장음표시 사용
521쪽
LIBER SEXTUS. - EPISTOLA Ix. 353
proposito eoque habitu qui et ruri et brumae convenientissimus Visus est. Ut sumus, in tuam urbem commigrare iubes parebimus eoque libentius, quo ardentiore tui desiderio trahimur neque magnopere curabimus quales extrinsecus Videamur, cui animos nostros apertos ac nudos esse et cupimus et speramus. Illud tuorum Voto, pater amantissime, non negabis, si saepe nos hospites habere is, ut non apparatum exquisitumque convivium, sed mensa nos familiaris excipiat. Vale
Ad sontem Sorgiae IIII Nonas Ianuarii. 23
522쪽
FRANCISCUS PETRARCA BARBATO SULMONENSI S. P. D. Regni eapolitani conditionem et calamitates post regis caedem ingruentes miseratus, inde pedem referre suadet amicum, eique hospitium liberaliter desert.
Inter multifidas, quibus obsideor, curas, illa Ouultima St, quam ex rerum tuarum expectatione concipio. Quid enim mihi Barbato meo carius ' Quid dulcius Anxia res amor, credula, timida Solicita, omnia circumspiciens, et vana etiam ac Secura formidans. Ecce quod semper timui; ecce quod semper scripsi; ecce quod quotidie dicebam non poterat tam foedum facinus impunitum esse : et est ultio haec aliquanto serior quam putavi. Verte autem, Deus, iram tuam in auctores scelerum, et noxia capita digno supplici seri; parce piis, parce fidelibus. Quid insons meruit plebecula ' Quid sacra tellus Ausonia ' Ecce iam pulvis it licus gressu quatitur barbarico et victores olim gentium, nunc heu Vincentium praeda sumus; sive id peccata nostra meruere, Sive iniquum et triste sidus aliquod adverso numine nos exercet, sive in quod magis inclinor integri, nunc scelestis additi, criminibus
523쪽
LIBER SEPTIMUS. AEPISTOLA L 355
plectimur alienis. Sed absit ut Italiae metuam, a qua rebelles potius quod metuant habebunt, dum nuper urbi reddita potestas tribunicia vigebit, et caput nostrum, Roma, non aegrotabit Pars Italiae solicitum abot illa videlicet quae olim Magna Graecia dicebatur Brutius Calaber, atque Apulus, nunc Laboris regio, atque olim praepotens Capua, nunc regina urbium Parthenope In has terras amoenissimas ab asperrimis Danubii ripis praeceps ruit exercitus; et coeli nostri serenitatem foedis nubibus involvit ab Aquilone oriens procella quae
Vereor ne, dum responsum tuum opperior, cum ingenti fragore detonuerit. Sic omnia iam in extremum adducta reseruntur. Iam Sulmonem, primo belli impetu calcatum, in ditionem hostium pervenisse, fama est. Heu gener sum oppidum tuam et Nasonis patriam, quibus prosequar lamentis ab his hodie possessam, inter quos ille morte gravius putavit exilium ' Qui autem adeo miserabilitor non tam de exilio, quam de loco exilii questus est, ut librum non exiguum texeret querelarum, quid dicturus fuisset, si Istri populos, et id genus hominum
qui, qua vagus Sarmata et arcitenens Getes, nivosis oberrant collibus, ad occupandam armis patriam suam venturos ullo tempore praevidisset ad quos se Caesaris
imperio proficisci tam iniquo tulit antino, ut nihil aliud stere, nihil aliud deprecari, nihil aliud loqui posset Te
vero, frater, quid nunc dicere arbitrer ista cernentem, quae nec ego praesentia sine lacrimis audio, nec ille sutura sine gemitu cogitasset O feliciora iam saltem Nasonis ossa externa tellure obruta, quam si patriae
pyramidis honore condita huius temporis ludibrio se Varentur clam tranquilliora dixerim sepulchri intor
524쪽
Istrum et Hypanem, quam inter Lirim et Vulturnum. Illinc Barbari magno agmine diffugiunt; huc irrumpunt.
At ego, dum dolorem animi sequor, propositum excessi, et evehebar longius, nisi me expectans et crebro interpellans hic nuntius revocasset. Igitur unde discesseram revertor Magno super te paVore torqueor sed
nihil in me quod ipse noverim consilii est, nihil auxilii quia tamen plus interdum aliqui possunt, quam Seposse confidunt, si quid in me opis agnoveris, iure tuo utere Gratiam, lateor, non mediocrem apud Tribunum stirpe humili, sed excelso virum animo propositoque, et apud Populum Romanum habeo, nullis profecto meis meritis sed Deus mihi malorum odia, bonorum ben volentia compensavit non quod vel illis nocuerim, vel his prosuerim Vel malus esse desierim, vel sim bonus: sed quia malos disse, bonos amare disposui; et ab illorum turba ad horum paucitatem saepe transfugere volui si datum esset, et volo si dabitur. Si quid igitur in praesenti discrimine apud praelatos Tribunum ac populum prodesse tibi intercessio mea potest ecce, aniamus et calamus praesto sunt. Est mihi praeterea inuo ginquo, et ab his motibus securo Italiae tractu domus parva quidem sed duobus unum animum habentibus nulla domus angusta est. Nullae illam damnosae div tiae, nec paupertas, nec cupiditas, libelli autem inn morabiles inhabitant. Haec modo nos expectat, me hoccidente reversurum, quem iam biennio abfuisse conqueritur te ab Oriente, si sata coegerint, et si libuerit, venturum. Quid tibi praeter haec offeram, non habeo. Domus autem, ad quam invito te, ubi sit, nosti in loco salubri et terroribus vacuo et pleno gaudiis, et studiis
525쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA L 357
opportuno. Tu quidquid consilii ceperis, ad felicem exitum Deus applicet. Ego interim utinam salsa timuerim, et absentia, quod naturaliter solet, metum auxerit amantis Animus quidem meus non quiescet, donec Vel te videro, vel per litteras accepero, salVum ectem statibus enatasse Vale.
FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. De status humilitate deque admiranda Chistianae fidei propagatione.
Noli, obsecro, amicum ideo spernere, quia humilis; ne contrarius fias dicto irrefragabili, quo humilitas exaltanda promittitur Vera quidem humilitate nil minus contemptibile, nil minus Vera superbia Venerandum. Indiscretione tamen huius rei, et aliarum quoque multarum, sallimur. Viles enim timidosque et abiectos humiles Vocamus, magnanimos autem superbos. Contra autem veros humiles salso credita pusillanimitate contemnimus: insolentes vero ceu vere magnanimos Veneramur. Scitumque est illud Catonis iunioris a Sallustio relatum Vera rerum vocabula iam pridem amisimM. Si igitur constat de re, amicumque ibi, ut est, humilein lateris Vide, quaeso, ne humilitatem, altissimam virtutem Chri stoque gratissimam, despexeris, ne, quod nunquam suisti, importune et odiose superbus videaris. Quis enim vel mediocris ingenii, qui utrarumque sacrarum scilicet ac saecularium scripturarum seriem legerit, non adve
526쪽
in quantum magister humilitatis Christus humilia semper amaverit Ut equidem a primo ordiar, ex quam humili radice nasci voluit ille cuius aciem videre summa et sola felicitas est An non ex nobilissima qualibet nasci posset, vel nobilitare quam vellet ' Sed
nobilitate contempta, humilitas quaerebatur. Egressa est virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendit, cuius sub umbra reges sedent, populi requiescunt; cuiuS Orbis totus odore reficitur. Quaenam vero radix ista Iesse 'Quam superba, quam nobilis' Cui Ruth materna avia,
mulier advena, inops, Vidua, orba, socrum extra fines patrios Secuta, et post pueros messores in agrum B
hom ad legendum spicas primum misericorditer admissa, deinde et nocturnis quoque blanditiis in ipsius d mini promota coniugium unde Iesse pater prodiit, per se ipsum obscuri vir nominis. Ipsum quoque Iesse quis nosset, nisi propter eius filium David Imo quisquemquam nosset eorum, nisi propter Christum, ex illorum radice surgentem 'Nuorum originem quantum spern re, quantoque cum stomacho, et filium Isai et servum
suum dicere solebat ipse Saul compatriola superbior, novissima licet familia editus minimae tribus Israel, quisquis regum libros legerit, inveniet. Ipse David
quamvis eximiae virtutis atque excellentis ingenii, tamen adolescentulus pastor erat, quando est electus a
Domino, et sublatus de gregibus ovium, ut ipse fatetur, et de postfoetantes acceptus in regem, pavit Israel inn centia cordis sui. An Moyses sorte nobilior, quando Visionem illam vidit rubi ardentis et incombusti, quando tot prodigiorum signis illustratus ad liberandum populum Israeliticum sorvituto AEgyptiaca, Deo iubente, pr
527쪽
LIBER SEPTAEUS. - EPISTOLA II. 350
sectus est Cerie non rex, aut princeps, qui tanto operi eligeretur; sed humilis pastor suit, et quod magis stupeas alieni gregis. Iam ipse pater Abraham filiusque
et nepos, quorum nominibus omnis sacrae paginae plenus est angulus, quorum tanta est gloria, ut omnipotens ab illis cognomen accipere, et Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob dici voluerit, atque ipse de se loquens eodem ipso cognomine usus sit putas, reges aut tetrarchae essent ram vel agriculiores, vel pastores ovium fuerunt Asellis vilibus insidentes, stipati gregibus suis, inter filios et uxores, sedes mutabant; sed in hac humilitate Deum merebantur ducem, qui eo ipso tempore potentissimis ac superbissimis Assyriorum regibus non modo familiaris esse, sed ne nosci quidem velle dignatus est. Ipse Iacob, a quo in scripturis sacris crebrius illud insigne cognomen ac familiarius De est, non superbia originis, sed humilitate sua clarus, qualiter ab illo soceri suo diuturno et gravi servitio redeat, attende Certe non sceptrum revehit, non diadema, non
purpuram, non currus aureos, non armatos exercitus:
sed ovium et caprarum boumque aciem instructam, clam fugiens filiorum turbam ac servorum, et simul duas ducit uxores, ac totidem concubinas, semen gentis innumerae, quarum ex utero duodecim tribus Israel, et tanta populorum multitudo Deo secundante mulierculas, et humilitatem honorante descenderet. iobant illis in figura, quae superficie tenus contemptibilia viderentur: essent autem in ipsa rerum Veritate magnifica. Si enim non aliter accepta fuerint, quam narrentur, quis DOD RU-
diis despiciat ' Quod si gloria temporalis coram Deo clarior laret quam humilitas quis dubiint quam in
528쪽
partem iste tantus Dei favor multo propensior futurus esset Conser enim cum his tribus senibus iam sam sis, cumque omnibus illorum gregibus atque coniugibus, tres immensis exercitibus subnixos Romanorum duces Scipionem Africanum Hannibalis comu confringentem, et tributario iugo imperiosae Carthaginis colla subdentem Magnum Pompeium in septentrione atque Asia tonantem, et non lacte sed auro repleta patria, captisque non οVium sed regum gregibus, a mari rubro ad Maeotidas palude Rhiphaeosque montes uniVersa calcantem Iulium Caesarem in Galliis atque Germania sulminantem, perdomitisque hostibus, ad postremum in Viscera patriae victricia pila vertentem, ipsamque tum gentibus imperantem Romam, et in ea terrarum orbem unico Thessalico praelio vincentem. Quanta quidem haec si imparitas rerum vides. Poterat nasciturus ex homine Dei Filius, vel ex his nasci, vel eos ipsos e quibus nasci decreverat, tales sacere. Quippe qui utrosque creaverat, poterat non David in angustis Iudaea finibus, sed Augustum in toto orbe regnantem habere stirpis auctorem vel David ipsum tantum principem sacere quantum fecit Augustum Poterat non in Bethleem vico
exiguo, sed Romae, cui Iudaea inter caeteras serviebat, et in thalamo aureo nasci, non in stabula. Poterat natus, cui coelum sedes est, euius e terra et planitudo eius,
non in summa pauperie, sed in summis deliciis enutriri nisi quod nobilitatem et delicias nostras spernit. Utinam et non oderit Postremo poterat, qui ei succederent suumque nomen gentibus praedicarent, discipulos sibi litteratos, ac potentes reges, oratoresque et phil sophos non piscatores, rusticos, inopes et indoctos eli-
529쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA II. 361
gere, nisi quod ipse Deus est; qui superbis resistit, humilibus autem da gratiam nec potentia nostra egens ad agendum, quoniam ipse dimit et facta sunt; neque ad persuadendum, eloquentia mortali. Vivus est enim Dei sermo, et essica et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spirituS, compagum quoque et medullarum; et discretor cogitationum et intentionum cordis. Hoc sermone disci-Pulos suos armaverat, quando eos ad persuadendum generi humano toto dispersit orbe terrarum, non consulari trabea, non imperiali diademate, non laurea triumphali, non philosophorum sententiis, non oratorum floribus, non aculeis sophistarum, non denique Verbi sapientia ut ait Apostolus), ne evacuaretur erum Christi. Non inter eos Caesar suit qui cogeret, non Plato qui doceret, non Aristoteles qui argueret, non Cicero qui suaderet: sed homunculi, pauperes, imbecilles, et inculti; qui nunquam aut scholas intrassent, aut litteras didicissent Ii tamen inter persequentium gladios et
serarum dentes flammasque ac tortores persuaserunt
publice quod volebant: Christum Deum et hominem
natum, passum, descendisse ad inferos, surrexisse a mortuis, ascendisse in coelum, rediturum ad iudicium:
et caetera omnia quae ille mandaverat, qui ut scriptum est stulta mundi elegitis infirma, ut confundere fortia; qui cum prodesse omnibus Venisset, elegit, ut ait Augustinus, prodesse imperatori de piseatore, non seatori de imperatore quod similiter prorsus de oratore ac philosopho dici potest. Idque non aetate rudi accidit, et ad credendum facili sed longe magis inveteratis litteris atque doctrinis, omnique illo antiquo eoo
530쪽
ineuita hominum iis errore sublaιo longeque magis iam doetis hominibus a temporibus ipsis eruditis, quam aetate Romuli fuerant. De cuius divinitate r ita Cicero loquens ait haec in sua Republiea, et Augustinus retulit in sua, ut ad fingendum, si tune vim quidquam ut idem ait , nunc omnino minus esset loci. antiquiis enim, inquit, recepi fabulas, Aetas etiam
nonnunquam ineondite. Hinc inta iam ea ulta, proeserιλ eludens, omne quod fieri non potest, respuit.
Quae si, ut dixi, ad colorandam salsam Romuli diviniatatem, quae credi iam cultiore aetate potuerit, Cicero velut non parva argumenta conquirit, Roma vix dum condita et unum e septem collibus vix integrum, eumque non tectis muroque marmoreo, sed dumos ambitu et culmis agrestibus occupante, atque adhuc nescio
quid pastorium redolente quid de aetato Christi dici debet, Roma dante iam iura gentibus imperantibus
Augusto Tiberioque quorum sub altero natus, Sub altero Christus est passus 'Inter quod tempus et Romuli aetatem, incredibilior, quam pro numero annorum, rerum mutatio facta erat; non quod medium tempus Oxiguum sit, siquidem ex quo, propter suam insolentiam, a Senatu Romano ad Capreae paludem discerptus est Romulus, usque dum, propter peccata nostra, a Iudaeis in monte Calvario crucifixus est Christus, paulo, nisi fallor, plus minusve septingentorum annorum tempus emuxit. Quamvis enim Cicero minus sexcentis dix
rit, non ad suam ibi, sed ad Africani et caeterorum respexit aetatem, quos in eo ipso libro Reipublicos loqui facit. Et praeterea inter Ciceronis caedem sub Aninoio, et Christi passionem sub Pilato, quantum