장음표시 사용
541쪽
operum consulto Spiritus, cum quo assidue colloqui putabaris' eque enim aliter talia fieri posse per hominem videbantur. Quid autem torqueor Ibunt res qua sempiterna lex statuit mutare Sta non possum, sugere possum. Itaque non parum mihi negocii remisisti. Ad te animo properabam. Flecto iter certe te alterum non videbo. Tu quoque longum vale, Roma, Si haec vera sunt. Indos ego potius aut Garamantas petam. Suntne autem vera haec O multum principio dissimilem finem l tis nimium delicatas aures meas Assueverant magnificis rumoribus pati ista non possunt. Sed et possunt salsa esse quae loquor. Et salsa sint utinam Nunquam libentius erraverim Magna quidem apud me est scribentis auctoritas; sed cognitae mihi multis indiciis, generosae dicam, an animosae, cuiuSdam invidiae non parva suspicio. Igitur etsi plura loqui dolor imperet, Denabo tamen impetum quod profecto non possem, nisi quia solicitudinem meam incredulitate consolor. Secunde haec Deus et laetiora faciat
quam narrantur potiusque me amicorum alter mendacio, quam impietate alter flagitioque laeserit. Siquidem consuetudine pessima essectum est ut mendacium iam quotidianum et Vulgare peccatum sit Proditorem patriae nullius aevi licentia, nulla consuetudo. nulla libertas criminum excusat Potius ergo ille mentiendo paucos mihi moestos dies, quam tu patriam deserendo moestam omnem vitam seceris. Ille, si quid verbo doliquerit, Verbo purgabitur. Tuum si, quod fictum cupio, Verum scelus est, quibus unquam piaculis abolendum speres 'Immortale decus est, immortalis infamia Quamobrem si, quod pinari nequeo, tuam sortasse negli-
542쪽
gis, at saltem famae meae consule Scis quanta mihi impendeat procella, quanta, si labi caeperis, in caput meum reprehensorum turba conspiret. Proinde dum tempus est ut Terentianus loquitur adolescens , euam atque etiam cogita Circumspice, oro, summo studio quid agas excute acriter te ipsum examina tecum, nec te saltas, qui sis, qui fueris, unde, quo Veneris, quorsum, inoffensa libertate, progredi fas sit quam personam indueris, quod nomen assumpseriS, quam spem tui feceris, quid professus fueris. Videbis te non dominum Reipublicae, sed ministrum. Vale.
FRANcIScUS PETRARCA IOHANNI RETINO S. P. D. Gratulatur de bono eventu.
Omnia optato proveniunt, amice Gratulor ergo liberatae patriae, principum nostrorum gloriae, tranquillitati civium, religionis augmento, publicae laetitiae, singulariter honori tuo, cuius manibus turbidae hactenus et tenebrosae urbi blanda serenitas et pax praedulcis invehitur. Votivo quoque successui familiarium rerum tuarum gratulor. Perrarum est ut laeta cumulate accidant, quin fortunae dulcia semper immixtus aliquis amaror inficiat. At si quando plene propitia esse Vult, ex amaritudine rerum ipsa dulcedinem insperatam miris modis novit elicere. Saepe igitur dura molliens et inflectens, quae tristia videbantur, Vertit in au'
543쪽
LIBER SEPTIMUS. AEPISTOLA in. 375
dium. Utendum fortunae muneribus, non fidendum. Certe hoc nunc artificio usa est. Itaque, quid vis di cam Non tantum votivis eventibus, sed casibus ipsis nostris atque dissicultatibus gratulari incipio uni scilicet motiunculae illi tui corporis, qua ingens atque animi multiplex laetitia temperata est et Viarum mea rum impedimentis multis ac variis, quibus effectum spero, ut ambo simul in patriam revertamur. Vale. EPIST0L IX.
FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Cui satis nequeas sacere, operam impendere stultum Sse.
Agreste proverbium, lectum cani sternere magnus labor. Dicti ratio si quaeritur; quia scilicet accubiturus, huc atque huc in gyrum vertitur, ut nescias ubi pulvinar colloces. Ludicra quidem cogitatio illius, cui primum hoc dicere in animum venit et tamen sic est. Idemque de multis hominibus dici potest, quod de cane dictum rides Multi enim sunt, quibus nihil rite fiat ita crebro volvuntur, ut quam in partem sint casuri, aut quid Velint, sciri nequeat. Cum illis placuisse credas, nihil egeris. Omnis labor, omne periit obsequium Si urbanas illis offeras delicias, ruris rugalitatem laudunt; si ex urbe deduxeris, requentiam quaerant, solitudinem execrentur; si colloqui coeperis, fastidiant indignenturque, si taceas absentes desiderent, praesente despiciant, amicos saepe etiam ode-
544쪽
rint. A talibus semper abesse consultius. Intelligis quid velim, et rustra erit quidquid amplius dixero. Dico tamen, ne qua dissimulationis occasio tuae mansuetudini meo silentio praebeatur. Ut quid operam perdis gen rosae animae Longe tibi imparem atque dissimilem nactus, pedem retrahe ab incepto laborioso et inem- caci reconciliare illum tibi nequidquam niteris Invito amicus esse non potes 2 ormidabilis inimicus potes esse. Quem nunc ille contemnit, timere incipiet, si aperte incipias irasci sentietque quisnam esset quem gratis ingrato animo lacessendum duxerit Medicorum morem in hoc aegro et insecto homine sequere: Oro te, experire contraria. Mansuetudine irrita, essica sorte severitas fuerit, odiumque potentius amore. Quem blandientem spernit, horrebit ex professo inimicitias exercentem Moribus adversum meis, sed consentaneum rebus consilium dedi. Quid enim illi facias qui amorem voce insidias, humanitatem puto osse formidinem Vale. EPIST0Ι Α'.
PRAsciscus PETRARC IOHANNI ANCHISAEO . . . Cur in Galliam Cisalpinam potius quam Florentiam
Litterae tuae plenae gratissimis atque dulcissimis reprehensionibus invenerunt me circa Padi ripam, I kalendas aprilis ad vesperam. Conser adventus diem cum illarum missione, et vide si eo temporiS
545쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA a. 377
spatio venire debuissent ex AEgypto Venerunt cum eis et amicorum litteras, et duorum acie mihi non notorum, sed utique illustrium, ut dicis, iuvenum, ut
scripta testantur, senum quales utinam multos haheret civitas Vestra, si tamen non esset in exilium mi sura, imo etiam si missura, quorum dispersio reliquas saltem civitates italicas adornaret. Sed mitio hanc inexhaustam semper et Veterem querelam, et revertor ad litteras Onmium sere una sententia est. Α
guor, post propositum veniendi Florentiam iter in Cisalpinam Galliam deflexisse, quasi natalis patriae
contemptor, et spes ac Vota multorum me illic expectantium elusisse Possem ad haec multifariam respondere, et quid aliorum responsurus sim litteris, necdum
scio. Respondebo tamen aliquid, licet occupatissimus. Rogas enim sequar impetum dum calamus erit in manibus, ille mihi, quo se duci velit, ostendet. Certe cum illis, ut stilo scribentium satisfiat, musarum mihi praesidio opus erit. Tibi autem, cui sine ullo artificio
aperia et nuda omnia esse debent, unum hoc minime iacuerim, quod neque viarum labor, neque pestis anni huius universum orbem, sed cuncta praesertim litora proterens tque consumenS, neque animi mei dolor,
neque mala nisi allor et iniqua patriae tractatio
me a suscepto itinere detorsisset, praesertim cum, maiore laboris parte consecta, iam Ianuam pervenisSem. Haec igitur verior et potior causa suit, quod secum dum spem quam mente conceperam, imo ero ut eventus docuit somniaveram, fieri non posse videbatur, quin aliquem tibi rerum nostrarum laetiorem exitum assurrum. Itaque dulco erat expectaro donec in i
546쪽
378 DE REBυS FAMILIAR BGScum spei res ipsa succederet; et iam non cursum
modo, sed volatum meditabar, videbarque mihi sine ullo Iaboris sensu Alpes Bononiae transiturus Apenninum vulgariter Alpem dixi). Inde enim imμ ovisus, licet non inexpectatus, uis et amicorum oculis adesse decreveram. Accedebat quod hinc potissime coepti ris adminicula sperabantur; quibus mora omnis inimica erat. Quippe cum nec celeritas exacta suffecerit, quid dicam Scio res solidas esse, spes inaneS; Scio
quod qui spem perdit, nihil perdit minus dixi multum vero lucratur; et tamen expertus loquor ut nulla minor iactura quam spei, sic nulla molestior Causa est, quia saepe pluris fiunt sperata, quam possessa et saepe quantum nos spes rerum blanda sesellerit, adipiscendo cognoscimus. Hinc mi ut quotiens ante experimentum spes interiit, gravi nos incommodo D sectos aestimemus. Praevertit ergo consilium meum Deus, et curaS, quas pias arbitrabar, superVacuas declaravit ut Vel sic edoctus agnoscerem cogitationes hominum vanas esse. Et de hoc quidem hactenus. Super negoci litis nostrae nil aliud dico. Res in curia vertitur Spem fore ut illius praedonis insidiae detega
tur. In omnes tamen casus paratus est animus Victor
gaudebo victus, victa cum iustitia me solabor. Non nunc primum fortunae ludis exerceor didici quibus a tibus caducae spei vulnus eluditur. Eant igitur res utcumque modo ego non movear neque hercle quo moveri debeam intelligo nempe aequo animo possum vel assequi quod meum est, vel dimittere quod nunquam assequi potui. Compendiaria ad divitias philos phorum Via est, quae monstrat non addendum divitiis,
547쪽
sed cupiditatibus detrahendum. Hanc sequi disposui, ne in illud durum ac laboriosum negociorum inextricabialium iter incidam, a quo me Deus et ipsa naturae meae conditio manu, ut ita dixerim, retraxerunt. De lite igitur si quidquid esse potest mihi paupertas mea, non molesta, nec sordida, et plus etiam quam Vellem invidiosa, sussiciet cum qua si bene mihi convenit, ut Videtur Senecae, dives sum. Vale.
FRANGISctis PETRARCA IOHANNI ANCHISAE S. P. D. Francisci consanguinei sui proximum adventum quam laetissime nunciat.
Credi non posset quantum mihi curarum decesserit, quantumve laetitiae accesserit recenti quodam nuntio quod tecum, quamvis multa loqui locus tempusque prohibeat, partiri quantalibet brevitate disposui Franciscum nostrum adventare audio, et iam esse assiliae, multis quidem iactatum casibus et terrestribus maritimisque periculis, salvum tamen. Et ad me primum ille nunc recto, ut aiunt, calle estinat et de Viarum, ut certus sum, proliXitate conqueritur, saepe Virgilianum illud in ore habens Italiam sequimur Iugientem, et volvimur undis. Nec immerito putabat enim me in Gallia reperire sed illam curiae sentinam tolerare nequiveram. ProximuS
548쪽
illi saltus in patriam. Tu eum desideri ardere certe scio sed mihi crede quod non scriberem, si propositum meum perVertere posses ulla providentia), crede, inquam, mihi de consiliis hominum fortuna iudicat.
Inter cogitatus atque actus magnus quidem, ut Vulgo dicitur, mons est. Quando hic erit, quem iam iam aes turum spem iniiciam manus. Imperiosa res est amor nihil non licere sibi aestimat. Videbor iure meo uti, si quasi reinventum thesaurum domi recondidero, curamque sumpsero ne tam facile rursum eo caream. Id tibi praenuntiatum Velim, quo patientius seras cum acciderit. Neque enim, ut adventus sui famam tecum modo partitus sum, sic ipsum quoque partiar amicum. Multo rarior multoque pretiosior res est amicitia quam aurum, in qua si quid avidius egero, excuset utcumque possessae rei pretium duritiem possessoris Ego quidem te consortem non reiicio, ita tamen ut praesentem partiamur Ut partem igitur tuam seras, imo vero, ut pro uno duos habeas, venire te amor agat. Vale.
FRANCISCUS PETRARCA IOHANNI ANCHISAE S. P. D. Deplora mortem Francisci consanguinei sui.
Heu quid hoc est Quid audio O spes mortalium sallax O curae supervacuae inlabilis status Nihil homini tranquillum, nihil stabile, nihil tutum hinc sortunae vis, hinc mortis insidiae hinc fugacis mundi blan-
549쪽
LIBER SEPTIMUS. - ΕΡISTOLA XII. 381
ditiae undique circumvallamur miseri, et inter tot laqueos spondere nobis iucundum aliquid audemus 'Totiens frustrati, totiens ludibrio habiti, sperandi tansuetudinem et millies elusam credulitatem nescimus exuere tanta felicitatis, licet salsae dulcedo est. Heu demens heu caece, rerumque oblite tuarum, quotiens mecum dixit Vide hic nota, attende, subsiste, recogita, imprime signum fixum, mansurum indelebile M mento fraudis huius et illius. Nihil unquam speraveris, nihil credideris fortunae mendax est, varia, leViS, infida priora eius blanda et mitia, posteriora acerbissima. Nosti iam hoc serale prodigium expertuS, B emine iam docendus. Tuis igitur exemplis tibi consule,
et ullum cum hac inire commercium caVeto aeque promittentem ac negantem despice, aeque rapientem largientemque contemne. O decreveram, hoc mente firmaveram. At post tam virile propositum, ecce rursus
quam muliebriter, quam inepte decidi ridiculose dixerim, an vero flebiliter Ridiculos aliis fortasse, mihi
quidem prorsus miserabiliter ac miserrime Post intrerum speratarum inopinos casus induxi in animum Sperare iterum, atque huic momentaneo et velut hibernae sereno noctis credere, et ex eventu crastino pendere praeceps, temerarius, inconsultus, interblandiri curis mordacibus ausus sum. Ecce iam dilectus meus aderit Franciscus meus, non minus mihi iunctus
voluntate quam nomine, non minus amore quam sanguine, ecce aderit, et sorte iam adest. Tam vehementi enim meditatione in eum incubueram, ut saepe Velut ante oculos aspicerem tanto maris ac terrarum spatio distantem, et heu nunquam amplius in huius mihi pe-
550쪽
regrinationis exilio revidendum Sed ego iure quodam me, quod amantium omnium commune est , fictis co gressibus atque colloquiis invisae moras solabar absentiae meque ipsum, ut fit, quadam cum Voluptate sal lebam. Quotiens aliquis ex pueris meis, quibus ille se secerat multa morum suavitate carissimum, ad me alia quid nuntiaturus intraverat, ita eram quasi ille iam afforet. Quotiens quisquam fores impulerat, fluctuabam, et pastorium illud in)primis occurrebat animo:
Nescio quid certe est et Hylax in limine latraν. Credimus an qui amant ipsi sibi somnia singunt 'Me miser amans somnia fingebam his angebar curis his aestuabam solicitudinibus, pascebarque tenui quadam spe, non aliter quam opimis per quietem dapibus sopitus esuriens; et latratus canum, et servorum Voces, et moti stridor cardinis, et pavimentum proterens ungula cornipedis, et omnis omnino strepitus
excitabat. Quotiens vel libellos quibus inhiabam, vel cui inhaerebam calamum, sestinabundus abieci quotiens surrexi, quotiens prosilui videndi avidus tenendiquo
dilectum meum, et curarum mearum praedulcissimum
participem, neque fratrem solum ut Tullii, quibus hoc
loco possum proprie, Verbis utar , sed suavitate fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem, quem nescio an nimis sero cognoverim, an verius nimis cito nisi enim amare hominem coepissem, nequaquam morte eius in has lacrimas incidissem Biennio vix integro illius convictu et amicitia laetus sum tempus heu vix alloquio, ne dicam amicitiae, satis patens. Sed hoc uno solor orbitatem meam, quod ambo certatim