장음표시 사용
531쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA H. 363
verisimilibus coniecturis assequor, septuaginta elisi citer annorum spatium intercessit. Longius serebar; sed nuntius tuus scribenti imminet, et singulos calami tractus notat, morulasque medias metitur, et crebro ostium coelumque respiciens suspirat Misereor, expeditus quid est expectatio properanti animo; et ante destinatum cogor ut dicam humilitatem ama. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA SOCRATI SUO S. P. D. De thesauro quem se invenisse per somnium sibi visus est, o de divitiarum periculo et molestiis.
Hesternae noctis somnium reseram tibi. Vidobarmihi, incertum unde, nihil enim tale vel cogitare sum solitus vel loqui, videbar, inquam, in agello meo, quem ad sontem orgiae habeo, thesaurum invenissis,
monetae pervetustae aureae non mediocrem cumulum.
Una spatiabamur soli, ut noster est mos Te linquo confestim evocans, digito rem designo ambos, ut fit, gaudium stuporque defixerat. Mihi quidem ut eram, memini enim occurrebat illud Annaei: uate quo eumque vulgo placent, qiis tribuit casm ad omne fortuitum bonum suspiciosi et pavidi subsistite; et fera e pia seis spe aliqua oblectante deeipitur Munera sis fortunoe quo putatis, insidio sunt a De hoc ergo consultantes, parumper haesitavimus, isti trepidique. Quid multa' Ultimae insaniae visum est, quod per terras ac maria
532쪽
tantis laboribus tantisque periculis quaeri solet id obi
tum ultro contemnere. ox certatim oneramur auro
domum clam taciti convehimus, abditis pro tempore quae eXportari uno fasce non poterant. Hoc semel, hoc iterum et iterum facimus, et semper avidius semper enim, ut natura rerum habet, cum pecunia solicitudo cupiditasque crescebat. Ferit aures interim murmur in-Visum secretum nostrum, nulli licet creditum, sponte sua in Vulgus eruperat. Nec ita multo post nescio quis maior dominus locorum aderat, vindicans sibi iure thesaurum. Obnitimur. in primum longa et inamoena colloquia inde iis minaeque et semper litibus iuncta convicia, illo acriter urgente, nobis indignantibus in nostro reperta nobis eripi propitiae dona fortunae. Mille subinde rerum motus, et mille consilia, nunc matura et cauta, nunc temeraria et acerba cum iam ad resistendum nos non tam nostra cupiditas, quam inexorabilis adversarii superba durities inflammaret. Iam ab Oci ruris ad urbana negotia iam a studiis ad arma translati, novis curarum turbinibus agebamur.
Iam pro intentione pervigili et inquisitione pulcherriman arum rerum, pernox odium atque ira successerant.
Postremo iam res a litigio ad bellum se verterat. Ita mutatus animorum status, et saepe reperti auri poenitebat Philosophabamur in insomniis ubi vitam serenam atque tranquillam liquimus' uis nobis has curarum superinduxit nubes' uis in has procellas nos impegit on ignorabamus in aum speciosam aerumnam et splendidam esse miseriam Necessitas cum divitiis crescit, et fugit cum mediocritate felicitas. Occurrebant acervatim exempla eorum, qui, vel in di-
533쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA HL 365
vitiis infelices, vel in paupertate felicissimi fuissent. Spernebantur inutiles opes Croesi, et funestum idae aurum, et Dionysii Crassique spolia templis avulsa. Laudabatur Cincinnati Reguli, Curii, Fabricii felix et gloriosa pauperies Accedebat acies hominum nostr rum, qui nudi in solitudine, solibusque et rigoribus adusti, radicibus herbarum et silvestribus accis
Sti, pro tecto coelum, terram habentes pro cubiculo, cum voluptate torrentem turbidum hauserunt, asper que et angusto calle gradientes, spe patriae melioris omnia prorsus mortalia comtempserunt. Caeterum, quo plura huius generis ingerebantur exempla eo gravius dolebamus, ea non vidisse nos in tempore, sed in term ut aiunt laculos habuisse. Denique sic eramus, ut iam, ne coepto Vellemus absistere, solus cedendi pudor
obsisteret. Et iam supremi certaminis instabat alea;
cum repente medio noctis, ira metuque anxius expergiscor Gelidus sudor corpus omne perfuderat. Ita me Divinitas salvum velit, ut ego perinde sessus animi, sessusque membrorum eram, ac si graVe durumque negotium, non omnians, sed Vigilans agitassem. Nec
facile dici potest quam laetus fui, ubi sensi me thesauro simul et solicitudine liberatum, et tantum habere quantum alit, non quantum angit quantumque vitae sussicit, non quantum amuit quamque per somnum in ea sententia radicatus sum, quam mihi vigilans persuadeo esse Verissimam, scilicet, plus mali quam
boni cupidis mortalibus afferre divitias. Surrexi demum hora solita consuetudinem meam nosti dumque, quotidianis laudibus Deo dictis, ex more manum calamo applicuissem ; hoc primum, quod sopitum exe
534쪽
cuerat sese obtulit experrecto huius ergo sententiae t 'participem facio, qui particeps somnii videbaris. Vale.
XI Kal. Februarias ad auroram.
Pn cisCUS PETRARCA IOHANNI P. TRICASTRINO S. P. D. Ordinandis Ciceronis operibus annuit, et proximum sui reditum in Italiam nunciat.
Petitionis tuae memor promissique mei non oblitus, Italiam sive ne grammatica lite implicer, quam in epistolis Ciceroni su movet Atticus in Italiam vado Scio quidem et memini quid me de ipsius Ciceronis libris in ordine redigondis, et quarumdam, ut dicere soles, veluti scintillarum lumine declarandis, saepe Ogaveras demum, quo ineluctabiles preces essent, ut Romanus Pontifex, qui servoris tui conscius hanc gehe- rosam bibliothecae suae custodiam ita tibi credidit ut olim nostri principes Iulius Caesar Marco Varroni, Caesar Augustus Pompei Macro, et rex AEgyptius Ptolemaeus Philadelphus Demetrio Phalereo commisisse noscuntur, curam prorsus ingenio tuo dignam, ut Romanus, inquam, Pontifex digredienti mihi suum hac in re modestissime indicaret animum, effecisti. Quid facerem' otum licet ignoti poetae carmen:
Est orare ducum species violenta iubendi; Et quasi nudato supplicat ense polens. Parebo si potero. am et sibi parere necessarium, t
535쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA IV. 367
tibi placere delectabile contraque, prece tua Spernere, durum, illius iussa negligere, sacrilegum Totum in hoc vertitur, quam mihi in illis quos poscitis emen datis codicibus reperiendis fortuna laverit. osti enim
expertus saeculi nostri crimen, quanta sit rerum lium penuria cum tamen inutiles et Supervacuae, imo vero penitus damnosae funestaeque divitiae tantis curis ac laboribus aggregentur. Quod in me erit, studium indefessum ac diligentiam adhibebo. Ac ne moram ortasSis accuses, scito me reparandis viribus corporeis, quas morbus imminuit, in solitudine mea ad sontem orgiae usque ad autumni temperiem subsediSse, metuentem corpus adhuc invalidum longae Vise committere. Tunc auctis, Volente Deo, Viribus, atque aestibus imminutis, iter arripiam. Interea utinam Scire posses quanta cum voluptate solivagus ac liber inter montes et nemora, inter sontes et flumina, inter libros et maximorum hominum ingenia respiro, quamque me in ea quae ante sunt cum Apostolo extendens, ut praeterita oblivisci nitar, et praesentia non Videre. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA LAELIO SUO S. P. D. Se Italiam versus iter facientem quid icolaus Laurentii in Urbe
gesserit, non sine magna animi moestitia, audivisse.
Multa scribere tempus dehortatur, somnus prohibet. Octem iam tertiam insomnem ago; neque veteribus curis liber, et oppressus novis quas mihi pro-
536쪽
secti mea peperit, multa in aciem et in tergum curanda denuntians. Cum ex aequo despicere omnia in animum induxero quod magna ex parte iam feci), tum primum tranquillos somnos carpere incipiam, non aliter quam Eneas ille Virgilianus, qui
iam certus eundi, Carpebat somnos, rebus iam rite paratis.
Aut enim allor, aut anceps et longa deliberati plena molestiae ac laboris est. Dubitandi exitus initium est quietis. Dici nequit anxia mens et consultationibus Vagis exercita, quantum electione consilii in unum aliquod versa propositum conquiescat. Tunc igitur, ut Occurret, nunc semisopitus et velut insomnis loquar. Excusationem tuam, quamvis supervacuam, amplector scio enim locorum distantiam ut amantibus diosam, sic honestis amicitiis non obesse. Ubicumque ergo erimus, simul erimus. De negotio tuo faciam ut scribis: quod mihi scilicet fieri vellem, breviter expediam; nihil enim in me molestius experior quam verbis trahi hanc amicis sciens molestiam nunquam laci, nec laciam quidem Placebo si potero alioquin ne displiceam providebo. Versus tuos, excitato apud Helicona nostrum ingenio, texere meditabor; sed nescio qualiter cedula tua, quam decies in manibus habui, discedentem me sesellit, et sine me domi substitit. Quaere eam ibi, et post me mitte, licet et sine illa scire videar quid dicturus sum modo rondosi nemoris uspiam diverticulum occurrat. Tribuniciae litterae copiam, quam mihi misisti, vidi, legi, stupui. Quid re- Spondeam non habeo. Fatum patriae agnosco et quO
537쪽
ciamque me veris, dolendi cauSa materiamque reperio. Roma enim lacerata, qualis Italiae status Italia dosormata, qualis mea vita futura est In hoc publico et privato maerore, alii opes, vires alii corporeas, alii potentiam, alii consilium conserent. Ego quid conseri e possim, praeter lacrimas, non Video. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA SOCRATI llo S. P. D. Mediocritate status sui contentum nec divitias se ambire
Summae quidem rerum mearum, quas spectatae fidei tuae credidi, nihil detraho, nihil adiicio. o tantum firmus, sed fixus etiam in proposito meo sum; cuius si meministi, supervacuum est quidquid de hac re ulterius loquar. Ut tamen me mei non immemorem scias, breviter sic habe magnae ortunae appetens nunquam fui, sive id modesti, sive pusilli, sive quod quibusdam magnis viris placet magni animi est Vera quidem et vulgo etiam nota commemoro et quorum te in primis testem habeo, et interdum laudatorem, interdum vero pro qualitate temporum amicissimum reprehensorem quod scilicet, ut verbis tuis utar coepto nimis insisterem et videndum esset, ne unde famam summae constantiae quaererem, inde pertinaciae nomen infamiamque consequerer me tamen consilii
538쪽
me hactenus non poenitet Omnis enim mihi altitudo suspecta est, et praecipitii admonet omnis ascensus: mulioque facilius, natura duce, in illorum consortium declinarem, qui, ut ait Poeta habitant vallibus imis, quam eorum qui, ut idem ait, posuere in montibus umbem. Quae cum ita sint, si Optata mihi mediocritas quam iure Flaccus auream Vocat, ut pridem promiti batur, obvenerit est quod grata intentione suscipiam,
et perliberaliter mecum agi dicam. Sin invisum illud
et grave maioris ossicii onus imponitur, renuo, excutio. Pauper esse malim, quam solicitus, quamvis, ut res eunt, et ut est animus, pauper esse non possim. Haec
et his similia, quaecumque inter nos in hanc sententiam dici solent, tu, qui nosti optimo, et amicis et dominis
et dominorum Domino nota fac, obsecro, cum tempus videbitur, quamvis a me ipso nec occultata nec tacita. Sed sunt quidam, quibus ut in animum penetret, Saepe veritas inculcanda est. Quod e nunc minus mirer quo
quidquid de me modo dicturus es, videri scio et ab aetatis nostrae moribus, et ab ipsa vulgi opinione remotius cum quo mihi ut in multis, sic praecipue ine quod nunc agitur, discordia multa est. Sed incredibilitatum audientium vigor animi et lacundia loquentis excutiet. Multum Socrati meo de re qualibet, sed mulis plus auctoritatis ac fidei suerit amico de secretis amici consiliis disserenti. Multa quoque de amici ore, quam de proprio favorabilius audiuntur. Illud in finem ne dissimules, ne quis sorte de nostra simplicitate sibi placeat. Non est vera liberalitas, dura non lenta, non dissicilis nihil respicit, nisi quem complexa est. Illi morigera est non iubet illa sed obsequitur. Hi implet
539쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA I. 37l
Vota, non limitat Scimus ergo, quia petenti modicum immensa porrigere species est negandi. Vale.
VII Kal. Decembris. Ex itinere.
POPυLI ROMANI S. P. D. Quod contra spem bonorum omnium susceptam rempublicam male administret graviter obiurgat.
Fecisti lateor, ut saepe per hoc tempus illud apud
Ciceronem loquentis Asricani dictum multa cum V luptate repeterem: uis est hic qui complet aures meas tantus e tam duleis sonus Quid enim in tanta claritato tui nominis, ad tam laetos et tam crebros rerum tuarum nuntios, convenientius diceretur Idque quam cupide fecerim, inscriptus tibi exhortationum mearum liber indicat, stimulis meis ac laudibus tuis plenus. Noli, quaeso, committere ut dicam, quis est hic qui Vulnerat aures meas tantus et tam tristis fragor' CaVe, obsecro, speciosissimam famae tuae frontem propriis manibus deformare. Nulli fas hominum est, nisi tibi uni rorum tuarum undamenta convellere tu potes evertere qui landasti Solet architectus esse optimus propriorum operum demolitor Nosti quibus tramitibus ad gloriam ascendisti Versis retro vestigiis, inde descenditur, et natura facilior est descensus Latissime enim patet, neque solum apud inferos locum habet, quod a poeta dicitur facilis descensus verni Tantum ab illorum desperata miseria praesentis vitae varietate
540쪽
disserimus, quod quamdiu hic sumus, adimus quidem et resurgimus, descendimus et ascendimus inde autem nullus est reditus. Quid vero dementius, quam, cumstare possis, cadere fiducia reassurgendi Semper ex alto periculosior casus est. Et quid, oro te, virtute altius ac gloria, quar iam in Vertice conscendera nostris temporibus inaccesso Tamque impigre et tam insueto calle ad summa perveneras, ut haud sciam usquam formidolosior cui sit ruina Pedem figere oportet, obnixius ut consistas, neque spectaculum praebeas ridendum hostibus, lugendum tuis. Non quaeritur gratis clarum nomen, nec servatur quidem Magnus enim labor es magnae custodia saniae.
Permitte mihi meo Versiculo iocum uti qui ade mihi placuit, ut eum ex quotidianis epistolis non puduerit ad Africam transferre et hanc mihi quoque durissimam necessitatem exime, ne lyricus apparatus tuarum laudum, in quo, teste quidem hoc calamo, multus eram, desinere cogatur in satyram. Ne me casu in
hanc narrationem incidisse, aut de nihilo locutum putes. E curia digressum amicorum litterae consecutae sunt, in quibus ad me rerum tuarum discolor, et prima multum dissimilis, sama pervenit: non te populum, ut solebas, sed partem populi pessimam amare,
illi obsequi, illam curare illam admirari. Quid dicam, nisi quod Ciceroni scribens Brutus pudet conditionis ne fortunoe Μundus ergo te videbit de honorum duce satellitem reproborum Sic nobis subito turbata sunt sidera' Sic insensa divinitas Ubi nunc ille tuus salu- iuris Genius, ibi iit usi latius loquar illo honorum