장음표시 사용
551쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTOLA II. 383
illius temporis brevitatem ardentissima hinc illinc cha ritate laxavimus; et quidquid in amicitia dulce vel
sanctum est, quod in spatioso aevo alii solent, nos explicuimus in angusto ut iam delectatio nostra diutumnior, amicitiae vero fides certe neque sincerior, neque familiaritas arctior esse posset. Invidit gustatam mihi vitae dulcedinem fortuna. Plurima et magna fidei suae pignora sanus aegerque suscepi, quae in animi mei penetralibus adamantina sed recondidi Spero, itidem de me ille sentiret, eoque propensius, quo et humaniorem illum et amantiorem natura protulerat. Nunc autem illius temporis memoria, et amara mihi simul, et dulcis est hinc mulcet, hinc cruciat, nec satis Xpedio, Blimne fuisse illi homini notus an incognitus Amicum enim talem felix et dulce quidem habuisse, sed amisisse, miserrimum atque amarissimum. unquam serealias me ipsum, ut nunc excusseram quod non sine pudore lateor et affectuum in me plus, et virium minus quam opinabar, invenio. Putabam enim, et dignumerat, multa lectione longaque rerum experientia obduruisse adversus omnes ictus et iniurias fortunae Fallebar infelix. Nihil me mollius, nihil enervatius Putabam, imo equidem certus eram, me Franciscum meum amare tenerrime hoc enim illius erga me charitas et obsequia merebantur. Quantum tamen amaverim, heu Sero, nec aliter quam perdendo, cognovi. Ideoque nunc intractabilius ulcerosa mens dolet, plus se cernens ami-SiSSe quam crederet. Qua in re nihil mihi magis obsuit quam impraemeditatio eius, quod evenire necesse
erat non cogitaveram moriturum. Et profecto si quis in hoc torreni rerum humanarum ordo osset, ante
552쪽
me mori non debuit post me natus Accessit servens atque anxia eius expectatio, de qua multa iam dixi: sic enim ipse mihi supremo lacrimans digressu, sic deinde per litteras pollicitus sic Socrates meus non futurum iam, sed praesentem eius nuntiaverat adventum, digressum ex Gallia luci ad me tramite in Italiam properare. Heu mihi nunc recolo, velut adhuc felix atque integer, proximam abscissionem et instantes miserias praesagirem , meque confestim scirem optima mei ipsius parte cariturum, brevissimam felicitatem meam nitebar extendere, quid sata mecum agerent ignorans. Veniet, dicebam, prius me quam grandaevum patrem, quam dulces ratres ac sorores Vis re Iniiciam manus atque tenebo, nec magnis viribus opus erit opitulatorem ex adverso inveniam amor
qui cum illo habitat partes mecum faciet. Iam ille crebro mihi dicere consueverat Horatianum illud Tecum
vivere amem, tecum obeam libens. Sed ecce manus, quas
ego sibi iniicere cogitabam, mors iniecit, et quod ad te pridie brevi quadam epistola dixeram, de consiliis hominum iudicare fortunam longe aliter atque ego
senseram, interpretata est. Nunc erepta spe, geminatoque desiderio, quid agam Lacrimisne atque suspiriis alar, et in amissi locum moerorem meum indesinenter amplectar An vero serenare animum nitar, ι circumstrepentibus fortunae minis in arcem rationis evadere Hoc praestat, illud placet hinc virtus erigit, hinc affectus incurvant et quo me Vertam, quidVe γ' tissimum sequar, incertus sum, et male mihi est 3'pissime cadenti, saepissime resurgenti. Saona nocenSatque impia quae in his anxietatibus involvisti Quid
553쪽
tibi pro meritis imprecer Abstulisti unimae sese dimidium, ac florentissima aetate crescentemque iuVeuom
virtute, dum adhuc ordiretur, ineXorabiliter succidisti et nunc illi pectori, in quo Franciscus meus hospitabatur, violenter incumbis ipse enim abiit, te licet invita.
Nihil in illum iuris habes corpus tantum illius et
spem meam Simul obruis, pro quo quid aliud ptem tibi Curvati in arcum colles extendantur, ut in aciem directi et importuosi litoris redacta, iniquam praebeaSclassibus stationem Corruant moenia et manufacta praesidia, quae ventibus ac fluctibus obiecisti. Huc vis Syrtium et Euripi servor huc Scyllaea rabies, huc Charybdis impetus, et quaecumque vasti maris pericula transserantur. Laxet Eolus inquietos fratres, Austrum et reliquos, qui tuis finibus insultare sunt soliti, ut toto orbe tranquillo te unam perpetuae quatiant procellae. Quidquid vel mortium vel morborum per omnes terras ac maria pestifer hic annus effudit, in te solam confluat, quaeque aliis annuatim tibi pestis aeterna sit.
Purgetur insula Sardiniae et quidquid coeli crassioris
usquam est purgentur stagna e sulphure lacus, limosaeque penitu paludes tepescat Arctos, refrigeretur Ethiopia, vacuetur serpentibus suis Africa, tigri bus Hyrcania quidquid monstrorum et immanium belluarum orbis habet in te ex omni terrarum parte conveniat. In te tristes nebulae, in te latices lanesti, et inclementes aurae, in te frigora aestusque desaeviant. Denique cum summa humani generis salute tu sola de- pereas tu locus mortis, tu formidinis ac ierrorum re gio, tu luctus ac miseriae domus esto. Te peregrinuS, te mercator, Ostrem te cives tui fugiant te viaior
554쪽
pallidus o sunaniis montium despiciat iugis te nauta trepidus ex alto prospectet, et infamem scopulum declinans, opem Velorum remis adiiciat Heu quo me
dolor pepulit Quid loquor Aut ubi sum Mortalia
mortalis iam graviter fleo, et insontem terram, quae suum ius recepit, execror incertus ubinam ipse moriturus, atque hunc pulverem terrae redditurus sim ' Ita que iam lamentis et gemitibus abstinendum est, et pro fratre praemisso, dum supersumus, orandum. Id potius viros docet Tibi vero, civitas pulcherrima, quae
depositum meum serVas, ad me tandem BVersus,
gratiam habeo, quod in terra sorsan barbarica iaciturum ipsa complecteris. Viis quidem brevitas satalis suerat;
tuum est, quod amico meo iuvenem licet, sesso tamen iam curarum, contigit italici saltem requies sepulcri: leve solamen sed multis iam viris illustribus optatum. Te nimirum hactenus ut cupide viderem, ipse terrarum situs amoenitasque praestabant deinceps carissimi mihi cineris servatricem amara quadam dulcedine multo li-bontius videbo. Si enim amantissimae olim coniugi Pompeii sui mors et truncum impie cadaVer arenas Niliacas commendabat usque adeo, ut inde nollet avelli cur non ego dilecti mei perpetuam sedem litus italicum amabo Salve, tellus egregia, ratemarum reliquiarum custos fidelissima tu me largius flere, tu parcius sperare docuisti. Tu autem ante tempus erepto mihi frater, qui haec me in lamenta praecipitas, aeternum vale. Ego quidem ex te gaudium ac solamen, quod in his, quibus assidue morimur, terris eXpectabam, ubi neque gaudii neque solatii locus est, multo e tius, praestante Deo, multoque cumulatius deinceps in
555쪽
terra viventium expecto. Sed ecce nunc experior quod apud Statium legi dulce loqui miseris. Profecto sic est quam multa enim, non sentiens, impetu magis quam animi iudicio dolenter effudit nec loquendo satior, sed accendor, nec desinere quidem scio. Abrumpam igitur Valo. EPIST0L XIII.
FRANCISCUS PETRARCA I0ΗANN COLUMN E CARDINALI S. P. D. Consolatoria ob caedem Columnensium Romae peractant.
Fatebor ingenue etsi enim solvendo non Sim, bona fidei debitor sum fatebor tibi me omnia debere, ingenium scilicet et corpusculum hoc, quod peregrinus inhabito, et si quid externorum obtigit bonorum.
Neque enim minus aula tua animo meo contulit, quam corpori, quam sortunis. Sub te nutritus a iuventute mea, sub te auctus atque eruditus sum, quantum Vel intercurrentium casuum malignitas, vel ingenii mediocritasPaSSa est; ut ex merito tenear, et hunc calamum, et hanc deXteram, et hoc quantulumcumque est animi lumen ad animi tui solamen refrigeriumque convertere. Id me in aliis malis nostris pro viribus observasse memini, nec tu, reor, oblitus es. In hoc Vero tam gravi, tamque intracta
bili et unesto vulnere, quod nobis nondum fletibus Ostris satiata mors intulit, quid agerem, quid loquerer, vel omnino quid hiscerem non inveni Corrui miser ad primam rei saniam, o Velut repontino fulminis fragore
556쪽
dirigui. Deinde ubi primum sparsa rationis arma colligere, et prostratum ac iacentem animum attollere posse coepi litteras infelicissimi rumoris, quem prius ab egregi viro aganino ediolanensi, qui hanc urbem regit, dolenter narrante maestu audieram, O sci, et Ostensas non sine lacrimis legi. Enimvero illic ambagibus perplexa omnia et nihil penitus certum legebatur. Ab Urbeveteri fama surrexerat mox perlata Florentiam, et per quorumdam religiosorum litteras Apenninum transgressa Bononiam primo, inde ad nos saepe ut fit crescendo ac Variando pervenerat. In re
igitur dubia, quia natura hoc habet, ut audita quae displicent vix totis praecordiis admittantur, malui mihi
interim elicior promitteris Sic aegra mens ad melio ris spei dulcedinem recurrebat ea tamen evanida et velut somniantis miseri fugitiva felicitas orat. Quid multa Quamvis assidue superventu novorum nuntiorum spes illa decresceret; nihil tamen prius plane compertum civi, quam ad me Socratis nostri lacrimabiles littera purvenirent. Ita mirum tiberinas aerumnas ex alio orbe mihi Rhodanus nuntiavit. Illo vero mihi littoro ancipitis spei refugium praecluserunt quo ossectum os ut id modicum intellectus, unde nonnunquam animi medelam mihi atque aliis elicui fletus otquestuum pondus opprimeret. Non cessi tamen, nec cessavi. Quotiens assurgere nisus, scribere aliquid
volui Quotiens libellos evolvi, rubiginem ingenii tabescentis abstersi, et in intimas memoriae meae cellulas moestus scrutator introii Denique omnia feci incas sum tamen venerunt ad manus meas epistolae quaedam, quas . Visitante nos saepius fortuna, hos annOS
557쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTULA XIII. 380
utroque stilo ad te miseram in quibus nihil omnino meis, ne dicam tuis, angoribus non solum curandis, sed etiam leniendis satis emcax visum est; et pudebat totiens vulgata repetere. NOVa autem cudere ex hausto in primis ingenio non valebam ordiri tamen et tentare non destiti, si sorte supra Spem orsa Succe derent. Possem tria vel quatuor litterarum ostentare primordia, diverso charactere modiSque sere omnibus, quibuS, pro arietate rerum, gravidae mentis affectus conseptusque parturio Sane quantum mihi illa placuerint conditor idem et castigator calamus transVerso liturarum vulnere indicat. His ogo dissicultatibus implicitus silere firmaveram, et praesentem gemitum Christo consolatori optimo solandum finiendumque committere. Haec pro excusatione silentii mei dixerim. Et nunc quod te post tantum tempus alloquor, non mutati propositi, sed insperati gaudii est, quod pectori meo, nuper obstinatius dolenti et, qui miseris mos est, moero rem proprium amanti ejusdem Socratis recentiores invexerunt litterae quibus animi tui inter in fortunae impetus inconcussam magnitudinem eminentiamque perdidici et qui dolorem meum tacitu tuleram, Super- adveniens gaudium ferre non potui, quominu pias simul in lacrimas et in Verba prorumperem quod me frivolis nequidquam tentare sermunculi pudor et dolor et reverentia vetuerant, id ab illo coelesti artifice factum videns, cui, cum pro alii multis, tum pro hoc
praecipue gratias agere dignum est, quod tibi in rerum bellis exercito sortitudinem tribuit et constantiam
exemplarem. Itaque decus meum, et iam quasi solast ei meae et multorum rancora, composito clandem
558쪽
statu satigati pectoris et sedatis imbribus lacrimarum qui ubi vehementius ingruerint serenitatem mentis onsuscant, et conspectum praeripiunt veritatis, quid aliud suadeam quidve aliud rogem, nisi insistendum coepto, et invicto animo fortunae minacibus insultibus occurrendum' Respiciendum sobrie ad naturae nostrae violentas ac superbas leges quid Sumus, ubi sumus, quamdiu vel hoc ipsum, Vel hic suturi sumus; unde lanem Solvimus, quem petimu portum, quos inter scopulos naVigamus, quantum mari emensi sumus, quantulum est quod restat, quantum sub fine periculum quam multi per tumidum aequor incolumes in faucibus portus et in litore perierunt; postremo quam graVe iugum super filios Adam, non ut super colla boum alternis horis ac diebus, sed prorsus omnibus. Nulla est immunitas, nulla quies, a die exitus de ventre matris
eorum, ut Scriptum est, usque in diem sepulturae ac reditus in matrem Omnium. Hoc nos omnes non magi S graVi, quam continuo iugo premimur mortales quod non genus, non forma, non divitiae, non ingenium, non lacundia, non Vires excutiunt non arma, non
tellites, non amici, non denique legiones et classes et exercitus; sed patientia, longanimitas, constantia. O-gitandum quid non liceat fortunae in eos dico qui caduca et fugacia ista complexi, sese illius imperio submiserunt reliquos enim territa quidem, urget, et Vellicat, sed non sternit. Revocanda sub oculis omnis aevi exempla quas Seu praepotentium populorum pes effuderit, seu superillustrium regum regna calcaverit, Seu quid usquam ab origine mundi intactum furibunda reliquerit. Non vacat historias evolvere, quod in aliis
559쪽
consolatoriis epistolis ad te laci, et quaecumque possem studio conquirere, nota sunt tibi. Non demisse neque muliebriter agam: non enim vel seminam alloquor, vel puerum vel unum aliquem e plebe multivola sed
virum sortem o natura semper excelsum nunc, ut
spero, sortiorem solito, et ipsis calamitatibus altiorem, virum crebris signatum fortunae Vulneribus, duratoque iam virtutis callo, minas illius et praelia contemnentem. Non itaque delinimenta blanditiarum as ritatibus tantis interseram, neque ingeram spem nepotum, quamVis et illa, Deo casus nostros miserante, non desit Te ipsum tibi ostendam. Orabo luctus tuos numerare, iacturaSaestimare desine. In ea quae restant lumina iam tersa converte. Circumspice familiae tuae statum Columnensium domus soli in pauciores habeat columnas, quid ad rem, modo sundamentum stabile solidumque permaneat' Unus erat Iulius Caesar, fratrem non habuit nec filios, et patris nomen occultum est. Quid tamen unus egerit norunt omnes Persuade tibi, quaeso quod Verissimum est , quo plus saevit, eo minus metuendam esse ortunam. Quod potuit fecit brevi tempore et fratres tibi et nepotes et propinquos abstulit, florentissimamque
prosapiam redegit ad paucos Securus generosaeque plenus contumaciae illam intuere. Praeter magnanimum
genitorem, prope iam nihil est in quod arietare possit. h i illi quidem ut humani nihil unquam intolerandum suit, sic nihil deinceps intempestivum accidet. ortalis aevi metas longe post tergum liquit. Quem Ver senum mihi dabis, qui in vitae annos numeret, quot hicis ster elicitatis et gloriae numerat Omnium profecto Miuunatissimus, quos nostra aetas habuit, si aliquanto
560쪽
citius abiisset. Caetorum solicitudo ac metus nonnisi expectantis animi esse solet. Qui iam suum recepit, in tuto est. Quantum vero solatium sortitudo tua sibi ti-buet inter seniles angustias, quibus eum sub Vitae finem sero implicuit fortuna, et unde illum explicare nonnisi vel propria vel superstitis filii virtus potest. Haec et his similia praesentis mali remedia tibi sunto; reliqua enim, quae remedia videntur, stimuli sunt: non leniunt, sed acerbant. Mors nec lacrimis redimitur, nec lamentis vincitur vitari non potest, Sperni potest. Haec insuperabilis et inevitabilis mali huius victoria sola est Pluribus agerem, nisi scirem quod erectus et sui memor animus loquaci consolatore non eget. Deiectum ero et propriae nobilitatis oblitum verba non erigunt. Perge modo qua coepisti; et bona fide quod monstras Xterius, intus age, ne sorte sub tranquilla fronte turbida mens lateat, quod periculosissimum multis suit, dum dissimulatis ulceribus, in publico v lut laeti, in cubilibus suis moesti latenti moerore tabu runt Parum sani capitis et in perniciem propriam laborantis est ista calliditas aegritudinem profiteri, et palam flere securius est. Denique, quod saepe dixisse memor sum, et dicendum saepius existimo, alto loco situs es, unde aspectum et iudicia sermonesque hominum effugere non potes; quo accuratius tibi decoris ac famae studium esse debet. Inter multas quidem iniurias, unum hoc de te bene meruit fortuna magnam laudis obtulit materiam. Habent qui nobiscum vivunt, habebunt qui nascentur postea quod in te suspiciant, quod laudent, quod esserant, quod mirentur infractum malis robur, ut generosum ore Romani spiritus maiestatem. Vale.