장음표시 사용
561쪽
FRANCISCUS PETRARCA BRUNO FLORENTINO S. P. D. Amantum caeca esse iudicia.
Solum seu solis comitatum curis epistola tua me reperit laudum mearum onusta praeconiis et quamquam testis absoret, erubui tamen inter legendum, sateor. Quia vero non proprium aut alterius non amantis, sed illius amicissimi senis testimonium secuta in eam narrationem venerat, minus attulit negocii. Illud enim omnibus quae vel dicta sunt, vel in eadem sententia dici possunt, respondisse suffecerit Solem amantum caeca esse iudicia. Hinc et apud Flaccum Balbinus Agnae polypo delectatur; et apud vulgus amatoria sabella est eius qui monoculae mulieris amore correptuS, a parentibus tandem morbo consulentibus in alias oras missus, et post aliquot annos, amore deposito, in patriam reversus sorte illi quam vehementer amaverat ObVius, ac repente tristi concitus spectaculo, quaesiVii, quonam illa casu oculum amisisset Minime, inquit, oculum amisi, sed tu oculos invenisti. Graviter quidem ac praeclare. Sed ne plura. Si qui usquam est amans, senex noster est amantissimus suorum. In reliquis igitur deinceps, si quid mihi fidei est, sibi non ut Dodonaeo Iovi, vel Delphico Apollini, sed ut viro unice veridico adhibe aures animumque. Quotiens ad me, quem paterne amat, eius mellifluus et suavis sermo descenderit, parcius crede, nisi sorte quod nescio an in sapientem adat errare nonnunquam et decipi dulce est
562쪽
Sane carmen egregium, quod insertus erat epistolae sine responso manSisset, tacita mei pectoris admiratione contentum nisi obstitisset ingenii tui meritum, in tanta praesertim vulgaris ignorantiae nube radiantis. Accipies igitur seorsum, et qualecumque est, boni consules, carmen breve, quod in lacrimosa materia occupat nunc animo Vix extorsi non tam ut id responsum esset, quam ne nihil. Vale.
FRANCisCUS PETRARCA LLCHINO VICECOMlTI . . D. Laudat ob studium litterarum, quae maxime Principes viros decore domonstrat, et illi nonnullas viridarii sui plantas cum carmine mittit.
Quales speraVeram, imo quidem quale nec speraveram, litteras tuas legi Gratulor inter excellentiam tuam et humilitatem meam hoc saltem interv nisso commercium, talemque mihi ad notitiam tui aditum aperuisse fortunam. In eo sane quod litterarum ipsarum ultima pars iubet, diligentiae meae cura non deerit, eoque promptius enitar, quo plus delectationis labor asseret. Dum hortulanus herbis et arboribus, ego verbis et carminibus incumbam, invitante rivi murmure, qui querulus sugit et dextra laevaque prominentem pomiseram silvam secat cuius studii primitias iam nunc degustabis. Etsi ortasse animum altissimis intentum curis ista non tangant, ut temporum mos est scio tamen illos tam magnos rerum dominos, Iulium et
563쪽
LIBER SEPTIMUS. - EPISTULA XV. 395
Augustum Caesares, saepe a reipublicae negociis bello rumque laboribus in nostri tranquillitate ocii quievisse: et rigentes gladiis dexteras ab hostibus seriendis ad
Syllabas numerandas, ac voces adversi agminibus in tonare, interque tubarum clangorem et militarem strepitum exaudiri solitas, ad Pierii modulaminis dulcedi
nem transtulisse Neronem transeo, ne praeclarum
studium gloriosaque nomina illius monstri commem ratione commaculem. Quam deditum usis adrianum credimus Cuius intentio tam vehemens suit, ut ne vicina quidem morte lentesceret. Prorsus, mirum dictu, sub extremum Vitae spiritum, de animae discessu Versiculos edidit, quos insererem, nisi quia vel tibi vel tuorum alicui notos esse confido. Quid arcum Antoninum loquar, qui cum non ambitione sed meritis ad imperium ascendisset vetus philosophi cognomen tenuit, novum spreVit, aliquanto maius aestimans phil sophum esse quam principem Huius generis exemplorum copia ingens est Vix aliquis principum sine hac litterarum supellectili se principem, imo vero se hominem esse censebat. Sed mutata sunt tempora; reges terra bellum litteris indixerunt. Aurum credo
et gemmas atramentis inquinare metuunt animum ignorantia caecum ac sordidum habere non metuunt.
Sed gravis et periculosa materia est, ViVum potentem verbis offendere, nec ad offensionem longo sermone opus est. Quisquis male vivit nuda laeditur veritate: mortui autem securius reprehenduntur. Nulli gravis est percussus Achilles, ut ait Satyricus. Itaque hostes litterarum reges nostri temporis non nominare, Consilium est non est enim tuturni in eum scribere qui po-
564쪽
tes proseribere, ut ait Asinius Pollio egregius orator, in Caesarem Augustum iocans; cuius ego nunc exemplo, suppressi reorum nominibus, accusationem publicam peregero. Prope enim omnes idem error agit, et cum nullus eos, qua Supra retuli, litterarum amicos principes sequi velit, certatim Licinium Caesarem imitantur, qui rusticanae vir originis ita litteras oderat, ut eas virus ac pestem publicam appellaret vox non quidem imperatore digna, sed rustico fit non sic Marius, et ipse quoque rusticanus vir, sed, ut ait Cicero, Vere vir quem licet vel occupati vel natura litterarum ad studia tardiorem saceret, litteratos tamen homines amabat, praecipue poems, quorum speraret ingenio Suarum rerum geStarum gloriam celebrari posse. Et nimirum quis est hominum, nisi sit idem prorsus agresti duritie, qui etsi non valde litteris delectetur, clarum Saltem non cupiat nomen, quod profecto sicut sine virtute non quaeritur, sic sine litteris non servatur 'Fluxa est hominum memoria, picturae labiles, caducae statum interque mortalium inventa nihil litteris stabilius. Quisquis illas non metuit, portet ut diligat; Omninoque Verum est illud Claudiani:
Gaudet enim virtus sibi testes iungere cantus; Carmen amat quisquis carmine digna facii.
Nostri vero qui nihil nisi satyrico carmine dignum gerunt, quas metuunt litteras Oderunt. Itaque cum Licinio Sentiunt omnes, nemo cum Mario, ne cum aliis dicam. Et qua nulla turpior desidia unquam suit id quod pretiosissimul habebant subripi sibi per plebeios homines Passi e Sensim pervcuero, hi iam inter divi-
565쪽
tias suas graVissima premantur inopia. Ita qui pro exiguo censu, pro parVo regni angulo, in aciem descen dissent, relictum sibi a proaVis thesaurum inaestima bile proiecerunt, inque ipsam animi regiam permiserunt alienigenas ingredi, qui eos non purpureis, sed sidereis vestibus spoliatos inde depellerent. Unde illud regale dedecus Videmus, plebem doctam regesque asinos, coronatos licet sic enim eos vocat Romani imperatoris epistola quaedam ad Francorum regem. Tu ergo hac aetate, vir maxime, et cui ad regnum nihil praeter regium nomen desit e duabus principum Sententiis cui potissimum te applices, ignoro; sed meliora omnia de te spero. Itaque, ne in longum exeam breve carmen, quod X tempore nuper occurrit inter arbores illas de quibus tibi admodum familiariter partem poscis, excellentiae tuae misi. Quod si placuisse tibi sensero in eo genere posse enim Videor , quam putas, et quam occupatio mea spondet, liberalior apparebo. Vale.
FRANclSCUS PETRARCA L COBO FLORENTINO S. D. D. Acceptas habo laudes quibus indignum se profitetur et pro oratione Μiloniana aliisque Μ. Tullii Ciceronis operibus quam maximas gratias agit.
Veris utinam, laudibus meis plenae tuae nuper ad me litterae venere, et dulcedine mira permulsere animum; sic in eis affectum potius, quam effectum metiebar. Si enim ab alio mitterentur, illud crederem;
566쪽
illinc de purissima quidem animi tui parte prodeuntes scio, non fallunt. Utinam non fallantur Proinde vera tibi videri omnia quae scribis, certus sum. Amori tuo gratulor, compatior errori nec tamen hic te parcius errare voluerim. Adeo delectat, quod non sum, videri tibi mallem esse quod videor. Quod si ab alto negatum est, tu tamen ne amicus tibi error excidat caveto. quidem ego, quamvis mihi temperare nequiverim quominus ad litteras tuas iterum atque iterum reverterer, sensi tamen lectionem ipsam non Vacare periculo. Sic enim graviter, sic ornate, sic dulciter, sic denique ad persuadendum apposite in proposito ver saris, ut valde metuendum sit ne legentem ad credendum quidlibet facile possis impellere. Quod si esticis,
habebis opinionis tuae comitem, nisi quod, cum tuuS generosus et ingenuus error sit, me implicueris errore ridiculo. Itaque consilium fuerit, etsi cum labore fiat, ab illa deinceps litterarum tuarum parte oculos Vertere et si posthac rerum me tuarum iugem ac Sedulum lectorem Vis emcere, Vide, quaeso, ut Satyrice potius quam lyrice mecum agas Larga enim materia est. Si intendere coeperis, videbis in me multa, amicis licet oculis, gravia, et laventis etiam linguae non V Sura et Suram. Hic, precor, incumbe huc facundissimum tuum calamum Verte ostende me mihi iniice linguae manum arripe liga, seri, ure, Seca tumida comprime, SuperVacua rescinde, nec ruborem mihi secisse timueris, nec pallorem. Tristis potio tristes pellit aegritudines. Eger sum, quis nescit Acriore tibi sum curandus antidoto; non cedunt amara dulcibus, sed amara in vicona sese trudunt. Si prodesse vis, scribo
567쪽
quod doleam Milonianam Ciceroni cum reliquis accepi. Gratias ago. o mihi nunc primum tuae mentis indulgentia nota est rescribi actam, et remittam. Comoediam quam petis, me admodum tenera petate dictasse non inficior sub Philologiae nomine. Illa quidem procul abest, et si adesset, quanti eam modo faciam, quamVetuis ac doctorum hominum auribus dignam rear, excommuni hoc intelliges amico. Ut felix nostrique memor aleas, opto. Patavii VIII Kal. Aprilis.
FRANCISCUS ETRARCA GlLBERTO GRAMMATICO PARMENSI S. P. D. Commendat adolescentem suum, et plura de pueris recte
Adolescentulum nostrum consilii inopem, et seta tis agitatum stimulis, paterna solicitudinis ope complectere Iam, ut vides, ad bivium Pythagoricum vivendo pervenit nusquam prudentiae minus, nusquismpericuli magis est. Laeva quidem ad inferos seri, ad coelum dextera sed illa facilis, prona, lati Ssima, et multarum gentium trita concursibus haec ardua, angusta dissicilis, et paucorum hominum signata Vestigiis. Non ego hoc dico; dixit dominus omnium et magister spatiosa via, quo duci ad perditionem; et multi sunt qui intrant per eum: arcta via quo ducit ad vitam, et pauci sun qui inveniunt eam. Puerum sano nostrum, si hic sit, dimiseris, quid acturum pu-
568쪽
tas ' empe vel caeci more vulgarem trepitum sequetur, vel ferrato, ut aiunt, ibit itinere et, quae gravium
corporum natura St, deorsum Suis ponderibus seretur. Nunc tu, oro, Vir optime, Succurre, et incautum ac nutantem adiuVa, rege, Substenta Discat, te magistro,
dextrum sequi callem, discat ascendere. Quod promptius faciet, si peculiariter in eum oculos defixeris, et adolescentiae suae morbis singularis quaedam tuae providentiae medicina subvenerit Scis quam in partem pendeat, unde sit ruinae proximus illinc opportuno praesidio sulciatur. Vetus medicorum regula est: Ontraria contrariis curari. In laetitiam effuso triste quid libet, moestitia contracto laetum aliquid obiicito. Intentione nimia si obtusum erit ingenium, more solertis agricolae alterna intermissione reparabitur; si rubiginem situ traxerit, exerciti enitescet. Atque ita fiet, ut labor quietem condiat, laborem quies vicissimque
nunc Ocio nunc negocio recreetur animus. Innumerabiles praetera sunt morum differentiae, et tam diversa remedia, non magis morborum corporis quam animi
passionum, ut quod uni pestiferum est, alteri sit salu bre. In hoc tota discretio praeceptoris Vertitur. IuVenilis pavor familiaritate ac blanditiis mulcetur insolentia minis et severitate comprimitur. Nec una scholasticae censura militiae est levia verbis, gravia verberibus castiganda hic laudibus erigendus, hic coercendus infamia hic opere satigandus hic domandus est serula. Generos animo perseverantiae studium, assecis Ola tium, desperanti subsidiuin servor algenti, praecipiti frenum, lento calcar addendum. Notissima scienti in-
569쪽
gem, ut attritu memoria recalescat. Et de communibus magna pars artium constat, et aliquando iucundius assueta loca revisimus; et saepe non tam novi S, quam notis cantibus delectamur. Puero huic, ut ad rem deam, vel invito manum iniice ne corruat, ne deviet ad sinistram. Doce quanto periculo processurus,
quanto inde labore, quantoque dispendio regressurus sit. Ostende illi quanto tutius iam hinc rectum iter sequi, quam spe reditus, quae multos in abruptum egit,
ultro divertere. Facilem casum esse paratumque Omnibus in assurgendo autem magnis Viribus, magno nisu, magno auxilio Opus esse Monstra et vana esse vulgi
somnia, salsamque de omnibus, sed praesertim de Oluptate sententiam. Nihil ad laevam viae huius nisi laedum, suscum fragile, caducum nihil ad dexteram nisi pulchrum, lucidum, validum, immortale Et quam proprie illam sequentibus conveniat quod scriptum est:
derelinquunt iter rectum, et ambivant per vias tenebrosas atque illud vis eorum et tenebrae e lubricum et illud via impiorum tenebrosa; nesciunt tibi corruant. Hanc vero alteram sectantibus illud potius convenire: vise illorum pulchroe et illud via iustorum sine olpendiculo. De utraque autem simul dictum vias, quin a d tris
Sunt, novi dominus perversin vero sunt quo a sinistris sunt. Neque solum uni dictum populo Deece ego do coram vobis iam vito et viam mortis. Fac ista consideret lac videat quam reprehensibilis post tot duces, quamque error ambiguus per inextricabiles vitae brevis anfractus; unde saepe redeuntibus seu redire meditantibus mors occurrit. Denique dum res integra, dumque ipse suus est, nec dum peccati iugum subiit,
570쪽
doce quanto lacilius iugum illud declinare, quam excutere, et meticum illud teneris auribus frequenter inculca haesitur ad astra et illud:
Hac iter Elysium nobis a laeva malorum Exercet poenas et ad impia tartara mittit. In quo poetae nostro Sapientum Hebraeorum unus consonat. Sic enim ait: via peccantium conculcata lapidi bus, et in finem illorum inferi et tenebrae et pomoe His hac aetate consuescat monitis, has hauriat disciplinas: sacile quamvis formam recens excipit materia, facile quivis habitus nondum duratis mentibus imprimitur. Ubi salsis opinionibus aditum praebueris operosius excluduntur. Insta ergo, dum Votivi spem successus tractabile tempus praesert et sic habeto, plus te illi puero hoc beneficio collaturum, quam si omnes simul ingenuas artes in pectus suum sedulo Ore transsuderis. Magna quaedam res est, lateor, scientia litterarum sed maior virtus animi, etsi utramque ex te discipulus docilis sperare queat. Nosti ingenium quid possit, nosti melius expertus. Ego id unum novi paucorum esse ut litterati fiant, omnium ut boni, modo se bonis ducibus exhibeant obsequentes Fastidiosior quidem est scientia quam virtus. Cum sit illa nobilior, paucorum dignatur ingenia illa nullius animum contemnit, nisi a quo prius contempta est. Vale.