestimo, ut non multis, Sic nonnullis egere te suSpicor Sicut enim insanorum est innumerabilibus indigere; sic Verum est quod ait Xenophon illo Socraticus nihil egere est eorum quam minime autem, proximum Diis. Quamobrem quia de arcula ipsa nuper a conscio quodam nescio quid audivi, pro Virili parte succurrendum statui. Ecce itaque de fortunae meae, si reliquiis dicam, superbius quam Velim si muneribus, aliter i quar, ac Sentio dicam ergo, de muneribus, quibus illa me alia non curantem, Supra Spem supraque V

518쪽

350 DE REBUS FAMILIARIBUS

tum cumulare dignata est aliquantulum ad te misi; quod quantulumcumque est, haud dubito, dignanter

accipies et in exigua re, parvo Velut in speculo, conspiciens magnum mittentis affectum, munusculi parvitatem animi voluntate pensabis. Non quod ego sim nescius, quosdam sortes, quosdam doctos ac simillimos tui viros, et utrosque magnanimos, frustra olim muneribus suisse tentatos in quibus ante alios est Fabricii clarum nomen, et Curii, Romanorum ducum quorum alter Pyrrhi regis, alter aurum contempsisse Samniticum laudatur Clarius uterque contemptus, sed nobilitatus alter etiam claritate responsi quamvis enim scholastici quidam more suo confundant historias, responsumtamen illud nobile et lamosum, Romanos noli aurum, sed aurum habentibus imperare, non Fabricii, ut vulgus

putat, ad regem, sed Curii est ad Samnitum legatos. Xenocrates legatos Alexandri Macedonis cum quinquaginta talentis ad eum ab ipso rege transmissos, invitatos ad coenam in villam Academiae, ac mediocri et minime apparato cibo philosophice habitos cum dimisisset, postridie reversos quaerentesque cui numerari

pecuniam regis vellet, sic increpuit Quid vos, inquit,

hesterna oena non intelleaeistis, me pecunia non egere' Quo responso cum moestos factos cerneret, ne munuSac legationem regiam sprevisse diceretur, de magna pecunia exiguam particulam accepit, reliquum referri iussit ad regem Fertur erg3 eumdem regem et Di genis Cynici contemptus, ad quem versatili doli habutantem cum Alexander videndi cupidus venisset, et miratus hominem quaesisset, an donari sibi a rege aliquid vellet caetera, inquit, alias nune ut a sole te

519쪽

dimoveas peto. Erat enim hyems et sorte tunc lando testae illius ad Aquilonem obVerso ore autem ad meridiem, apricabatur seminudus, sed servens animi seniculus. Facetum hoc. Durius et prope superbum Demetrii responsum, qui missum sibi ab Imperatore Romano aurum ridendo ita contempsit, ut diceret Si tentare me voluit, toto illi fueram emperiendus imperio Calanus Indus, dum ingenti lignorum congerie extructa et incensa, more patrio, nudus ad voluntariam mortem iret;

Alexandro Macedoni obvio et quaerenti similiter num a se aliquid vellet, Nihil, inquit, est opus brevi te videbo. Sed hic quidem miri nihil quid enim non spernat, qui

ipsam, propter quam caeter concupiscimus, Vitam sprevit Contemptus sane miraculum supplevit vaticinii certa fides. Siquidem intra dies paucos Alexander apud Babylona cratere illo Persarum et Indorum ultore consumptus est. Urbanius aliquant Dindymus, ad quem nudum cum Alexander idem omni astu regio deposito, venisset, in extrema solitudinum e cunctis muneribus ab opulentissimo rege sibi allatis, nonnisi minima et

Vilissima rerum sumpsit, ne contemptus asperior ins

lentiae notaretur. Sed haec singulorum hominum illa publica animorum et incomparabilis altitudo Pyrrhi

regis, cuius Supra memini, legatus Cineas, vir ingenio et sapientia excellens, immensis cum muneribus mam missus, Senatu primum atque ordinibus cunctis ex ordine nequidquam tentatis, postremo plebem ipsam frustra etiam aggressus, ac nemine prorsus invento, cuius domus aut mens muneribus regiis pateret cum eo ipso quod avexerat auro, ad stupentem regem, Stupens ipse, reversus est. Caeterum hi omnes aut ab

520쪽

352 DE REBUS FAMILIARIBUS

hoste rege Vel populo, aut a superbo aliquo donatore tentati sunt. At non Romani senatus dona Ptolomaeus rex AEgyptius, non Dicani sui munus asinissa contempsit; non Africanus alter munera regis amici, non denique populus ipse Romanus, munerum licet spretor hostium Pergamei regis, quem amabat, hereditato testamentumque despexit Multum refert, quo animo quid donetur, et a quo et sicut quidam longe magnificus, sic alter inhumanus atque insolens est contemptus Amicus ego, non tentator, Venio, nec, ut verum latear, dono aliquid tibi; sed tecum partior quae scis ipse iam pridem nobis esse communia. Ac ne munus exiguum magnis Verbis eXaggerem, accipe quidquid id est, et boni consule. Quod profecto ne idem ipse qui seri, nec alius quidem quisquam quid, aut quale sit novit; et ego iam, si quid mihi credis, oblitus

sum. Vale.

PRAΝcISCUS PETRARC PHILIPPO PISCOPO CAVΛLLICENSI S. P. D. Accersitus ab eo promittit se crastino aditurum eum visum.

Veniam ad te, quando ita placere tibi sentio; et Socratem nostrum devotissimum tui nominis adducam. Postridie veniemus nec horrebimus urbis aspectum, inculta quamvis et rusticana Veste contecti. Huc enim pridie raptim ex urbe inquieta et turbida, saltu Velut in litus fracta puppi, confugimus, latitandi clandique

SEARCH

MENU NAVIGATION